|
Decimoseptimo
videamus de sepultura Christi; de qua dicitur Isa. 20: et erit
sepulchrum ejus gloriosum, idest ab omnibus honorabitur. De modo
autem sepeliendi legitur Joan. 19. Fuit autem conveniens Christum
sepeliri, tum propter fidem mortis ejus, quia sepeliri mortuorum est:
unde legitur Matth. 25, quod Pilatus non concessit Joseph corpus
Christi ad sepeliendum, nisi cognito prius a centurione de morte
ejus: tum propter spem resurrectionis, quae datur membris ex capite.
Joan. 5: omnes qui in monumentis sunt etc.: tum propter mysterium
sepulturae spiritualis, de qua dicitur Rom. 6: consepulti enim
sumus per Baptismum cum illo in mortem, et in illo consepulti in
Baptismo, supple, ei estis, idest ad similitudinem sepulturae ejus
baptizati sunt, ut non videantur quid fuerunt, scilicet veteres
peccatores, sed novi justi, sicut Christus in sepulchro positus non
videbatur. Nota etiam, quod per sepulchrum caelestis contemplatio
significatur: unde super illud Job 3, gaudeant vehementer cum
invenerint sepulcrum dicit Gregorius: sicut in sepulcro corpus, ita
in divina contemplatione anima absconditur mundo mortua, ubi ab omni
strepitu saeculi quasi trina immersio per triduum sepulturae est
quieta. Psal. 30: abscondes eos in abscondito faciei tuae a
conturbatione hominum. Tribulati, et opprobriis hominum vexati mente
intrantes ad vultum Dei non turbantur. Sunt autem tria necessaria ad
hanc sepulturam spiritualem Dei: videlicet ut mens virtutibus
exerceatur, ut tota munda et candida efficiatur, ut huic mundo
funditus moriatur: quae circa Christi sepulturam mystice sunt
demonstrata. Primum signatum est Marc. 14, ubi legitur, quod
beata Maria Magdalena praevenit ungere corpus Jesu in sepulturam,
quia unguentum nardi pistici propter sui pretiositatem virtutes
designat, quibus in hac vita nihil est pretiosius, secundum illud
Eccle. 26: non est ponderatio digna continentis animae. Ideo
sancta anima debet prius per exercitium virtutis inungi, quae vult in
divina contemplatione sepeliri: unde Job 5: ingredieris in
abundantia sepulcrum, Glossa divinae contemplationis: sicut infertur
acervus tritici in tempore suo, Glossa quia tempus actionis praemium
est aeternae contemplationis; et necesse est ut perfectus prius mentem
virtutibus exerceat, et eam post in horreum quietis condat. Secundum
signatum est Joan. 19, ubi legitur, quod Joseph mercatus est
sindonem etc., quia sindon est pannus lineus, ut dicit Remigius, et
cum magno labore ad candorem perducitur: unde significat internum
mentis candorem, ad cujus perfectionem cum magno labore pervenitur,
Apocal. 22: qui justus est, justificetur adhuc; et sanctus,
sanctificetur adhuc. Rom. 6: in novitate vitae ambulemus,
Glossa: de bono in melius proficiendo per justitiam fidei et spem
gloriae. Igitur homines internae candore munditiae debent in sepulcro
divinae contemplationis recondi: unde super illud Matth. 5: beati
mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, dicit Hieronymus: mundus
dominus a mundo corde conspicitur. Tertium signatum est Joan. 19,
ubi subjungit venit Nicodemus ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi
libras centum: quia per libras centum myrrhae et aloes, quibus caro
mortua incorrupta conservatur, perfecta mortificatio sensuum exteriorum
designatur: quia mens mundo mortua conservatur, ne a vitiis
corrumpatur, secundum illud 1 Corinth. 4: licet is qui foris est
noster homo corrumpatur; tamen is qui intus est renovatur de die in
diem, Glossa idest assidue purior efficitur a vitiis per ignem
tribulationis. Igitur mens hominis prius debet cum Christo huic mundo
mortificari, et postea in secreto divinae contemplationis cum ipso
tumulari. Unde Coloss. 3: mortui estis cum Christo, Glossa
vanis et caducis: et postea subjungitur: et vita vestra abscondita est
cum Christo in Deo. Possumus tamen adhuc circa sepulturam Christi
quatuor notare, quibus indigemus ad hoc quod corpus Christi in
sepulcro cordis recondatur devoti. Primum est mentis purificatio,
quae per sindonem Joseph significatur: unde dicit Glossa super
Joann. quod in sindone munda Jesum involvit, qui eum pura mente
suscipit. Secundum est corporis castigatio, quae per myrrham et
aloe, quibus caro mortua conservatur a corruptione, significatur:
unde Theodoretus: decet autem non solum pura anima suscipere corpus
Christi, sed etiam puro corpore. De consecratione, distinctione
2: omnis homo ante communionem a propria uxore abstinere debet tribus
aut quatuor aut sex diebus. Ratio autem hujus: quia ad sumptionem
corporis Christi requiritur elevatio mentis in Deum per caritatem et
fervorem dilectionis: quae elevatio maxime impeditur per delectationem
veneream, quae deprimit ad sensibilia, ut dicit Augustinus in libro
Soliloquiorum. Tertium est totius vitae innovatio figurata per
sepulchri novitatem: unde 1 Cor. 5, dicitur: itaque epulemur non
in fermento veteri etc.: et infra: sed in azymis sinceritatis,
secundum Glossam, idest novae vitae, et veritatis, ut sine omni
fraude simus, ita ut sinceritas novam vitam faciat, et veritas omnem
fraudem excludat. Quartum est devota Christi meditatio, quae
significatur per sepulcrum excisum in petra: unde Theodoretus:
imitemur et nos Joseph, et conemur Christi corpus suscipere per
unitatem, et ponere in monumento exciso in petra, idest in anima
memorante, et non obliviscente Deum. Unde Lucae 23: hoc facite
in meam commemorationem. Rabanus: disce quo pacto decet edere corpus
Christi, in memoriam scilicet obedientiae ejus usque ad mortem; et
qui vivunt, non amplius in se vivant, sed in eo qui pro eis mortuus
est et resurrexit. Notandum insuper, quod ex peccato consequitur homo
post mortem quemdam defectum ex parte corporis; videlicet, quod corpus
redditur terrae ex qua assumptum est. Hic autem defectus in nobis
attenditur secundum duo: scilicet secundum positionem, et secundum
resolutionem: quorum primum Christus pati voluit, non autem
secundum, juxta illud Psal. 15: nec dabis sanctum tuum videre
corruptionem, quod exponit Damascenus 4 libro, de corruptione quae
est per resolutionem in elementa. Hujus autem ratio est, quia corpus
Christi ejus materiam assumpsit de humana natura, sed formatio ejus
non fuit nisi ex virtute spiritus sancti: et ideo propter substantiam
materiae subterraneum locum qui corporibus mortuis deputari solet, pati
voluit: locus enim debetur corporibus secundum materiam praedominantis
elementi; sed dissolutionem corporis per spiritum sanctum formati pati
noluit. Unde quantum ad hoc Christus ab aliis hominibus differebat.
Sic ergo in assumptae humanitatis signum, conveniens fuit corpus
Christi sub terra poni: sed ad ostensionem divinae virtutis conveniens
fuit ut non dissolveretur. Unde Chrysostomus dicit, quod viventibus
aliis hominibus his qui egerunt strenue arrident propria gesta; his
autem pereuntibus pereunt: sed in Christo totum est contrarium: nam
ante crucem sunt omnia moesta et infirma: ut autem crucifixus est,
omnia clariora facta sunt: ut noscas non purum hominem crucifixum.
Notandum insuper, quod Christus tribus diebus et tribus noctibus
dicitur fuisse in corde terrae, Matth. 12, illo locutionis modo,
quo pars pro toto solet poni. Cum ex die et nocte unus dies naturalis
constituitur, quacumque parte et diei et noctis computata, qua
Christus fuit in morte, tota illa die dicitur fuisse in morte.
Secundum autem sacrae Scripturae consuetudinem nox cum sequenti die
computatur, eo quod Hebraei tempora secundum cursum lunae observant,
quae de sero incipit apparere. Fuit autem Christus in sepulchro
ultima parte sextae feriae: quae si cum praecedente nocte computetur,
erit dies artificialis, et nox quasi unus dies naturalis; nocte vero
sequenti sextam feriam computata cum integra die sabbati, fuit in
sepulcro; et sic sunt duo dies. Jacuit etiam in sepulcro sequenti
nocte, quae praecedit diem dominicum, in qua surrexit media nocte,
vel diluculo secundum aliquos. Unde si computetur nox tota vel pars
ejus cum sequenti die dominica, erit dies tertius naturalis. Sicut
enim primi dies propter futuri hominis lapsum a luce in noctem, ita
iste propter hominis reparationem a tenebris in lucem computantur.
Notandum etiam, quod masculinum genus designat personam, neutrum vero
genus naturam: unde de Trinitate dicimus, quod filius est alius a
patre, non aliud. Secundum hoc Christus in triduo mortis fuit totus
in sepulchro, totus in Inferno, et totus in caelo, propter personam
quae unita erat et carni quae jacebat in sepulchro, et animae Infernum
spolianti, et subsistebat in natura divina in caelo regnante.
Similiter est dicendum, cum unio animae cum corpore faciat hominem,
quod Christus in illo triduo non fuit homo, licet caro et anima unita
essent cum verbo.
|
|