Articulus 2

Sunt autem quatuor utilitates dominicae incarnationis. Prima humanae naturae exaltatio. Cant. 8: quis mihi det ut inveniam te foris? Glossa: intus erat dilectus, quando in principio erat verbum: foris fuit quando verbum caro factum est. Ut deosculer te, Glossa, idest facie videam te, et ore ad os loquar ad te. Et jam nemo me despiciat. Glossa: postquam Christus venit suis infundens spiritum libertatis, etiam Ecclesia ab Angelis honoratur: unde Joanni volenti se adorare dixit Angelus, vide ne feceris, conservus tuus sum. Leo Papa: agnosce, o Christiane, dignitatem tuam; et divinae consors factus naturae noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Secunda est adoptio filiorum. Ad Galat. 4: misit Deus filium suum; et infra: ut adoptionem filiorum reciperemus. Augustinus: ideo filius Dei factus est filius hominis, ut homines faceret filios Dei. Idem: multos filios Dei fecit unicus filius. Emit enim sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit injuriatus, vivificavit occisus: dubietas nulla, dabit tibi bona sua qui non dedignatus est recipere mala tua. Notandum vero, quod filiatio adoptionis est quaedam similitudo filiationis naturalis. Filius autem Dei naturaliter procedit a patre ut verbum intellectuale, unum cum ipso existens. Huic autem verbo potest aliquis tripliciter assimilari. Uno modo secundum rationem formae, non autem secundum intellectualitatem ipsius: sicut forma domus exterius constitutae assimilatur verbo mentali artificis secundum speciem formae, non autem secundum intellectualitatem: quia forma domus in materia non est intellectualis, sicut erat in mente artificis; et hoc modo verbo aeterno assimilatur quaelibet creatura, cum sit facta per verbum. Secundo assimilatur creatura verbo non solum quantum ad rationem formae, sed etiam quantum ad intellectualitatem ipsius: sicut scientia quae fit in mente discipuli, assimilatur verbo quod est in mente magistri; et hoc modo creatura rationalis etiam secundum suam naturam assimilatur verbo Dei. Tertio assimilatur creatura verbo aeterno secundum unitatem quam habet ad patrem, quae fit per gratiam et caritatem: unde dominus orat Joan. 17: oro ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus; et talis assimilatio perficit rationem adoptionis, quia sic assimilatis debetur hereditas. Ad Rom. 8: si filii, et heredes. Tertia utilitas est interna mentis refectio. Matth. 11: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Augustinus: ut panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Bernardus: manna de caelo descendit, gaudeant esurientes etc. ut supra. Super illud Luc. 2: positum in praesepio, dicit Glossa: ut nos carnis suae frumento satiaret. Quarta utilitas est beatitudinis augmentatio. Joan. 10: per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Augustinus: propterea Deus factus est homo, ut hominem totum in se beatificaret, tota hominis conversio ad ipsum esset, et tota dilectio esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis per divinitatis contemplationem; et hoc totum bonum hominis erat, ut sive ingrederetur, sive egrederetur, pascua in factore suo inveniret, foris in carne salvatoris, intus in divinitate creatoris.