|
Decimo octavo
videamus de descensu Christi ad Inferos: de quo dicitur Ephes. 4:
quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in
inferiores partes terrae, Glossa idest ad Inferos. Ad cujus
evidentiam sciendum est, quod Infernus quandoque nominat locum,
aliquando nominat supplicium: unde dicit Glossa Jacobi 2, quod
Daemones semper circumferunt suum Infernum, sicut febricitantes
ardorem suum. Christi vero anima non descendit ad Inferni supplicia
secundum locum. Fuit autem conveniens Christum ad Infernum
descendere, primo ad suae dignationis manifestationem: unde Matth.
11: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Ac si aperte
dicat, sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus
mori et ad Inferos descendere digneris insinuat, ut exponit Gregorius
in Hom. Secundo ad patrum liberationem: unde Zach. 4: tu autem
in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua.
Unde in persona patrum in Inferno existentium cantat Ecclesia,
advenisti desiderabilis, quem expectamus et cetera. Tertio ad
Daemonum confutationem: unde in Psal. 23: attollite portas
principes vestras, Glossa Angeli praeeuntes Christum ad Infernum,
dicunt: o vos principes Inferni, tollite portas vestras, idest
auferte potestatem, qua usque nunc homines detinebatis in Inferno.
Notandum vero quod quadruplex est Infernus: primus est damnatorum,
in quo est carentia lucis divinae et visionis aeternae, et poena
sensus: secundus Infernus super istum dicitur Limbus puerorum, in
quo sunt duo prima sine tertio: tertius super istum Infernus, qui
dicitur Purgatorium, in quo sunt duo ultima sine primo. Quartus
supra istum est sinus Abrahae, in quo non sunt duo extrema, sed
medium, scilicet carentia divinae visionis. A primo nunquam
transierunt animae ad secundum, nec e converso: a secundo similiter
nunquam transierunt ad tertium, nec e converso: a tertio vero
transierunt ad quartum, sed non e converso: in hunc vero quartum
Christus descendit, et quos ibi invenit, liberavit: unde dicitur
Infernum momordisse, secundum illud Oseae 13: morsus tuus ero
Inferne, quia partem inde abstulit. Fuit autem anima Christi in hoc
Inferno per triduum mortis suae cum sanctis patribus, ut simul
educeretur et corpus de sepulchro, et anima de Inferno. Quod autem
dictum est latroni, hodie mecum eris in Paradiso, Luc. 23,
intelligendum est de Paradiso spirituali. Est enim triplex
Paradisus. Primus est terrestris, in quo Adam positus fuit,
Genes. 2. Secundus caelestis, de quo dicitur Ezech. 28: in
deliciis Paradisi Dei fuisti. Tertius spiritualis, in quo sunt qui
divina gloria perfruuntur; de isto dictum est latroni, hodie mecum
eris in Paradiso, quia latro et alii sancti patres in Inferno cum
Christo existentes, divina ejus gloria perfruebantur.
|
|