|
Quartodecimo videamus
de coena Christi, et institutione dominici corporis et sanguinis
Christi; de quibus dicitur Matth. 26: coenantibus illis, accepit
Jesus panem et cetera. Notandum, quod convenienter hoc sacramentum
institutum fuit in coena. Primo quidem ratione continentiae hujus
sacramenti: continetur enim ipse Christus in Eucharistia sicut in
sacramento; et ideo quando Christus in propria specie a discipulis
discessurus erat, in sacramentali specie seipsum eis reliquit sicut in
absentia imperatoris exhibetur ejus veneranda imago. Unde Eusebius
dicit: quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis corporalibus, et
illaturus sideribus, necesse erat ut die coenae sacramentum corporis et
sanguinis sui consecraret nobis, ut coleretur jugiter per mysterium
quod semel offerebatur in pretium. Secundo, quia sine fide passionis
nunquam potuit esse salus, secundum illud Rom. 3: quem posuit Deus
propitiatorem per fidem in sanguine ejus. Et ideo oportet omni tempore
apud homines esse aliquod repraesentativum dominicae passionis: cujus
in veteri lege praecipuum erat agnus paschalis; unde dicit apostolus 1
Cor. 5: Pascha nostrum immolatus est Christus. Successit autem
ei in novo testamento Eucharistiae sacramentum, quod est rememorativum
praeteritae dominicae passionis, sicut et illud fuit futurae
praefigurativum; et ideo conveniens fuit imminente passione, celebrato
priori sacramento, novum instituere. Tertio, quia ea quae ultimo
dicuntur ab amicis recedentibus, magis memoriae commendantur;
praesertim quia tunc magis inflammatur affectus ad amicos; ea vero quae
magis afficiunt, profundius animo imprimuntur. Quia igitur, ut
beatus Alexander Papa dicit, nihil in sacrificiis potest esse majus
quam corpus Christi et sanguis Christi, nec oblatio hac potior; ideo
ut in majore veneratione haberetur, dominus in ultimo discessu suo a
discipulis hoc sacramentum instituit: et hoc est quod Augustinus dicit
in cit. Lib., Serm. ad Januarium: salvator quo vehementius
commendaret illius mysterii altitudinem, ultimum hoc voluit infigere
cordibus et memoriae discipulorum, a quibus per passionem erat
discessurus. Notandum vero quod hoc sacramentum triplicem habet
significationem: unam quidem respectu praeteriti, in quantum scilicet
est commemorativum dominicae passionis, quae fuit verum sacrificium;
et secundum hoc nominatur sacrificium; aliam autem significationem
habet respectu rei praesentis, scilicet ecclesiasticae unitatis, et ut
homines per hoc sacramentum congregentur, et secundum hoc nominatur
communio. Damascenus dicit 4 Lib., quod dicitur communio, quia
communicamus per ipsum Christo, et quia participamus ejus carne et
divinitate, et quia communicamur et unimur ad invicem per ipsum.
Tertiam autem habet respectum futuri, in quantum praefigurativum
fruitionis Dei, quae erit in patria; et secundum hoc dicitur
viaticum, quia praebet nobis viam illuc perveniendi: et secundum hoc
etiam dicitur Eucharistia, idest bona gratia, quia gratia Dei vita
aeterna est, ut dicitur Rom. 6. Vel quia realiter continet
Christum, qui est plenus gratia. Dicitur etiam in Graeco
metalipsis, idest assumptio, quia, ut dicit Damascenus, per hoc
filii Dei divinitatem assumimus. Notandum etiam quod ipse Christus
sumpsit hoc sacramentum in coena, quod aliis sumendum tradidit, ut
dicit Hieronym., et habetur de consecratione, dist. 4: dominus
Jesus ipse conviva et convivium, ipse comedens et comeditur. Unde
etiam super illud Ruth 4: cumque comedisset et bibisset, dicit
Glossa, quod Christus comedit etiam et bibit in coena corporis et
sanguinis sui sacramentum, cum illud discipulis suis tradidit. Unde,
quia ipsi communicaverunt, ipse participavit eisdem; unde quidam
metrice dixit: rex sedet in coena cinctus turba duodena. Se tenet in
manibus, se cibat ipse cibus. Possumus autem distinguere triplicem
coenam Christi: videlicet sacramentalem, spiritualem et aeternam.
De prima dicitur Apocal. 19: beati qui ad coenam nuptiarum agni
sunt vocati. Vere beati et in praesenti per gratiam, et in futuro per
gloriam; unde super illud Sapient. 7: venerunt mihi omnia bona
pariter cum illa, dicit Glossa: qui Christum corde suscipit vel
percipit, notitiam omnium hic pariter virtutum habet et gratiam, et in
futuro vitam aeternam. Haec est coena, in qua lavit Christus pedes
discipulorum suorum, idest affectus nostrae mentis a peccatis
venialibus: quia in hoc sacramento fit transformatio hominis ad
Christum per amorem. Et quia fervori amoris peccata venialia
contrariantur, qui quidem fervor in hoc sacramento excitatur; ideo ex
consequenti peccata venialia dimittuntur; unde Bernardus: in
sacramento altaris anima caelesti dulcedine inebriatur, peccatum
veniale deletur, homo in gratia roboratur. De secunda dicitur
Apocal. 3: ego sto ad ostium et pulso, Glossa cordi clauso. Si
quis audierit vocem meam, et aperuerit januam mihi, ad eum intrabo,
et coenabo cum illo, Glossa: fide et opere ejus delectabor. Haec
coena mystice designata est Joan. 13, ubi dicitur, quod ante sex
dies Paschae venit Jesus in Bethaniam, fecerunt autem ei coenam, et
Martha ministravit et cetera. Unde Alcuinus: mystice coena domini
est fides Ecclesiae, quae per dilectionem operatur. Martha ministrat
cum fide, cum anima opera suae devotionis impendit. Lazarus unus erat
ex discumbentibus, cum hi qui post peccatorum mortem resuscitati sunt
ad justitiam, una cum eis qui in sua justitia permanserunt, de
praesentia veritatis exultant, et caelestis gratiae muneribus aluntur.
Et bene in Bethania, quae domus obedientiae interpretatur. De
tertio Luc. 14, dicitur, homo quidam fecit coenam magnam,
Glossa, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Haec
est coena, in qua Joannes, idest quilibet electus, in quo est
gratia, recumbit a strepitu vitae praesentis; quia, ut dicit
Bernardus, ibi est requies a laboribus, pax ab hostibus, amoenitas
de novitate, securitas de aeternitate, suavitas atque dulcedo de Dei
visione.
|
|