|
Quintodecimo videamus
de Christi passione, de qua dicitur Matth. 20: ecce ascendimus
Jerosolymam et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et
cetera. Possumus autem sex notare circa passionem Christi: scilicet
Christi patientis voluntatem, patiendi congruitatem, passionis
acerbitatem, ignominiositatem, et utilitatem, ultimo persequentium
caecitatem, et peccati gravitatem. De prima dicitur Isa. 25:
oblatus est quia ipse voluit. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod
mors Christi fuit nostrae morti conformis quantum ad id quod est de
ratione mortis, quod est animam de corpore separari; sed quantum ad
aliud mors Christi a morte nostra fuit differens: nos enim morimur
quasi morti subjecti ex necessitate naturae, vel alicujus violentiae
nobis illatae; Christus autem mortuus est non ex necessitate, sed ex
potestate, et ex propria voluntate: unde ipse dicit Joan. 10:
potestatem habeo ponendi animam meam. Hujus differentiae ratio est,
quia naturalia voluntati nostrae non subjacent: conjunctio autem animae
ad corpus est naturalis: unde voluntati nostrae non subjacet quod anima
maneat corpori unita, vel separetur. Quicquid autem in Christo
naturale erat, totum voluntati ejus subjacebat propter divinitatis
virtutem, cui subjacebat tota natura. Erat igitur in potestate
Christi, ut quamdiu vellet, anima ejus unita corpori maneret, et
statim cum vellet, separaretur ab eo. Hujus autem divinae virtutis
indicium centurio cruci Christi assistens sensit, cum eum vidit
expirare: per quod maxime ostenditur, quod non sicut homines ex
defectu naturae moriebatur: non enim possunt ceteri cum clamore
emittere spiritum, cum in illo mortis articulo vix etiam possunt
linguam palpitando movere: unde quod Christus clamando expiravit, in
eo divinam virtutem manifestavit. Et propter hoc dixit centurio: vere
filius Dei erat iste, Luc. 23. Unde Bernardus in sermone de
passione: vigilate, quis tam facile cum vult obdormiat? Magna
infirmitas mori, sed plane sic mori virtus immensa. Solus habuit
potestatem ponendi animam, et solus facultatem liberam eam resumendi,
imperium habens vitae et mortis. Non tamen dicendum, quod Judaei non
occiderunt Christum. Ille enim dicitur aliquem occidere, qui causam
mortis inducit: non enim mors sequitur nisi causa mortis naturam
vincat, quae vitam conservat. Erat autem in potestate Christi ut
natura eidem corruptioni cederet, vel resisteret quantum ipse vellet;
ideo ipse Christus voluntarie mortuus fuit, et tamen Judaei
occiderunt eum. Notandum, quod voluntas patientis excludit
necessitatem coactionis; quia dicit Aristoteles in Lib. de anima
quod voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid admittendum vel
adipiscendum. Unde non fuit necessarium Christum pati necessitate
coactus. Dicitur autem aliquid necessarium ex suppositione finis;
quando scilicet illud, nullo modo, aut non ita convenienter potest
esse nisi tali fine praesupposito; et sic necessarium fuit Christum
pati necessitate finis. Qui quidem finis potest intelligi
tripliciter. Primo quidem ex parte nostra, quia per ejus passionem
liberati sumus, secundum illud Joan. 12: oportet exaltari filium
hominis. Secundo ex parte ipsius Christi, qui per humilitatem
passionis meruit gloriam exaltationis. Luc. ult.: oportebat
Christum pati et cetera. Tertio ex parte Dei, cujus definitio est
circa passionem Christi praenuntiata in Scripturis, et praefigurata
in observantia veteris testamenti: et hoc est quod dicitur Luc.
22: filius hominis vadit secundum quod definitum est de illo; et
Luc. ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege
Moysi et prophetis et Psalmis de me. Sciendum vero, quod pater
dicitur filium tradidisse, secundum illud Rom. 8, qui proprio filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ubi duo
tanguntur: scilicet Dei severitas et bonitas. Severitas quidem est,
quod peccata sine poena dimittere noluit. Quod signavit apostolus
dicens, qui proprio filio suo non pepercit. Bonitas vero in eo, quod
cum homo sufficienter satisfacere non posset per aliquam poenam quam
pateretur, satisfactorem filium dedit ei, quem apostolus signavit
dicens, pro nobis omnibus tradidit illum. Unde notandum, quod
secundum tria tradidit dominus pater Christum passioni. Uno quidem
modo, secundum quod sua aeterna voluntate praeordinavit passionem
Christi ad humani generis liberationem, secundum illud Isa. 53:
dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Secundo in quantum
inspiravit ei voluntatem patiendi pro nobis infundendo ei caritatem:
unde ibidem sequitur, oblatus est quia ipse voluit. Tertio non
protegendo eum a passione, sed exponendo eum persequentibus: unde ipse
Christus dixit, Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? Matth.
28. Glossa: dicitur autem Deus eum dereliquisse in morte, quia
peccato persequentium eum exposuit: subtraxit enim protectionem, sed
non solvit unionem. De secundo dicitur Sap. 8: attingit a fine
usque ad finem fortiter, idest a summo caelo usque ad imum Inferni:
fortiter, ejiciendo scilicet de caelo superbum, fortiter in Inferno,
spoliando animas fortiter in medio, scilicet in mundo, superando
ibidem malignum, et disposuit omnia suaviter. Suaviter in caelo
stantes Angelos confirmando, in Inferno captivos a Diabolo
liberando; in mundo venumdatos sub peccato redimendo. Potest autem
congruitas tripliciter attendi: idest ex tempore, ex loco, ex genere
passionis. De tempore dicitur Joan. 13: ante diem festum Paschae
sciens Jesus quia venit hora ut transeat ex hoc mundo ad patrem et
cetera. Unde in libro novi et veteris testamenti dicitur: omnia
propriis locis et temporibus gessit salvator. Fuit autem congruum quod
Christus in juvenili aetate pateretur: tum ut suam dilectionem magis
commendaret, quod vitam suam pro nobis dedit, quando erat in
perfectissimo statu: tum etiam quia non conveniebat ut in eo appareret
naturae diminutio, sicut nec morbus, ut supra patuit; tum etiam ut in
juvenili aetate moriens et resurgens, futuram resurgentium in seipso
qualitatem praemonstraret: unde dicitur ad Ephes. 4: donec
occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem filii Dei, in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. De loco
passionis Christi dicitur Luc. 13: non capit prophetam perire
extra Jerusalem. Fuit autem conveniens Christum pati in Jerusalem.
Primo, quia Jerusalem fuit locus a Deo electus ad sacrificia
offerenda: quae quidem figuralia sacrificia figurabant passionem
Christi, quod est verum sacrificium, secundum illud Ephes. 5:
tradidit semetipsum hostiam et oblationem in odorem suavitatis. Unde
Beda dicit in quadam homilia, quod propinquante hora passionis dominus
appropinquare voluit loco passionis, scilicet Jerusalem, quo pervenit
ante quinque dies Paschae, sicut agnus paschalis ante quinque dies
Paschae, idest luna decima secundum praeceptum legis ad locum
immolationis ducebatur. Secundo, quia virtus passionis ejus ad totum
mundum diffundenda erat; unde dicitur Psal. 72: rex noster ante
saecula operatus est salutem in medio terrae, idest in Jerusalem pati
voluit, quae dicitur umbilicus terrae. Tertio quia hoc maxime
conveniebat humilitati ejus, ut sicut turpissimum genus mortis elegit,
ita etiam ad ejus humilitatem pertinuit quod in loco tam celebri
confusionem pati non recusaret: unde Leo Papa in quodam sermone
Epiphaniae dicit: qui formam servi acceperat, Bethlehem elegit
nativitati, Jerusalem passioni. Quarto, ut ostenderet a principibus
populi exortam iniquitatem occidentium ipsum, in Jerusalem ubi
principes morabantur, pati voluit: unde Bernardus: convenerunt in
ista civitate adversus puerum tuum sanctum Jesum, quem unxisti,
Herodes et Pontius Pilatus cum ipsius gentibus et populis Israel.
Notandum, quod Christus extra portam pati voluit propter tria.
Primo, ut veritas responderet figurae; unde Hebr. 13: quorum
animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum
corpora cremantur extra castra: propter quod Jesus et cetera.
Secundo ut daret nobis exemplum exeundi a mundana conversatione: unde
ib. subditur: exeamus igitur ad eum extra castra, idest conversatione
saecularium: vel secundum Glossam voluptates corporum mortificantes,
membra cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes ad eum imitandum:
nos dico, portando patienter ut ipse, improperium ejus, idest
passionem crucis, quae videtur improperium esse infidelibus, nobis
autem sanctificatio et redemptio. Tertio, ut Chrysostomus dicit,
improperium passionis Christus pati voluit non sub tecto, nec in
templo Judaico, ne Judaei subtraherent sacrificium salutare, nec ut
putarent pro illa tantum plebe oblatum, ideo foras civitatem, foras
muros, ut scias sacrificium esse commune, quod totius terrae est
oblatio, quod communis est omnium purificatio. De genere passionis
Christi dicitur Philipp. 2: humiliavit semetipsum factus obediens
patri usque ad mortem: mortem autem crucis. Fuit autem conveniens
Christum pati hoc genus mortis: primo quantum ad humilitatis
exemplum: unde apostolus notabiliter dicit, humiliavit semetipsum
etc. formam etc., ubi dicit Glossa: quanta humilitate humiliavit se
Christus usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humanae
participationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi
derisionem, usque ad sputa, vincula, alapas et flagella, et mortem
crucis, quae ignominiosior est. Ecce humilitatis humile exemplum,
superbiae medicamentum. Quid ergo tumescis o homo et pulvis
morticinus, quid tenderis, o sanies foetida? Quid inflaris?
Princeps tuus humilis est, et tu superbus; caput humile est, membrum
superbum? Secundo quantum ad satisfactionis medicamentum: dicitur
enim Sapient. 9: in quo enim quis peccat, per hoc et torquetur.
Adam vero in ligno peccavit. Genes. 1. Unde Christus affigi se
ligno permisit, ut exsolveret quae non rapuit. Unde Augustinus in
quodam sermone de passione: contempsit Adam praeceptum accipiens ex
arbore: sed quicquid Adam perdidit Christus in cruce invenit.
Tertio quantum ad salutis sacramentum, ut ad similitudinem mortis ejus
moreremur vita carnali: ut spiritus noster in superna elevaretur: unde
Joan. 12: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
meipsum. Augustinus: spiritum, animam, et corpus. De hoc etiam
sacramento crucis dicitur in Glossa super illud ad Ephes. 3: ut
possitis comprehendere quae sit latitudo, longitudo, altitudo et
profundum et cetera. Non frustra tale genus mortis elegit, in quo
latitudinis, longitudinis, altitudinis et profunditatis magister
existeret: namque latitudo est transversum lignum quod ad bona opera
pertinet, quia ibi extenduntur manus: longitudo ab ipso transverso ad
terram tendit, ubi corpus crucifigitur et quodammodo stat, et ipsa
statio perseverantiam significat: altitudo est, quod ab ipso
transverso ligno sursum versum eminet, per quod significatur supernorum
expectatio: profundum vero est in illa parte quae fixa terrae
occultatur; unde totum illud surgit: quod profunditatem significat
gratuitae gratiae. Quarto quia hoc genus mortis pluribus figuris
respondet: unde Augustinus in sermone de passione: de diluvio aquarum
humanum genus arca lignea liberavit. De Aegypto Dei populo
recedente, Moyses mare virga divisit, et Pharaonem prostravit, et
populum redemit. Idem: Moyses lignum in aquam misit, et amaram
aquam in dulcedinem commutavit: ex lignea virga de spirituali petra
salutaris unda profertur: et ut Amalec vinceretur, contra eum virgam
Moyses expansis manibus extendit, ut his omnibus quasi per quosdam
gradus ad crucem perveniatur. Tertio, videlicet de acerbitate
passionis, dicitur Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte si est dolor et cetera. Notandum vero quod
acerbitas passionis causabat in Christo timorem, tristitiam et
dolorem. De timore dicitur Marc. 12: coepit Jesus pavere, et
taedere. Unde Damascenus: omnia quae a non esse ad esse deducta
sunt, a conditore existendi naturaliter desiderium habent, et non
existere naturaliter fugiunt. Et Deus igitur verbum homo factus
habuit hoc desiderium, quod demonstravit per escam et potum et somnum,
quibus scilicet conservatur vita, vivere desiderans: et naturaliter
est experientia horum factus; et e converso desiderans corruptionis
amotionem. Unde et tempore passionis quam voluntarie sustinuit,
habuit mortis timorem naturalem, et tristitiam. Etenim timor
naturalis nolens dividi animam a corpore propter eam quae ex principio a
conditore imposita est, naturalem familiaritatem, unde causatur timor
in homine. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod timor causatur ex
apprehensione futuri mali: quae quidem apprehensio si omnimodam
certitudinem habeat, non inducit timorem, unde philosophus 2
Rethor. dicit, quod timor non est ubi aliqua spes non est evadendi
malum: nam quando nulla spes est evadendi, apprehenditur malum ut
praesens, et sic magis causat tristitiam quam timorem. Sic igitur
timor potest considerari quantum ad duo. Uno modo quantum ad hoc quod
appetitus sensitivus naturaliter refugit corporis laesionem per
tristitiam si sit praesens, et per timorem si sit futura. Alio modo
potest considerari secundum incertitudinem eventus, sicut quando nocte
timemus ex aliquo sonitu, quasi ignorantes quid hoc sit: et quantum ad
hoc timor non fuit in Christo, ut dicit Damascenus in 3 Lib. Quod
vero dicitur Prov. 18: justus quasi leo confidens absque timore
erit, intelligendum est secundum quod timor importat perfectam
passionem avertentem hominem a bono rationis; et sic non fuit in
Christo, sed solum secundum passionem, ut Hieronymus dicit. Item
illud secundum Augustinum in Lib. 83 quaest., quod signum
perfectionis est absque timore esse, intelligendum est de timore
servili, et non naturali. De tristitia autem dicitur Matth. 26:
tristis est anima mea usque ad mortem, unde Ambrosius 3 de
Trinit.: confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ad
cujus evidentiam sciendum est, quod sicut dolor sensibilis est in
appetitu sensitivo, ita et tristitia: sed differentia est secundum
motivum vel objectum. Nam objectum sive motivum doloris est laesio
sensu tactus percepta. Objectum sive motivum tristitiae est nocivum,
sive malum, et interius apprehensum, sive per rationem, sive per
imaginationem. Potuit autem anima Christi aliquid apprehendere ut
nocivum quantum ad se, sicut passio et mors ejus, et quantum ad
alios, sicut casus discipulorum et peccatum Judaeorum ipsum
occidentium. Unde potuit perpendi in eo esse naturalis tristitia, sed
secundum propassionem, ut dicit Glossa Hieronymi. Magnitudo autem
hujus tristitiae perpendi potest ex tribus. Primo quidem ex
causalitate ipsius, quae fuit propter tria. Primo quidem peccata
omnia generis humani, pro quibus satisfaciebat; unde in Psal. 21:
longe a salute mea verba delictorum meorum, Glossa delicta sunt causa
quare longe es a salute mea. Secundo specialiter casus Judaeorum et
aliorum in morte ejus delinquentium; et praecipue scandalum
discipulorum, de quo dicitur Matth. 26: omnes vos scandalum
patiemini in me in ista nocte. Tertio amissio vitae, quam maxime
dilexit propter ejus dignitatem: dicit enim philosophus 4 Ethic.,
quod virtuosus tanto plus vitam suam diligit, quanto scit eam esse
meliorem; unde et in persona Christi dicitur Jerem. 12: dedi
dilectam animam meam in manus inimicorum. Secundo perpenditur
magnitudo hujus tristitiae ex animae perceptibilitate: ipsa enim anima
efficacissime apprehendit omnes causas tristitiae. Tertio perpenditur
hujus tristitiae magnitudo ex ejus puritate; nam in aliis mitigatur
tristitia interior, et etiam dolor exterior, ex aliqua consideratione
rationis per quamdam derivationem seu redundantiam a viribus
superioribus ad inferiores: quod in Christo patiente non fuit, quia
unicuique permisit agere quod sibi proprium erat; unde dicit
Damascenus: virtus moralis mitigat tristitiam. Sciendum vero, quod
virtus moralis aliter mitigat tristitiam interiorem, et aliter dolorem
exteriorem sensibilem: tristitiam enim interiorem diminuit directe in
ea medium constituendo, sicut in propria materia. Medium autem in
passionibus virtus moralis constituit, non secundum quantitatem rei,
sed secundum quantitatem proportionis; ut scilicet passio non excedat
regulam rationis. Et quia Stoici reputabant quod nulla tristitia
esset utilis ad aliquid, ideo credebant quod totaliter a ratione
discordabat, et per consequens esset totaliter sapienti vitanda. Sed
secundum rei veritatem aliqua tristitia laudabilis est, ut Augustinus
probat, 14 de Civit. Dei: quando scilicet procedit ex sancto
amore: ut puta, cum quis tristatur de peccatis propriis vel alienis.
Assumitur enim ut utilis ad finem satisfactionis pro peccato, juxta
illud 2 Corinth. 7: quae secundum Deum est tristitia,
poenitentiam in salutem stabilem operatur. Et ideo Christus, ut
satisfaceret pro peccatis omnium hominum, assumpsit tristitiam maximam
quantitate absoluta, non tamen excedentem regulam rationis. Dolorem
vero exteriorem sensus tactus virtus moralis directe non minuit, quia
talis dolor non obedit rationi, sed sequitur corporis naturam.
Diminuit tamen ipsum indirecte per redundantiam a viribus superioribus
in inferiores: quod in Christo non fuit, ut dictum est. Notandum
vero, quod superior ratio in Christo tristitiam de proximorum
defectibus habere non potuit. Quia enim superior ratio Christi plena
Dei visione fruebatur, hoc modo apprehendebatur quod ad aliorum
defectus pertinet, secundum quod in divina sapientia continetur,
secundum quam decenter ordinatum consistit, et quod aliquis peccare
permittitur, et quod pro peccatis punitur. Et ideo nec anima Christi
nec aliquis beatus videns Deum, de defectibus proximorum tristitiam
habere potest. Secus autem est in anima viatoris quae ad rationem
sapientiae videndam non attingit. Sic igitur de eisdem de quibus
Christus dolebat secundum sensum et imaginationem et rationem
inferiorem, secundum rationem superiorem gaudebat, in quantum ea ad
ordinem divinae sapientiae referebat. De dolore dicitur Isa. 35:
vere languores nostros ipse portavit, et dolores nostros ipse tulit.
Bernardus: volve et revolve corpus dominicum, et non invenies in eo
nisi dolorem et cruorem. Ad cujus evidentiam sciendum, quod ad
veritatem doloris sensibilis requiritur laesio corporalis. Corpus
autem Christi laedi poterat, quia erat passibile et mortale: nec
defuit ei sensus laesionis, quin anima Christi haberet potentias omnes
naturales. Unde nulli dubium debet esse, quin in Christo fuerit
verus dolor. Magnitudo vero hujus doloris potest perpendi ex tribus.
Primo ex ejus causalitate, quae fuit laesio corporalis, quae habuit
magnam acerbitatem: tum propter generalitatem passionis, quia a planta
pedis usque ad verticem non fuit in eo sanitas, ut dicitur Isaiae 1;
tum etiam ex genere passionis, quia mors confixorum in cruce est
acerbissima, quia configuntur in locis nervosis et maxime
sensibilibus, scilicet in manibus et pedibus: et ipsum corporis
pendentis pondus continue auget dolorem: adhuc etiam temporis
diuturnitas, quia non statim moriuntur, sicut illi qui gladio
feriuntur vel interficiuntur. Secundo potest perpendi magnitudo
doloris ex perceptibilitate patientis: nam et secundum corpus erat
optime complexionatus, cum corpus ejus fuerit formatum miraculose
operatione spiritus sancti, sicut et alia quae per miracula facta
sunt, aliis potiora fuerunt, ut dicit Chrysostomus de vino quod de
aqua in nuptiis fecit. Et ideo in eo viguit maxime sensitivus tactus,
ex cujus perceptione sequitur dolor. Tertio perpenditur magnitudo
doloris ex ejus puritate, sicut est dictum supra de tristitia.
Notandum vero, quod innocentia patientis minuit dolorem passionis
quoad numerum: quia nocens non solum dolet de poena, sed etiam de
culpa. Innocens autem solum de poena; qui tamen dolor in eo augetur
ex innocentia, in quantum apprehendit nocumentum illatum ut magis
indebitum: unde etiam alii sunt magis reprehensibiles, si eis non
compatiantur: unde Isa. 42: justus perit, et non est qui
recogitet in corde suo. Utrum vero passus fuit Christus secundum
totam animam? Notandum quod totum dicitur respectu partium: partes
vero animae dicuntur potentiae ejus. Similiter considerandum, quod
duplex est passio animae: una quidem ex parte corporis sive subjecti;
alia vero ex parte objecti. Quod in aliqua potentiarum ejus
considerari potest; nam potentia visiva patitur quidem ab objecto,
sicut ab excellenti fulgido visus obtunditur; ex parte vero organi,
sicut cum laesa pupilla visus excaecatur. Si igitur consideretur
passio animae Christi ex parte corporis, sic tota patiebatur et
secundum essentiam, et secundum potentias: nam tota animae essentia
conjungitur corpori, ita quod tota est in toto, et tota in qualibet
parte ejus: et ideo corpore patiente, tota anima secundum essentiam
patiebatur. In essentia vero animae omnes potentiae radicantur. Unde
relinquitur quod corpore patiente, quaelibet potentia quodammodo
patiebatur. Si vero consideretur passio animae Christi ex parte
objecti, sic non omnis potentia animae patiebatur, sed tantum vires
inferiores, quae circa temporalia operabantur: in quibus inveniebatur
aliquid quod erat causa doloris; et secundum hoc superior ratio non
patiebatur ex parte sui objecti, scilicet Dei, qui non erat ei causa
doloris, sed delectationis et gaudii. Similiter vero intelligendum
est de fruitione, quod anima potest intelligi et secundum essentiam,
et secundum ejus potentias. Si autem intelligatur secundum essentiam,
sic tota fruebatur in quantum est subjectum superioris partis animae,
cujus est frui divinitate: ut sicut passio ratione essentiae
attribuitur superiori parti animae; ita etiam e converso fruitio
ratione superioris partis animae attribuitur essentiae. Si vero
accipiamus totam animam ratione omnium potentiarum ejus, sic non tota
fruebatur: nec directe quidem, quia fruitio potest esse actus
cujuslibet partis animae: nec per redundantiam, quia dum Christus
erat viator, non fiebat redundantia gloriae a superiore parte in
inferiorem partem, nec ab anima in corpus. Sed quia nec e converso
superior pars animae non impediebatur circa id quod est sibi proprium
per inferiorem, consequens est, quod superior pars animae perfecte
fruebatur, Christo patiente. Notandum vero quod tristitia quae erat
in anima Christi, non erat contraria gaudio fruitionis; tum quia non
erat idem secundum idem, sed vel in diversis potentiis, vel in eadem
secundum diversam operationem: tum etiam quia non erat de eodem: tum
etiam quia erat materia alterius, sicut accidit de poenitente qui
dolet, ac de dolore gaudet. De quarto, videlicet passionis
ignominiositate, dicitur Sapient. 2: morte turpissima condemnemus
eum, Glossa idest crucis, quae usque ad passionem Christi poena
reorum fuit, nunc trophaeus est victoriae, Ecclesiae gloria.
Augustinus: crux Christi quae erat supplicium latronum, nunc transit
ad frontes imperatorum. Si Deus tantum honorem contulit supplicio,
quid conferet servo suo? Notandum vero, quod passio Christi fuit
ignominiosa, tum propter ignominiosum locum: Joan. 19: bajulans
sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locus. Hieronymus:
extra portam enim et extra urbem loca sunt, in quibus capita damnatorum
truncantur, idest decollatorum: et Calvariae sumpsere nomen.
Propterea autem ibi crucifixus est Jesus, ut ubi prius erat area
damnatorum, ibi, erigerentur vexilla martyrum. Tum etiam propter
ignominiosum supplicium. Deuter. 21: maledictus omnis qui pendet
in ligno. Glossa super apostolum ad Galat. 3 dicit, quod haec
poena ceteris abjectior et ignominiosior fuit: et ideo in Deuteronomio
dictum est, quod suspensus in vespera deponeretur. Est autem duplex
maledictio, ut dicitur ibi in Glossa: scilicet culpae et poenae.
Unde et maledictum duobus modis dicitur: scilicet active et passive,
idest secundum culpam et poenam. Suscepit autem Christus sine reatu
supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam
supplicium nostrum: tum etiam propter ignominiosum consortium. Isa.
53: et cum impiis et sceleratis reputatus est. Hieronymus: sicut
enim pro nobis maledictum crucis factus est Christus, sic pro omnium
salute quasi noxius inter noxios crucifixus est. Hoc etiam a mysterio
non vacat: unde Augustinus super Joannem: ipsa crux, si attendas,
tribunal fuit. In medio enim judice constituto, unus latro qui
credidit, liberatus est; alter qui insultavit, damnatus est. Jam
significabat quid facturus esset de vivis et mortuis: alios positurus
ad dexteram et alios ad sinistram. Beda super Matth.: latrones qui
cum domino crucifixi sunt, significant eos qui sub fide et confessione
Christi vel agonem martyrii vel quaelibet arctioris disciplinae
instituta subeunt. Sed qui haec pro aeterna gloria gerunt, dexteri
latronis fide designantur: qui vero humanae laudis intuitu, sinistri
latronis mentem imitantur et actus. De quinto, scilicet passionis
utilitate, dicitur in Psal. 73: Deus autem rex noster ante
saecula operatus est salutem in medio terrae, idest in Jerusalem,
quae dicitur umbilicus terrae, secundum Glossam. Est igitur utilitas
passionis Christi salus Christianorum. Notandum quod passio Christi
causabat nostram salutem multis modis. Uno modo per modum meriti.
Philipp. 2: propter quod Deus illum exaltavit et cetera. Unde
Augustinus: humilitas passionis Christi claritatis est meritum;
claritas passionis, humilitatis est praemium. Christus vero
clarificatus est non solum in seipso, sed etiam in suis fidelibus, ut
ipse dicit Joan. 17. Ergo videtur quod ipse meruit salutem suorum
fidelium. Sciendum insuper, quod ad meritum quatuor requiruntur et
sufficiunt: unum est agens, quod sit in statu merendi: alterum est
forma, per quam habet opus praemio dignum, scilicet caritas: tertium
est, ut ipsa actio sit voluntaria, et in potestate agentis, et de
genere bonorum: quartum est finis debite intentus per actionem. Haec
quatuor fuerunt in Christo, unde ipse potuit mereri. Alio modo
causabat Christi passio salutem per modum satisfactionis; unde ex
persona ipsius dicitur in Psal. 68: quae non rapui, tunc
exsolvebam: quasi dicat, non peccavi, et poenas dedi, ut dicit
Glossa. Ad cujus evidentiam sciendum quod ille proprie satisfacit pro
offensa, qui exhibet offenso id quod aeque vel magis diligit quam
oderat offensam; Christus autem ex caritate et obedientia patientiae
magis aliquid Deo exhibuit quam exigeret recompensatio totius offensae
generis humani. Primo quidem propter magnitudinem caritatis ex qua
patiebatur. Secundo propter dignitatem vitae suae, quam pro
satisfactione ponebat, quae erat vita hominis et Dei. Tertio propter
generalitatem et magnitudinem doloris assumpti; ideo passio Christi
non solum sufficiens, sed etiam abundans fuit satisfactio pro
redemptione generis humani, secundum illud 1 Joan. 2: ipse est
propitiatio pro peccatis nostris, non autem pro nostris tantum, sed
etiam pro totius mundi. Alio modo passio Christi causabat salutem
nostram per modum sacrificii: unde ad Ephes. 5: Christus dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in
odorem suavitatis. Quia vero humanitas Christi operabatur in virtute
divinitatis, sacrificium illud efficacissimum erat. Propter quod
dicit Augustinus 4 de Trinit. quod convenienter in omni sacrificio
quatuor sunt: scilicet cui offeratur, a quo offeratur, quod
offeratur, pro quo offeratur. Ideo ipse unus utriusque mediator per
sacrificium pacis reconcilians Deo, unum cum illo manens cui
offerebat, ut unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset
qui offerebatur. Item in eodem: quid tam convenienter ab hominibus
sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana caro? Et quid tam
aptum fuit huic immolationi, quam caro mortalis? Et quid tam mundum
pro mundanis vitiis mortalium, quam si de cogitatione carnalis
concupiscentiae caro nata in utero, et ex utero virginali? Et quid
tam grate offerri possit et suscipi quam corpus caro sacrificii nostri,
corpus effectum sacerdotis nostri? Notandum vero, quod homo indiget
sacrificio propter tria. Uno modo quidem ad remissionem peccati; unde
apostolus dicit ad Hebr. 5, quod ad sacerdotem pertinet offerre
sacrificia pro peccatis. Secundo ut homo in statu gratiae conservetur
semper Deo inhaerens, in quo ejus pax consistit: unde et in veteri
lege immolabatur hostia pacifica pro offerentium salute, ut habetur
Levit. 3. Tertio ad hoc ut spiritus hominis perfecte Deo uniatur,
quod maxime erit in gloria: unde in veteri testamento offerebatur
holocaustum quasi totum incensum, ut dicitur Lev. 1. Haec autem
per humanitatem Christi nobis conferuntur. Primo quidem per eum
peccata nostra sunt remissa, secundum illud Rom. 3: traditus est
propter delicta nostra. Secundo gratiam nos salvantem per ipsum
accipimus, secundum illud Hebr. 5: factus est sibi obtemperantibus
causa salutis aeternae. Tertio per ipsum adepti sumus perfectionem
gloriae, secundum illud Hebr. 4: fiduciam habemus per sanguinem
ejus introire in sancta sanctorum, scilicet gloriam caelestem. Et
ideo ipse Christus, in quantum homo, non solum fuit sacerdos, sed
hostia perfecta, simul existens hostia pro peccato et hostia pacifica
et holocaustum. Item alio modo per modum redemptionis, 1 Petr.
1: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra
conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine agni
immaculati et incontaminati Jesu Christi. Glossa: quanto majus
pretium est quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto
amplius timere debetis, ne revertendo a corruptione vitiorum vitae
carnalis, animum vestri redemptoris offendatis. Bernardus: totus
siquidem iste mundus ad unius animae pretium aestimari non potest: non
enim pro toto mundo Deus animam daret, quam pro humana anima dedit.
Idem: sublimius igitur animae pretium est, quae non nisi sanguine
Christi redimi potest. Idem: cognosce, o homo, quam nobilis est
anima tua, et quam gravia fuerunt vulnera tua, pro quibus est necesse
Christum dominum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem
sempiternam, nunquam pro eorum remedio filius Dei moreretur. Ad
cujus evidentiam sciendum, quod per peccatum homo dupliciter obligatus
erat: primo quidem servitute peccati, quia qui facit peccatum, servus
est peccati, ut dicitur Joan. 8: et 2 Petr. 2: a quo quis
superatus est, ejus servus addictus est. Quia igitur Diabolus
hominem superaverat inducendo eum ad peccatum, ideo homo servituti
peccati addictus erat. Secundo quantum ad reatum poenae quo homo
obligatus erat secundum Dei justitiam; et haec erat servitus quaedam.
Ad servitutem enim pertinet quod aliquis patiatur quod non vult, cum
liberi hominis sit uti seipso ut vult. Quia ergo passio Christi fuit
sufficiens et superabundans satisfactio pro peccato et reatu generis
humani; ideo ejus passio fuit quasi quoddam pretium, per quod liberati
sumus ab utraque obligatione: nam ipsa satisfactio qua quis satisfacit
sive pro se sive pro alio, quoddam pretium dicitur, quo se redemit a
peccato et a poena, secundum illud Dan. 10: peccata tua elemosynis
redime. Christus quidem satisfacit non pecuniam dando, aut aliquid
hujusmodi; sed illud dando quod fuit maximum, scilicet seipsum pro
nobis: et ideo passio Christi dicitur esse nostra redemptio. Si vero
alicui videatur, quod nullus emit vel redemit quod suum esse non
desinit: sed homo nunquam desiit esse Dei et cetera. Dicendum quod
homo dicitur esse Dei dupliciter. Uno modo in quantum subjicitur ejus
potestati: et hoc modo homo nunquam desiit esse Dei, secundum illud
Dan. 4: dominator excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit
dabit illud. Alio modo per unionem caritatis ad illum, secundum quod
dicitur ad Rom. 8: si quis spiritum Christi non habet, hic non est
ejus. Primo modo homo nunquam desiit esse Dei: sed secundo modo
desiit esse Dei per peccatum: et ideo in quantum homo fuit liberatus a
Christo a peccato, et Christo passo satisfaciente, dicitur per
passionem Christi esse redemptus. Notandum insuper, quod per
passionem Christi consecuti sumus culpae remissionem, poenae
dimissionem, a potestate Diaboli liberationem, Dei
reconciliationem, januae caelestis aperitionem. De culpae remissione
facta per Christi passionem dicitur Apocalyp. 1: qui dilexit nos,
et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Unde Bernardus:
triplex peccatum virtus crucis expurgat: primum originale, quod non
solum personam inficit, sed etiam naturam: secundum personale;
gravius quidem cum jam laxatis habenis exhibemus undique membra nostra
arma iniquitatis: tertium vero singulare gravissimum quidem, quod
commissum est in dominum majestatis, cum viri impii virum justum
injuste occiderunt. Hoc peccatum Christus in se pertulit, qui
seipsum fecit peccatum, ut de peccato damnaret peccatum. Per hoc enim
omne peccatum tam originale quam personale deletum est, et ipsum quoque
singulare eliminatum est per seipsum. Idem de eodem: in ipsa
elevatione manuum tuarum, cum jam sacrificium matutinum in holocaustum
transiret vespertinum, in ipsa inquam virtute incensi, quod caelos
ascendebat, et terram aperiebat, Infernos respergebat, exauditus es
pro tua reverentia clamans: pater ignosce illis, quia nesciunt quid
faciant. Ad hujus vero evidentiam sciendum, quod passio Christi est
remissionis peccatorum causa tripliciter. Primo quidem per modum
provocantis ad caritatem: quia, ut dicit apostolus ad Rom. 5:
commendat Deus caritatem suam in nobis, quoniam cum inimici essemus,
Christus pro nobis mortuus est. Per caritatem autem consequimur
veniam peccatorum, secundum illud Luc. 7: dimissa sunt ei peccata
multa, quoniam dilexit multum. Secundo passio Christi causat
remissionem peccatorum per modum redemptionis: quia ipse est caput
nostrum: per suam passionem enim quam ex caritate et obedientia
sustinuit, liberavit nos tamquam membra sua a peccatis quasi per
pretium suae passionis: sicut si homo per aliquod opus meritorium quod
manu exerceret, redimeret se a peccato, quod pedibus commisisset.
Sicut enim naturale corpus est unum ex membrorum diversitate
consistens, ita tota Ecclesia, quae est mysticum corpus Christi,
computatur quasi una persona cum suo capite, quod est Christus.
Tertio per modum efficientiae; in quantum caro Christi, secundum
quam Christus passionem sustinuit, est instrumentum divinitatis, ex
quo ejus actiones et passiones operantur virtute divina ad expellendum
peccatum. De poenae dimissione facta per Christi passionem dicitur
Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit, idest peccata, et
dolores nostros ipse portavit. Unde Bernardus: duo nobis in
hereditate reliquerat ille vetustus Adam; scilicet laborem et
dolorem: laborem in actione, dolorem in passione: Christus enim non
solum laborem et dolorem consideravit, sed etiam intravit. Vide,
inquit ad patrem, humilitatem meam et laborem meum, quia pauper ego
sum et in laboribus a juventute mea: manus meae in laboribus
servierunt. De dolore vide quid dixit: o vos omnes qui transitis per
viam et cetera. Et in vita passivam habuit actionem, et in morte
passionem activam sustinuit, dum salutem operabatur in medio terrae.
Ad cujus evidentiam sciendum, quod per passionem Christi liberati
sumus a reatu poenae dupliciter. Uno modo directe, in quantum
scilicet passio Christi fuit sufficiens et superabundans satisfactio
pro peccatis totius generis humani. Exhibita autem satisfactione
satisfacienti tollitur reatus poenae. Alio modo indirecte, in quantum
scilicet passio Christi est causa remissionis peccati, in quo fundatur
reatus poenae. Sed notandum, quod satisfactio Christi effectum habet
in nobis, in quantum incorporamur ei ut membra capiti. Membra autem
oportet capiti esse conformia. Et ideo sicut Christus primo quidem in
anima cum passibilitate corporis habuit gratiam, et per passionem ad
gloriam immortalitatis pervenit; ita et nos qui sumus membra ejus, per
passionem ipsius liberamur quidem a reatu cujuslibet poenae; ita tamen
quod primo in anima recipimus spiritum adoptionis filiorum, quo
ascribimur ad hereditatem gloriae immortalitatis, adhuc corpus
passibile habentes: postmodum vero configurati passionibus et morti
Christi in gloria, et in immortalitate perducimur ad vitam, secundum
illud Rom. 8: si filii, et heredes: heredes quidem Dei,
coheredes autem Christi: si tamen compatimur, ut simul glorificemur.
De liberatione a Diabolo facta per passionem Christi dicitur
Coloss. 1: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit
nos in regnum filii dilectionis suae. Glossa: dilecti filii sui, per
quem redemit nos: et infra dicitur in Glossa quod redemptio est
destructio diabolicae potestatis, facultas libertatis, quae nobis data
est fuso illius sanguine. Unde et ipse dominus imminente passione
dixit, Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus
mundi ejicietur foras, Glossa Diabolus qui dominatur in malis mundo
deditis. Ad cujus evidentiam sciendum, quod circa potestatem
Diaboli, quam in homines exercebat ante Christi passionem, tria sunt
consideranda. Primum quidem est ex parte hominis, qui suo peccato
meruit ut in potestatem Diaboli traderetur, per cujus tentationem
fuerat superatus. Aliud autem est ex parte Dei quem homo peccando
offenderat, qui per suam justitiam reliquerat hominem potestati
Diaboli. Tertium ex parte Diaboli, qui sua nequissima voluntate
hominem ab assecutione salutis impediebat. Quantum ergo ad primum,
homo est a potestate Diaboli liberatus per passionem Christi in
quantum passio Christi est causa remissionis peccatorum. Quantum ad
secundum dicendum est, quod passio Christi liberavit nos a potestate
Diaboli, in quantum nos Deo reconciliavit. Quantum ad tertium,
passio Christi nos liberavit a Diabolo, in quantum in passione
Christi excessit modum potestatis sibi traditae a Deo, machinando in
mortem Christi, qui non habebat meritum mortis, cum esset absque
peccato. Unde Augustinus, 13 de Trin.: justitia Christi
Diabolus victus est: qui cum in eo nihil dignum morte inveniret,
occidit eum. Inde etiam utique justum est, ut debitores quos
tenebat, liberi dimittantur, videlicet credentes in eum, quem sine
ullo debito occidit. Notandum insuper, quod potestas Diaboli in
duobus consistit secundum duas manus ejus: unam qua impellit ad
peccatum, alteram qua trahit ad supplicium. Secundum primam primos
parentes et in eis totum genus humanum vicerat: secundum alteram omnes
ad Infernum trahebat et detinebat. Primam debilitavit Christus, dum
hostem vicit, et hominibus multa auxilia praeparavit: secundam
destruxit in hominibus quoad sufficientiam, in membris vero suis quoad
efficientiam. De reconciliatione facta per passionem Christi dicitur
Rom. 5: reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Ad cujus
evidentiam sciendum, quod passio Christi est causa nostrae
reconciliationis ad Deum dupliciter: uno modo in quantum removet
peccatum, per quod homines constituuntur inimici Dei, secundum illud
Sap. 4: simul odio sunt Deo impius et impietas ejus: et in Psal.
5: odisti omnes qui operantur iniquitatem; alio modo in quantum est
Deo sacrificium acceptissimum: est enim hic proprius effectus hujus
sacrificii, ut per ipsum placetur Deus, sicut cum homo offensam in eo
commissam remittit propter aliquod obsequium acceptum, quod ei
exhibetur. Unde dicitur 1 Reg. 16: si dominus incitat te
adversum me, odoretur sacrificium. Et similiter totum bonum fuit,
quod Christus voluntarie passus est, quod placatus est super omni
offensa generis humani quantum ad eos qui passo Christo conjunguntur.
Hinc est, quod Christus dicitur mediator Dei et hominum. Unde
dicit Glossa super illud 1 Tim. 2: unus est mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus: qui mediator dictus est, quia inter
Deum immortalem et hominem mortalem est Deus homo reconcilians hominem
Deo. Dionysius, 4 de Div. Nom. dicit: Angelos esse medios,
quia secundum naturam sunt infra Deum et supra homines constituti: et
mediatoris officium exercent, non quidem principaliter et perfecte
sicut Christus, sed ministerialiter et dispositive. Unde et Matth.
4, dicitur, quod Angeli accesserunt, et ministrabant ei, scilicet
Christo. Notandum insuper, quod Christus dicitur mediator secundum
naturam humanam; unde dicit Glossa super illud 1 Tim. 2: unus est
mediator etc.: in tantum est mediator, in quantum homo est; in
quantum autem verbum, non est mediator, sed unus cum patre Deus. Ad
cujus evidentiam est sciendum, quod medium dicit ordinem inter primum
et ultimum. Ordo autem iste importat tria: oportet enim quod sit post
primum et ante ultimum; item quod conjungat ultimum primo: item quod
participet utriusque proprietates aliquo modo, ita quod in ipso
communicent: has tres invenimus in Christo, secundum quod homo: sic
enim erat infra Deum gradu naturae, et supra ceteros homines propter
gratiam unionis. Item conjungit homines Deo officio ut causa
proxima, perficiendo opera quibus conjunctionis impedimentum
removetur. Item participat cum utroque extremorum, scilicet in
conditionibus infirmitatis cum homine, et in conditionibus nobilitatis
cum Deo. Praedictas vero conditiones in Christo secundum quod
Deus, non invenimus. De aperitione januae caelestis facta per
Christi passionem dicitur Hebr. 10: habemus fiduciam in introitum
sanctorum in sanguine Christi. Glossa: certi sumus, quod
introibimus in sancta sanctorum caelestia per sanguinem Christi. Unde
cantat Ecclesia: o admirabile pretium, cujus pondere captivitas
redempta est mundi, Tartarea confracta sunt claustra Inferni, aperta
est nobis janua regni. Ad cujus evidentiam sciendum, quod clausio
januae est obstaculum quoddam prohibens homines ab ingressu regni
caelestis propter peccata, sicut dicitur Isa. 25: via illa sancta
vocatur, et non transibit per illam pollutus. Est autem duplex
peccatum impediens ab ingressu regni caelestis; scilicet originale et
actuale. Per passionem autem Christi liberati sumus ab utroque
peccato: quia communicamus ejus passioni per fidem et caritatem et
fidei sacramenta: et ideo per passionem Christi aperta est nobis janua
regni caelestis: et hoc est quod dicit apostolus Hebr. 6: Christus
assistens pontifex futurorum bonorum etc., per proprium sanguinem
introivit semel in sancta: Glossa: idest in caeleste habitaculum,
scilicet in sancta sanctorum. In figura hujus dicitur Num. 35,
quod homicida manebat in civitate refugii, donec sacerdos magnus, qui
oleo unctus est, moriatur: Glossa idest in cruce. Notandum vero,
quod tria sunt consideranda in passione Christi, ut dicit Bernardus,
videlicet opus, modus et causa: nam in opere quidem patientia, in
modo humilitas, in causa caritas commendatur. Patientia autem
singularis, quod videlicet supra dorsum ejus fabricaverunt peccatores,
et adversus patrem non murmuravit, a quo missus fuerat; non adversus
genus humanum, pro quo quae non rapuit exsolvit; non denique contra
populum peculiarem sibi, a quo pro tantis beneficiis tanta mala
recepit. Plectuntur aliqui pro peccatis suis et humiliter sustinent,
et hoc eis ad patientiam reputatur: flagellantur alii non tam purgandi
quam probandi coronandique, et major in his patientia commendatur.
Quomodo non maxima in Christo censeatur patientia, qui sicut nullum
peccatum omnino habuit nec actu proprio nec contractu, sed nec in quo
crescere posset habens? Humilitas autem admirabilis: nempe in
humilitate judicium ejus sublatum est. O novissimum et altissimum, o
humilem et sublimem, opprobrium hominum et gloria Angelorum; nemo
illo sublimior, et nemo illo humilior. Caritas vero inaestimabilis.
Joan. 15: majorem, inquit, caritatem nemo et cetera. Tu
majorem, domine, habuisti ponens etiam eam pro inimicis. Vix pro
justo quis moritur; tu vero pro injustis passus es; moriens propter
delicta nostra, qui venisti gratis justificare peccatores, servos
facere fratres, captivos heredes, exules reges. De sexto patet,
videlicet de persequentium caecitate et gravitate peccati eorum: de
quibus dicitur 1 Corinth. 2: si cognovissent, nunquam dominum
gloriae crucifixissent: et Matth. 23: et vos implete mensuram
patrum vestrorum: ubi dicit Chrysostomus, quod quantum ad veritatem
excesserunt mensuram patrum suorum: illi enim homines occiderunt, isti
Deum crucifixerunt. Ad horum autem evidentiam est sciendum, quod
apud Judaeos quidam erant majores, qui eorum principes dicebantur,
qui cognoverunt, ut dicitur in Lib. Vet. et novi testamenti, sicut
et Daemones cognoverunt, eum esse Christum in lege promissum: omnia
enim signa videbant quae dixerunt futura prophetae: mysterium autem
divinitatis ejus ignorabant: et ideo apostolus dixit, si cognovissent
et cetera. Sciendum tamen, quod eorum ignorantia erat quodammodo
affectata: videbant enim signa ipsius divinitatis, sed ex odio et
invidia Christi ea pervertebant, et verbis ejus, quibus se filium
Dei fatebatur, credere noluerunt; unde ipse de eis dicit Joan.
12: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non
haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et
postea subdit: si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit,
peccatum non haberent. Unde peccatum eorum fuit gravissimum tum ex
genere peccati, tum ex malitia voluntatis. Quidam vero apud Judaeos
erant minores, idest populares, qui non plene cognoverunt ipsum esse
Christum nec Dei filium, licet etiam aliqui eorum in eum crederent
propter signorum multitudinem et efficaciam doctrinae: tamen postea
decepti fuerunt a suis principibus, ut eum non crederent nec
Christum, nec filium Dei esse: unde et Petrus dixit eis Act. 3:
scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri, qui
scilicet principes seducti erant. Unde licet gravissime peccarent
quantum ad genus peccati, in aliquo tamen diminuebatur peccatum eorum
propter ignorantiam eorum; unde super illud Luc. 23: nesciunt quid
faciunt, dicit Beda: pro illis rogat qui nescierunt quid fecerunt,
zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Multo magis fuit
excusabile peccatum gentilium, per quorum manus crucifixus est
Christus, qui legis scientiam non habuerunt. Nota quod Judas
tradidit Christum non Pilato, sed principibus sacerdotum, qui
tradiderunt eum Pilato, secundum illud Joan. 18: gens tua et
pontifices tui tradiderunt te mihi. Horum tamen omnium peccatum fuit
majus quam Pilati, qui timore Caesaris Christum occidit, et etiam
quam peccatum militum, qui mandato praesidis Christum crucifixerunt
non ex cupiditate sicut Judas, nec ex invidia et odio sicut principes
sacerdotum. Notandum tamen, quod eadem actio diversimode judicatur in
bono et in malo, secundum quod ex diversa radice procedit. Pater enim
tradidit Christum, et ipse seipsum ex caritate: et ideo laudantur:
Judas autem Christum ex cupiditate; Pilatus vero ex timore mundano,
quo timebat Caesarem; et ideo ipsi vituperantur.
|
|