|
Decimonono videamus
de Christi resurrectione, de qua dicitur Matth. ult.: Jesum
Nazarenum quaeritis crucifixum, non est hic, sed surrexit. Possumus
autem quatuor notare circa Christi resurrectionem: videlicet
resurgendi necessitatem, resurgentis qualitatem, resurrectionis
veritatem, ultimo resurrectionis causalitatem. De primo, videlicet
resurgendi necessitate, dicitur Luc. ult.: oportuit pati
Christum, et resurgere a mortuis. Ad cujus evidentiam sciendum,
quod necessarium fuit Christum resurgere: primo ad divinae virtutis
ostensionem: unde dicitur Joan. 10: nemo tollet a me animam meam,
et sequitur: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi
eam: unde Judaeis signum petentibus dixit, solvite templum hoc, et
post triduum reaedificabo illud, Glossa, virtute Trinitatis: 2
Cor. ult.: et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex
virtute Dei. Est enim solius divinae virtutis mortuos resuscitare:
unde Damascenus: credo resurrectionem futuram divina voluntate,
virtute, et nutu. Ubi tria circa tangit resurrectionem: videlicet,
voluntatem Dei quae imperat, virtutem quae exequitur, et facilitatem
executionis in hoc quod nutum adjunxit ad similitudinem nostram: illud
enim nobis facile est facere, quod ad nutum nostrum fit. Secundo ad
divinae justitiae commendationem, ad quam pertinet exaltando remunerare
eos qui ex caritate Dei et obedientia humiliantur; unde in persona
Christi dicitur in Psal. 138: tu cognovisti sessionem meam,
idest humilitatem in passione et resurrectionem, Glossa
glorificationem in resurrectione. Est enim Dei justitia prima causa
resurrectionis omnium, ut scilicet corpora praemientur vel puniantur
simul cum animabus, sicut communicaverunt in merito vel peccato, ut
dicit Dionysius cap. 6 Cael. Hier. et Damascenus Lib. 3 ad
fidei instructionem: unde 1 Corinth. 15: si Christus non
resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est fides vestra.
Glossa idest inutilis, cum nulla sit remuneratio futura. Unde in
Psal. 29: quae utilitas in sanguine meo: Glossa idest in
effusione sanguinis mei: dum descendo, quasi per quosdam gradus
malorum in corruptionem: quasi diceret: nulla. Si enim statim non
resurrexero, corruptumque fuerit corpus meum, nemini annuntiabo,
neminem lucrabor. Quarto ad spei elevationem: datur enim ex capite
membris spes resurgendi: unde 1 Cor. 15: si Christus praedicatur
quia resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quod
resurrectio non est? Job 19: scio quod redemptor meus vivit, et in
novissimo die de terra surrecturus sum: ubi dicit Gregorius: nihil
nos certius habere credimus, quam quod in sinu tenemus. In sinu ergo
spem repositam tenuit, quia vere certitudine spem resurrectionis
praesumpsit. Notandum ergo, quod Christus superata morte, prius ad
immortalitatem resurrexit: ut sicut in Adam peccante primo vita
mortalis apparuit, ita et in Christo satisfaciente primo immortalitas
vitae appareret. Redierunt autem alii ad vitam ante Christum vel ab
eo vel a prophetis suscitati, tamen iterum morituri. Sed Christus
resurgens ex mortuis, jam non moritur, ut dicitur Rom. 6. Unde
quia Christus prius necessitatem moriendi effugit, dicitur
primogenitus mortuorum Apoc. 1, quia prius a somno mortis resurrexit
jugo mortis excusso: et primitiae dormientium, 1 Cor. 15, quia
prius aliis tempore et dignitate surrexit, ut dicit Glossa, scilicet
ad vitam immortalem. Igitur quia Christi resurrectio nostram
praecedit tum ordine temporis, ut dictum est, quia prius ad
immortalitatem resurrexit: tum ordine causae, quia resurrectio
Christi est causa nostrae resurrectionis, ut infra patebit: tum etiam
ordine dignitatis, quia prae cunctis gloriosior resurrexit: Christus
dicitur primogenitus mortuorum. De his autem qui cum Christo
resurrexerunt, dicit Hieronymus: et tamen cum monumenta aperta sunt,
non ante surrexerunt, quam resurgeret dominus, ut esset primogenitus
resurrectionis ex mortuis: unde dicitur Matth. 27, quod exeuntes
de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem.
Utrum vero iterum mortui fuerunt, opiniones sunt. Dicit enim
Hieronymus: quomodo Lazarus a mortuis resurrexit, sic et multa
corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum ostenderent resurrexisse.
Remigius vero dicit, quod incunctanter debemus credere, quod qui
resurgente domino a mortuis resurrexerunt, ascendente eo ad caelos,
ipsi pariter ascenderunt, quoniam majus illis tormentum esset qui
resurrexerunt, si iterum morituri essent, quam si non resurgerent.
Notandum insuper, quod Christi resurrectio non debuit usque ad finem
mundi differri, nec etiam nimis accelerari, ut virtus divinitatis
ostenderetur, et veritas mortis infra triduum approbaretur. Tertia
vero die resurrexit, ut in veritate Trinitatis se ostenderet
resurrexisse. Unde etiam quandoque dicitur eum pater resuscitasse,
quandoque ipse filius propria virtute surrexisse: quod non est
contrarium, cum eadem sit virtus omnino patris et filii et spiritus
sancti. Item in signum spiritualis resurrectionis, de qua potest dici
illud Oseae 6: vivificabit nos post duos dies, in tertia suscitabit
nos: primus dies est contritio, secundus est confessio, tertius
satisfactio. Item ut in novitate vitae ambulemus, ad Rom. 6.
Glossa: de bono in melius proficiendo, scilicet per fidem, spem et
caritatem. Item sicut diem resurrectionis praecessit dies mortis in
parasceve, et dies quietis in sabbato; ita resurrectionem nostram
gloriosam praecedat mortificatio vitiorum, et quies contemplationis
aeternorum. Sciendum etiam, ut dicit Augustinus in Lib. de
Trinit., quod Christus in diluculo resurrexit; in quo aliquid lucis
apparet, et aliquid noctis tenebrarum: unde de mulieribus dicitur
Joan. 20, quod cum adhuc tenebrae essent, venerunt ad monumentum.
Ratione ergo harum tenebrarum Gregorius dicit, Christum media nocte
surrexisse, non quidem nocte divisa in duas partes aequales, sed infra
illam noctem. Illud vero diluculum et pars noctis et pars diei dici
potest propter convenientiam quam habet cum utroque. Quod autem
Christus illucescente die resurrexit, mystice designatur quod nos per
suam resurrectionem ad lucem gloriae inducebat: sicut jam mortuus est
die advesperascente et tendente in tenebras, ad ostendendum quod per
suam mortem destrueret tenebras poenae et culpae. De secundo,
scilicet resurgentis qualitate, dicitur Philip. 3: reformabit
corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae,
Glossa quam habuit in resurrectione. Hoc idem, videlicet, quod
Christus in resurrectione sua habuit corpus gloriosum, patet triplici
ratione. Prima quidem, quia resurrectio Christi est exemplar et
causa nostrae resurrectionis, ut habetur 1 Cor. 15. Sancti autem
habebunt in resurrectione corpora gloriosa, sicut dicitur ibid.
seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Unde cum causa nobilior
sit causato, et exemplar exemplato, multo magis corpus Christi
resurgentis fuit gloriosum. Secunda, quia per humilitatem passionis
meruit gloriam resurrectionis; unde et ipse dicebat Joan. 12: nunc
anima mea turbata est, quod pertinet ad passionem: et postea subdit,
pater, clarifica nomen tuum, in quo petit gloriam resurrectionis.
Unde dicit Augustinus: ut Christus in resurrectione clarificetur,
humiliatus est in passione: humilitas claritatis est meritum, claritas
humilitatis est praemium. Tertia, quia anima Christi a principio
suae conceptionis fuit gloriosa per fruitionem divinitatis. Est autem
dispensative factum ut ab anima gloria non redundaret in corpus, ad hoc
ut mysterium redemptionis nostrae sua passione impleret. Et ideo
peracto hoc mysterio passionis et mortis, anima Christi statim in
corpus in resurrectione assumptum suam gloriam derivavit, et ita factum
est illud corpus gloriosum. Sunt autem quatuor dotes corporis
glorificati: videlicet claritas, impassibilitas, subtilitas et
agilitas. Ad quarum evidentiam sciendum, quod claritas causatur ex
redundantia gloriae animae in corpus: et secundum quod anima est
majoris meriti, ita etiam differentia claritatis erit in corpore, ut
patet 1 Corinth. 15. Impassibilitas vero resultat ex virtute
animae corpus suum continentis potenter, ut a nullo exteriori agente
valeat immutari. Subtilitas vero est in corporibus glorificatis
propter completissimam corporis perfectionem; quae quidem completio est
ex dominio animae glorificatae, quae est forma, scilicet corporis,
ratione cujus corpus gloriosum spirituale dicitur, quasi omnino
spiritui subjectum. Prima autem subjectio qua corpus animae
subjicitur, est ad participandum esse specificum, prout subjicitur ei
ut materia formae: deinde subjicitur ei ad alia animae opera prout
anima est motor. Et ideo prima ratio spiritualitatis in corpore est ex
subtilitate, et deinde ex agilitate et aliis proprietatibus corporis
gloriosi. Has vero dotes tangit apostolus 1 Cor. 15 dicens:
seminatur in corruptione, Glossa idest sepelitur, vel mortificatur,
ut corrumpatur: surget in incorruptione, Glossa idest immortale et
impassibile. Seminatur in ignobilitate, Glossa idest sine omni
honore: surget in gloria, idest, gloriosum: seminatur in
infirmitate, Glossa quia non valet se movere vel regere: surget in
virtute, Glossa, idest vere vivum, et vegetativum, seminatur corpus
animale, Glossa idest tale, quod cibis sustentatur, ut vivat:
surget spirituale, Glossa, quia tunc plene spiritui subditur.
Corpus enim jam non repugnabit, sed quasi simile spiritui suo erit,
quia nec aliquam corruptionem patietur, nec alimentis indigebit.
Notandum, quod licet Christus haberet corpus gloriosum, tamen
cicatrices in corpore suo reservavit: quod quidem conveniens fuit,
primo in signum victoriae. Dicit enim Beda super Luc., quod non ex
impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut in perpetuum victoriae
suae circumferat triumphum. Unde Augustinus, 22 de Civit. Dei,
dicit, quod fortassis in illo regno in corporibus martyrum videbimus
vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt: non enim
difformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam quamvis in corpore,
non corporis, sed virtutis pulchritudo apparebit seu fulgebit.
Secundo ut discipulos in fide resurrectionis solidaret: unde dominus
Joan. 20 ad Thomam: infer digitum tuum huc. Theodoretus. Qui
prius infedelis erat, post lateris tactum optimum se theologum
ostendit: nam duplicem naturam unitamque hypostasim Christi
disseruit: dicendo enim, dominus meus, humanam naturam, dicendo,
Deus meus, divinam confessus est, et unum et eundem dicendum Deum et
dominum. Tertio, ut pro nobis apud patrem ostensis vulnerum
cicatricibus advocaret: unde Rom. 8: Jesus Christus qui mortuus
est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam
interpellat pro nobis, Glossa non voce, sed miseratione et
repraesentatione humanitatis, dum quotidie hominem quem assumpsit et
grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offerat,
ut nostri misereatur: cujus postulatio, cum tantus sit, non potest
contemni. Sed notandum, ut dicit Gregorius, quod justus advocatus
injustas causas non suscipit, neque dare verba pro injustitia sentit.
Unde oportet nos juste vivere, si volumus eum patronum habere.
Quarto, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti,
propositis ejusdem mortis insinuet signis. Postremo, ut in judicio
quam juste damnentur annuntient: unde Apocal. 1: videbit eum omnis
oculus et qui eum pupugerunt: unde in Lib. de symbolo dicit, quod
Christus inimicis sit demonstraturus vulnera, ut convincens eos
veritas dicat: ecce hominem quem crucifixistis, videte vulnera quae
infixistis, agnoscite latus quod pupugistis, quoniam et per vos et
propter vos apertum est, et intrare noluistis. De tertio, scilicet
resurrectionis veritate, dicitur Luc. ultimo: surrexit dominus
vere. Sciendum vero, quod Christus resurrectionis veritatem probavit
testimonio angelico, et argumento veridico. De primo dicitur Matth.
28, voce Angeli: Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum:
surrexit, non est hic. Fuit autem conveniens, ut Christi
resurrectio angelico denuntiaretur testimonio, quia dicit apostolus
Rom. 13: quae a Deo sunt, ordinata sunt. Est hic ordo divinitus
institutus, ut ea quae supra homines sunt, hominibus revelentur per
Angelos, ut patet per Dionysium, 4 cap. Cael. Hier. Christus
autem resurgens non rediit ad vitam communiter omnibus notam, sed ad
vitam quamdam immortalem et Deo conformem, secundum illud Rom. 6:
quod enim vivit, vivit Deo. Et ideo conveniens fuit ut angelico
testimonio hominibus manifestaretur: unde dicit Hilarius super
Matth.: misericordiae Dei patris insigne est resurgenti filio ab
Inferis virtutum caelestium ministeria mittere. Atque ideo ipse prior
resurrectionis est judex, ut quodam famulatu paternae voluntatis
resurrectio nuntiaretur. De secundo dicitur Act. 1, quod dominus
apparuit discipulis suis per quadraginta dies in multis argumentis.
Dicitur autem argumentum hoc loco signum aliquod sensibile quod inducit
ad alicujus manifestationem: et sic Christus argumentis probavit
resurrectionis veritatem et gloriam. Veritatem autem resurrectionis
probavit dupliciter. Uno modo ex parte corporis: circa quod tria
ostendit. Primo quod esset verum corpus et solidum, non phantasticum
vel rarum, sicut est aer. Hoc ostenditur per hoc, quando corpus suum
palpabile ostendit: unde Lucae ult.: palpate et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet. Secundo ostendit quod corpus esset
humanum, ostendendo eis effigiem veram, ut oculis corporalibus
intuerentur quam discipuli ejus cognoscentes gaudebant: unde Joan.
20: gavisi sunt discipuli viso domino. Tertio ostendit, quod esset
idem corpus numero, quod prius habuit, per vulnerum cicatrices: unde
Luc. ult.: videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum.
Alio modo ostendit resurrectionis veritatem ex parte animae iterato
corpori unitae; et hoc per opera virtutum triplicis vitae. Primo
quidem per opera nutritivae, hoc est quod cum discipulis suis
manducavit et bibit, ut legitur Luc. ult. ubi tamen notandum, quod
Christus, ut dicit Beda super Luc., manducavit potestate non
egestate; et ponit exemplum tale, quod aliter absorbet aquam terra
sitiens, aliter radius solaris calens: illa indigentia, iste
potentia. Unde cibus ille non cessit in nutrimentum corporis
Christi, sed in praejacentem materiam resolutus fuit. Secundo modo
per opera vitae sensitivae in hoc, quod discipulis ad interrogata
respondit et praesentes salutavit, in quo ostendebat se videre et
audire: Luc. ult. et Joan. 20. Tertio per opera vitae
intellectivae, in hoc quod Scripturas discipulis suis exposuit,
Luc. ult. Gloriam vero suae resurrectionis ostendit cum ad
discipulos suos januis clausis intravit: unde Gregorius in Homil.:
palpandam carnem dominus praebuit, quam clausis ostiis introduxit, ut
ostenderet post resurrectionem corpus suum ejusdem esse naturae et
alterius gloriae. Similiter ad proprietatem gloriae pertinebat, quod
subito ab oculis discipulorum evanuit, ut dicitur Luc. ult.; quia
per hoc ostendit quod in ejus potestate erat videri et non videri,
claritatem suam ostendere et occultare, quod pertinet ad potestatem
corporis gloriosi. Virtutem etiam divinitatis ostendit per miraculum,
quod fecit in piscibus capiendis Joan. 12. Et ulterius, quod eis
videntibus ascendit in caelum: quia, ut dicitur Joan. 3, nemo
ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est
in caelo. Notandum etiam, quod Christus quinquies apparuit ipsa die
resurrectionis. Primo Mariae Magdalenae: unde Matth. ultim.:
surgens Jesus mane prima sabbati et cetera. Fuit autem conveniens,
ut primo Magdalenae appareret: tum propter ejus vehementiam
dilectionis, de qua dicitur Joan. 20: Maria stabat ad monumentum
foris plorans: ubi dicit Gregorius: pensandum est hujus mulieris
mentem quanta vis dilectionis accenderat, quae a monumento dominico
etiam discipulis recedentibus non recedebat. Origenes: amor faciebat
eam stare, dolor cogebat eam plorare; stabat et circumspiciebat si
forte videret quem diligebat: plorabat, quia ablatum aestimabat quem
quaerebat: tum propter diligentiam inquisitionis, de qua dicitur
Joan. 20: et dum fleret, inclinavit se; ubi dicit Gregorius:
certe jam monumentum vacuum viderat, jam sublatum dominum nuntiaverat:
quid est quod iterum se inclinat, iterum eumdem videre desiderat, nisi
quod amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem
multiplicat inquisitionis? Tum propter perseverantiam expectationis:
unde Gregorius: quaesivit prius et minime invenit: perseveravit ut
quaereret, unde contigit ut inveniret: quia nimirum virtus boni operis
est perseverantia. Unde voce veritatis dicitur: qui perseveraverit
usque in finem, salvus erit; tum etiam propter fiduciam peccatorum:
unde dicit Beda super Matth.: recte haec mulier quae laetitiam
resurrectionis primo nuntiavit, a septem Daemonibus curata esse
memoratur, ne quisquam digne poenitens de admissorum venia desperet;
et ubi abundavit delictum, superabundasse et gratiam demonstraretur:
tum etiam ut mulier quae primo fuit nuntia mortis ad honorem, primo
etiam hominibus vitam Christi resurgentis in gloria nuntiaret: unde
Cyrillus: femina quae quodammodo fuit ministra mortis, venerandae
resurrectionis mysterium prima percepit et nuntiavit. Adeptum est ergo
femineum genus ignominiae absolutionem et maledictionis repudium.
Similiter etiam per hoc ostenditur, quod quantum ad statum gloriae
pertinet, nullum detrimentum patitur sexus; sed qui majore caritate
ferbuerunt, etiam majori gloria ex visione Dei potiuntur; eo quod
mulieres quae ab ejus sepulcro discipulis recedentibus non recesserant,
primo viderunt dominum in gloria resurgentem. Secundo vero apparuit
mulieribus de monumento venientibus. Matth. 23: et exierunt cito
de monumento cum timore et gaudio magno: unde dicit Hieronymus, quod
primo mulieres meruerunt audire, avete, ut maledictum Evae mulieris
in mulieribus solvatur. Mystice autem per exitum mulierum de monumento
peccatorum conversio significatur: unde Ezech. 37: ecce ego
aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus
meus, quod exponit Glossa de his qui instar Lazari peccatorum suorum
fasciis colligati, ad vocem domini suscitantur. De qua voce dicitur
Joan. 5: venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem ejus:
Glossa in peccatis audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent,
idest obedierint. Quod autem exierunt de monumento mulieres cum timore
et gaudio, per hoc datur intelligi, quod virtus poenitentiae, per
quam a monumento peccatorum eximus, timore poenae concipitur, secundum
illud Isa. 26: a timore tuo, domine, concepimus et parturivimus
spiritum salutis. Expulso vero timore per caritatem, dolor
contritionis in gaudium mutatur, secundum illud Prov. 14: cor quod
cognovit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur. Per
cursum vero mulierum designatur justitiae operatio: unde in Psal.
118: viam mandatorum tuorum cucurrimus etc.: ubi dicit
Augustinus, quod cordis dilatatio est justitiae operatio, ut non
timore sed dilectione Dei agatur, quod est donum Dei. Per occursum
Christi salutantis designatur divinae virtutis subventio: unde dicit
Rabanus quod per hoc ostendit se omnibus iter virtutum inchoantibus,
ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adjuvando occurrere. Job
24: operi manuum tuarum porriges dexteram. Per pedum detentionem
docetur a futuris peccatis praeservatio. Sunt autem pedes Dei
secundum sensum mysticum misericordia et judicium, quorum unum sine
altero tenere non est securum: unde Bernardus: fallitur qui sic
osculatur pedem misericordiae, ut pedem judicii non attendat. Tertio
apparuit Petro: Luc. ult.: surrexit dominus vere et apparuit
Simoni: unde dicit Chrysostomus, quod ideo videtur primo a Petro,
ut qui prius confessus est Christum, primo ejus resurrectionem
videret; et etiam qui prius eum negaverat, prius sibi voluit
apparere, consolans eum ne desperaret. Unde etiam Gregorius super
illud Matth. ult.: dicite discipulis ejus et Petro, dicit quod
vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Bernardus: magna gratia
et magna pietatis dignatio, quod ei et quasi prae ceteris dignatus est
apparere, quem prae ceteris de negatione ejus rea conscientia
confundebat. Quarto apparebat discipulis ejus duobus euntibus Emaus.
Luc. ult.: apparuit autem eis in alia effigie, ut dicitur Matth.
ult. Fuit autem conveniens ipsum sic apparere. Primo ad designandum
prioris status commutationem; unde dicit Severus: nemo putet
Christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse: sed mutatur
effigies, dum efficitur ex mortali immortalis, ut hic sic acquisisse
vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse. Secundo propter
discipulorum dubitationem. Sapien. 1: apparet autem eis qui fidem
habent in illum. Praedicti autem ejus discipuli de ejus resurrectione
dubitant: unde Gregorius in Hom. dicit: dominus discipulis de se
loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus speciem suae
cognitionis abscondit. Tertio propter nostram instructionem. 2
Corinth. 2: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino: ubi
dicit Hieronymus: quod dominus ambulantibus ac laborantibus ostensus
est in aliena effigie, mystice designat, quod fides hic laborat per
vitam activam agens, illic per contemplationem secura visione regnat:
hic per speculum contuemur imaginem, illic facie ad faciem videbimus
veritatem. Sciendum quod dominus finxit se longius ire non mendacium,
sed figura veritatis fuit: unde Augustinus libro 3 de veritate
Evangelii: non omne quod fingimus, mendacium est; sed cum illud
fingimus quod nihil est, tunc mendacium est. Cum enim fictio nostra
refertur ad aliquam signationem, non est mendacium, sed aliqua figura
veritatis: alioquin omnia quae a sanctis et sapientibus viris, et
etiam ab ipso Deo figurative dicta sunt, mendacium reputabuntur, quia
secundum usitatum intellectum non consistit veritas in talibus dictis.
Sicut autem dicta sic et facta sine mendacio finguntur ad aliquam rem
significandam: et sic dominus finxit se longius ire, quia a fide
discipulorum adhuc peregrinus erat, ut dicit Gregorius; etiam, ut
Augustinus dicit, quia longe recessurus erat ascendendo in caelum,
qui per hospitalitatem quodammodo detinebatur in terra. Quinto
apparuit discipulis januis clausis, quando Thomas non erat cum eis.
Joan. 30: cum sero factum esset die illa etc.: ubi dicit
Augustinus, quod moli corporis ubi divinitas erat ostia clausa non
obstiterunt, cum ille quippe eis non apertis intrare potuit, quo
nascente virginitas matris inviolata permansit. Mystice autem circa
hanc apparitionem quatuor sunt notanda: videlicet qualitas temporis,
diei solemnitas, clausurae firmitas, discipulorum societas. Primum
ibi, cum sero factum esset. Ubi notandum est, quod tempus serotinum
quando dies deficit, et ad occasum tendit, significat virtutem devotae
mentis, cui prae desiderio aeternitatis deficit et occidit dies
mundanae prosperitatis seu vanitatis: unde in Psal. 67: iter
facite ei qui ascendit super occasum. Bernardus: bonus est occasus,
cum stat virtus, et cadit vitium. Super occasum hunc ascendit
dominus, quia non excipit eum nova vita, nisi vetus ceciderit, ut
dicit Augustinus. Secundum est ibi, una sabbatorum. Ubi notandum,
quod sabbatum idem est quod requies. Est autem triplex sabbatum sive
requies: videlicet corporis tantum, de qua dici potest illud Isa.
1: sabbatum, et alias festivitates vestras non feram: Glossa idest
non sustinebo amplius. Item quoddam sabbatum est mentis, de quo dici
potest illud Exod. 21: requies sabbati sanctificata est domino, et
infra: maneat unusquisque apud semetipsum: Glossa idest quiescat, et
non egrediatur ad opus. Item est etiam quoddam sabbatum mentis et
corporis simul; de quo dicitur Isa. ult.: erit sabbatum ex
sabbato: Glossa ille quiescet in futuro, qui hic quiescit ab opere
malo. Primum sabbatum consistit in corporis otio, sive voluptate;
secundum in mentis tranquillitate, tertium in aeterna felicitate. Una
ergo sabbatorum venit Jesus, quia in mentis tranquillitate Christus
per gratiam ad nos declinat. Quia in pace factus est locus ejus,
secundum Psal. 75. Sed, heu. Maligni spiritus, mentis sabbatum
nituntur saepe violare: unde dicitur Thren. 1: viderunt eam
hostes, et deriserunt sabbata ejus, Glossa maligni spiritus,
vocationis nostrae otia ad vocationes et ad cogitationes illicitas
pertrahunt. Tertium ibi, et fores essent clausae. Ubi notandum,
quod per fores corporis sensus designantur, per quos anima solet egredi
et delectari in his omnibus exterioribus, ut dicit Bernardus. Per
quos etiam exteriora ingrediuntur ad animam, ut dicitur Joel. 2:
domos conscendent: Glossa, quas bonis operibus aedificamus, per
fenestras intrabunt quasi fur. Fores istae claudendae sunt, juxta
illud Isa. 26: vade populus meus, intra in cubiculum tuum, claude
super te ostia tua. Quod autem fores clausae fuerunt propter metum
Judaeorum, mystice designat quod per timorem Dei fores sensuum
clauduntur: unde Eccle. 10: si non in timore Dei instanter te
tenueris, cito subvertetur domus tua. Quartum ibi, ubi erant
discipuli congregati in unum. Matth. 28: ubi duo vel tres
congregati fuerint in nomine meo et cetera. Psalm. 42: ecce quam
bonum, Glossa idest utile, et quam jucundum, Glossa idest
delectabile, habitare fratres in unum: et sequitur: sicut unguentum
in capite: Glossa: Aaron sacerdos Christum significat, qui fuit
victima et sacerdos. In capite ejus est unguentum, quia in eo
habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, sed a capite Christo
descendit in barbam, idest fortes et strenuos quos barba significat,
quae est indicium virilitatis, et ab illis descendit in oram vestimenti
ejus. Vestis Christi est Ecclesia, quae est sine macula et ruga:
ora vestis finis est in perfectis: hi perfecti, qui in unum habitant:
et est sensus: ita est illud bonum et jucundum, sicut unguentum,
idest unctio spiritus sancti, quae prius fuit in capite Christo. Et
sequitur: sicut ros Hermon. Nota, montes illi magno intervallo sunt
divisi. Unde spiritualiter intelligendum est, quia Hermon lumen
exaltatum dicitur, et Christus prius in cruce, postea in caelo
exaltatus est, a quo ros gratiae descendit in Sion, idest
Ecclesiam; non enim est in uno Ecclesia, nisi ejus dono et gratia.
De quarto, scilicet resurrectionis causalitate, sciendum quod
Christi resurrectio est causa nostrae resurrectionis in futuro: unde
1 Cor. 13, Christus resurgens ex mortuis primitiae dormientium,
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
et hoc rationabiliter: nam principium humanae justificationis est
verbum Dei, de quo dicitur in Psal. 35: apud te est fons vitae;
unde etiam ipse dicit Jo. 5: sicut pater suscitat mortuos et
vivificat et cetera. Habet autem hoc naturalis ordo rerum divinitus
institutus, ut quaelibet causa operetur in id quod sibi est
propinquius, et per id operetur in alia magis remota: sicut ignis
primo calefacit aerem propinquum, per quem calefacit corpora magis
remota; et sic ipse dominus illuminat primo substantias sibi
propinquas, per quas illuminat magis remotas, ut dicit Dionysius 14
cap. Cael. Hierarch. Et ideo verbum Dei primo attribuit vitam
corpori sibi naturaliter unito, et per ipsum operatur resurrectionem in
omnibus aliis. Notandum vero quod Christi resurrectio est causa
efficiens et exemplaris nostrae resurrectionis, sed non est meritoria.
Efficiens quidem, in quantum humanitas Christi, secundum quam
resurrexit, est quodammodo instrumentum divinitatis ipsius, et
operatur in virtute ipsius: exemplaris vero, quia sicut resurrectio
Christi ex eo quod corpus illud personaliter est verbo unitum, est
prima tempore, ita etiam est prima dignitate et perfectione, ut dicit
Glossa 1 Cor. 15. Semper autem quod est perfectissimum, est
exemplar quod imitantur minus perfecti secundum suum modum; et ideo
resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis, secundum
illud Philip. 3: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae. Licet autem sufficientia resurrectionis
Christi se extendat ad resurrectionem tam bonorum quam malorum,
exemplaritas tamen ejus proprie se extendit ad bonos, qui sunt facti
conformes filiationis ipsius, ut dicitur Rom. 8. Non autem
Christi resurrectio fuit causa meritoria nostrae resurrectionis, tum
quia Christus jam non erat viator, nec sibi mereri competeret: tum
quia claritas resurrectionis fuit praemium passionis, ut patet
Philipp. 2. Similiter est dicendum, quod Christi resurrectio est
causa resurrectionis animarum, secundum illud Rom. 8: resurrexit
propter justificationem nostram, quae nihil aliud est quam resurrectio
animarum: et super Psal. 29: ad vesperam demorabitur fletus,
dicit Glossa quod resurrectio Christi est causa nostrae
resurrectionis, et animae in praesenti, et corporis in futuro. Est
autem resurrectio animarum causa efficiens et exemplaris: efficiens
quidem, in quantum Christi resurrectio agit in virtute divinitatis,
quae quidem non solum extendit se ad resurrectionem corporum, sed etiam
ad resurrectionem animarum: a Deo enim est, quod vivit anima per
gratiam et corpus per animam. Sicut enim resurrectio Christi habet
exemplaritatem animarum, eo quod Christo resurgenti secundum animam
conformari debemus, secundum apostolum Rom. 7: quomodo Christus
resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae
ambulemus, Glossa, de bono in melius proficiendo per justitiam
fidei, et spem gloriae. Et quomodo Christus resurrexit non
moriturus, ita et vos aestimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem Deo in Christo Jesu domino nostro. Glossa: sicut
Christus mortuus est semel, ita peccatum moritur in nobis semel, ut
non oporteat iterari; et sicut Christus semper vivit, ita et vos
semper vivatis in virtutibus, et hoc in Christo Jesu domino nostro,
idest opere Christi, quia alibi nulla spes. Notandum vero quod in
justificatione animarum duo concurrunt; scilicet remissio culpae, et
novitas vitae per gratiam. Quantum ergo ad efficientiam quae est per
virtutem divinam, tam passio Christi quam resurrectio est causa
justificationis quoad utrumque: sed quantum ad exemplaritatem proprie
passio et mors Christi est causa remissionis culpae, per quam moritur
peccato. Resurrectio autem est causa novitatis vitae, quae est per
gratiam, sive justitiam: et ideo dicit apostolus Rom. 4: quod
traditus sit in mortem propter delicta nostra. Scilicet tollenda, et
resurrexit propter justificationem nostram. Sed passio Christi etiam
est meritoria, ut dictum est, non autem ipsius resurrectio. Notandum
etiam, quod sicut Christus resurrectionem suam probavit tripliciter:
videlicet aspectu: Luc. ult.: videte manus meas et pedes meos:
tactu; unde sequitur: palpate et videte quia spiritus carnem etc.
gustu, ut ibidem infert: adhuc illis dubitantibus et mirantibus prae
gaudio, dixit, habetis hic aliquid quod manducetur? Sic etiam
resurrectio spiritualis demonstratur: primo quidem aspectu
sanctitatis. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus.
Augustinus: non ibi finem constituat homo, sed referat ad laudem
Dei: unde sequitur: ut glorificent patrem vestrum qui in caelis est.
Quod autem dominus ostendit manus et pedes, designat quod resurrectio
spiritualis per affectum divinae dilectionis et effectum bonae
operationis declaratur. Apocal. 3: nomen habes quod vivas, et
mortuus es; scilicet propter defectum divinae dilectionis, et defectum
bonae operationis. Secundo, tactu adversitatis. Eccles. 33:
aurum probat fornax, idest homo tentatur tribulatione. Gen. 27:
accede ad me, fili mi, ut tangam te: Job 6: quae prius nolebat
tangere anima mea et cetera. Glossa: moesta saeculi nunc prae
angustia cibi mei sunt. Glossa: jam dulces cibi sunt prae amore et
desiderio caeli. Quod autem Deus dixit, palpate et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, mystice designat quod spiritualis
homo carnalibus consolationibus non innititur, sed spe caelestis
patriae etiam aspera pati non formidat. Job 6: et haec sit mihi
consolatio, ut affligens me doloribus non parcat. Tertio, gustu
internae et aeternae suavitatis. Coloss. 3: quae sursum sunt
sapite: unde Bernardus: quicumque post lamenta poenitentiae non ad
carnales redit consolationes, sed in fiducia quadam divinae
miserationis excedit, et ingreditur devotionem quamdam novam, et
gaudium in spiritu sancto, nec tam compungitur praeteritorum
recordatione peccatorum quam delectatur memoria, et inflammatur
aeternorum desiderio praemiorum, is plane est qui cum Christo
resurget: quia praeoccupatum saecularibus desideriis animum delectatio
sancta declinat. Nec misceri possunt vera vanis, aeterna caducis,
spiritualia carnalibus, ima summis, ut pariter sapias quae sursum
sunt, et quae super terram. Quod autem dominus comedit partem piscis
assi et favum mellis, mystice designat quod spiritualiter resuscitati
debent dulcedinem divinitatis et humanitatis ipsius praegustare, quae
quidem per piscem assum et favum mellis designantur. Gregorius: quid
signare credimus piscem assum, nisi mediatorem Dei et hominum passum?
Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit
laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore
passionis suae. Sed qui piscis in passione fieri dignatus est, favus
mellis in resurrectione nobis extitit: et qui in pisce asso figurari
voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam
exprimere voluit personae suae: favus quippe mel in cera est: mel in
cera divinitas in humanitate.
|
|