|
Sextodecimo videamus
de morte, de qua dicitur Joan. 11: expedit vobis ut unus moriatur
homo pro populo. Unde notandum, quod expediens fuit Christum mori.
Primo propter nostrae redemptionis complementum: quia licet quaelibet
passio Christi habuit infinitam virtutem propter divinitatis unionem;
non tamen per quamlibet passionem conservata fuisset humani generis
redemptio, sed per mortem. Unde spiritus sanctus notabiliter per os
Caiphae dixit, expedit vobis ut unus moriatur et cetera. Psal.
30: in manus tuas, domine, commendo spiritum meum. Glossa,
populus fidelis passione Christi redemptus, dicit gratias agens: tu
domine Deus veritatis, redemisti me in capite Christo clamante: in
manus tuas, domine, commendo et cetera. Unde Augustinus:
admiremur, gratulemur, jucundemur, amemus, laudemus, adoremus:
quoniam per redemptoris nostri mortem de tenebris ad lucem, de morte ad
vitam, de exilio ad patriam, de luctu ad gaudium vocati sumus.
Notandum vero, quod proprie alicujus causae effectus considerantur
secundum similitudinem causae. Unde, quia mors est quaedam privatio
vitae, proprius effectus mortis attenditur circa remotionem eorum quae
contrariantur nostrae saluti: quae quidem sunt mors animae et mors
corporis: et ideo per mortem Christi dicitur destructa etiam in nobis
animae mors, quae est peccatum, secundum illud Rom. 4: traditus
est, scilicet in mortem, propter delicta nostra: et mors corporis,
quae consistit in separatione animae a corpore, secundum illud 1
Cor. 15: absorpta est mors in victoria. Secundo fuit expediens
mori Christum, propter fidei, spei et caritatis augmentum. De
augmento fidei dicitur in Psalm. 140: singulariter sum ego donec
transeam. Glossa: de mundo ad patrem. Cum autem transiero ad
patrem, tunc multiplicabor: Joan. 12: nisi granum frumenti et
cetera. Augustinus: se dicebat granum mortificandum in infidelitate
Judaeorum, multiplicandum fide omnium populorum. De augmento spei
dicitur Rom. 8: qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit illum, quomodo non cum illo omnia nobis donavit?
Glossa: in praesenti Dei justitiam, et in futuro aeternam vitam,
quod minus est, quia non potest hoc negare: quia minus est omnia
donare, quam nostri causa illum morti tradere: quasi diceret, non
potest hoc negare. Bernardus: quis non rapiatur ad spem impetrandi
fiduciam, qui attendit crucifixi corporis positionem? Videlicet caput
inclinatum ad osculandum, brachia extensa ad amplexandum, manus
perforatas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, pedes affixos
ad nobiscum manendum. Cant. 2: veni columba mea in foraminibus
petrae. Glossa 1: in vulneribus Christi Ecclesia sedet et
nidificat, cum in passione domini spem salutis suae ponit, et per hoc
ab insidiis accipitris, idest Diaboli, se tutandam confidit. De
augmento caritatis dicitur Eccl. 23: in meridiano exurit tibi,
idest in passionis fervore accendit terrenos ad amorem. Bernardus:
super omnia te reddit amabilem mihi, bone Jesu, calix quem bibisti.
Opus nostrae redemptionis, omnino amorem nostrum facile sibi vendicat
totum: hoc est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius
erigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. Tertio fuit
expediens Christum mori propter sacramentum salutis nostrae, ut ad
similitudinem mortis ejus huic mundo moreremur Coloss. 3: mortui
enim estis, et vita vestra et cetera. Glossa, vanis et caducis.
Job 7: suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea.
Gregorius: anima est intentio mentis, ossa fortitudo carnis. Quod
suspenditur ab imo elevatur. Anima ergo suspenditur ad aeterna, ut
moriantur ossa; quia amore aeternae vitae omnem fortitudinem exterioris
vitae in se necat. Hujus autem mortis signum est, si a mundo quis
despicitur: unde dicit Gregorius: quia mare viva corpora in se
retinet, et mortua mox ex se pellit. Quarto fuit expediens Christum
mori propter perfectae virtutis exemplum: unde 1 Petr. 2:
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Glossa,
tribulationis, contumeliarum, flagellorum, crucis, mortis, ut
sequamur vestigia ejus. 2 Timoth. 2: si sustinebimus, Glossa pro
Christo tribulationes et passiones et conregnabimus. Glossa, cum
illo in aeterna beatitudine. Bernardus: quoniam pauci, domine, post
te ire volunt, cum tamen pervenire ad te nemo sit qui nolit, hoc
scientibus cunctis, quod delectationes in dextera tua usque in finem;
propterea omnes volunt te frui, at te non ita imitari nolunt conregnare
cupiunt, sed compati: non curant quaerere, quem tamen desiderant
invenire; cupientes consequi, sed non sequi. Verum etiam hoc exemplo
docemur non solum pro Christo pati, sed etiam pro proximis animas
ponere; unde 1 Joan. 3: quemadmodum Christus animam suam pro
nobis posuit, ita et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Notandum vero, ut dicit Damascenus 3 Lib., etsi mortuus est ut
homo, et sancta anima ejus a corpore separata est, divinitas
inseparabilis ab utroque permansit. Ad cujus evidentiam sciendum,
quod id quod per gratiam Dei alicui conceditur, nunquam absque culpa
revocatur: unde dicitur Roman. 11, quod sine poenitentia sunt dona
Dei, et vocatio Dei: Glossa: dona Dei, idest promissio, et
vocatio Dei, idest electio ab aeterno, sunt sine poenitentia et
mutatione, consilii. Multo autem major est gratia unionis, per quam
divinitas est humanae naturae in persona Christi conjuncta, quam
gratia adoptionis qua alii sanctificantur; et etiam magis permanens ex
sui ratione; quia haec gratia ordinatur ad unitatem personalem, gratia
vero adoptionis ad quamdam unionem effectualem. Et tamen videmus,
quod gratia adoptionis nunquam perditur sine culpa. Cum ergo in
Christo nullum fuerit peccatum, impossibile fuit ut solveretur unio
divinitatis ipsius a carne sive ab anima: unde de filio Dei dicitur
quod sepultus est, quia corpus ejus sepultum fuit: et quod descendit
ad Inferos, quia anima ejus separata a corpore descendit ad Inferos.
|
|