|
Vigesimo videamus de
ascensione Christi, de qua dicitur Joan. 20: ascendo ad patrem
meum et cetera. Augustinus: meum per naturam, vestrum per gratiam.
Possumus autem quatuor notare circa Christi ascensionem: videlicet
ascensionis convenientiam, ascendentis virtutem sive potentiam, loci
in quem ascendit eminentiam, et gloriae ipsius excellentiam. De primo
dicitur Ephes. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit. Fuit
autem conveniens Christum ascendere. Primo propter fidei augmentum,
quae est de non visis: unde dominus dicit Joan. 16: spiritus
adveniens arguet mundum de peccato et de justitia: unde dicit
Augustinus: de peccato, quia non credit in Christum; de justitia
vero eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio infidelium est
vituperatio; unde subdit: quia ad patrem vado, et jam non videbitis
me. Beati qui vident et credunt. Erit itaque nostra justitia de qua
mundus arguitur, quoniam nonne quem non videtis, creditis? Secundo
ad spei sublevationem: unde dominus dicit Joan. 13: si abiero et
praeparavero vobis locum, iterum veniam, et assumam vos ad meipsum,
ut ubi ego sum, et vos sitis: per hoc enim quod Christus humanam
naturam assumptam in caelo collocavit, dedit nobis spem illuc
perveniendi, quia ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae,
Matth. 24. Gregorius: ac si dicat: quia caelesti sedi incarnatus
praesidio electorum animas de carne solutas, illuc sublevabo.
Michaeae 2: ascendit iter pandens ante eos. Tertio fuit conveniens
ad erigendum caritatis affectum ad caelestia; unde dicit apostolus
Colossen. 3: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
Matth. 6: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. In signum
hujus, Christo ascendente, stabant apostoli suspensis vultibus in
caelum. Act. 1. Hinc etiam voce sponsae dicitur Cant. 1: trahe
me post te, quasi volentem et non valentem, ut dicit Gregorius.
Huic quidem verbo alludens dicit, trahe me post te, in te, ad te.
Ad te per dilectionem: post te, ut te imitari valeam: in te, ut
tibi conformis in immortalitate et impassibilitate fiam. Quarto etiam
conveniens fuit ut fidelibus dona mitteret spiritus sancti: unde
dicitur Ephes. 4: qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret
omnia, Glossa donis suis. Unde etiam ipse dominus dicit Joan.
16: expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus
non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Glossa: non
quod in terra positus dare non posset; sed quia non sunt idonei
recipere nisi eum secundum carnem desistant noscere. Postquam autem ab
eis subtractus fuerat, traxit post se corda eorum ad caelestia et
aeterna; quibus sic elevatis, caelestes et spirituales facti sunt, et
ideo spiritus sancti capaciores. Unde ibid. dicit Glossa: mentibus
nostris sic raptis ad caelestia aderit simul pater et filius.
Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Deum
habituri. De secundo, scilicet ascendentis virtute sive potentia,
dicitur Isa. 63: iste formosus in stola sua, gradiens in
multitudine virtutis suae. Unde et Gregorius in Homil.
ascensionis: notandum est, quod Elias legitur in curru igneo
ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur, quod homo purus alieno
indigebat auxilio. Redemptor autem noster non in curru, non ab
Angelis sublevatus legitur, quia qui fecerat omnia, sua virtute
ferebatur. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod in Christo duplex
est natura, scilicet divina et humana: unde secundum utramque naturam
potest accipi propria virtus ejus. Sed secundum humanam naturam potest
accipi duplex virtus: una quidem naturalis, quae procedit ex
principiis naturae: et tali virtute verum est quod Christus non
ascendit. Alia virtus in natura humana est virtus gloriae, secundum
quam Christus ascendit; quae quidem procedit ex parte animae
glorificatae, ex cujus redundantia glorificabitur corpus, ut dicit
Augustinus ad Dioscorum: erit tanta obedientia corporis gloriosi ad
animam beatam, ut dicit 21 de Civ. Dei, ut ubi vult spiritus,
ibi protinus erit corpus; nec vult aliquid quod nec spiritum possit
decere nec corpus. Decet autem corpus gloriosum et immortale esse in
loco caelesti; et ideo ex virtute animae volentis corpus Christi
ascendit in caelum. Sicut autem corpus efficitur gloriosum ex
redundantia animae glorificatae; ita, ut Augustinus dicit super
Joan., per participationem Dei anima fit beata. Unde prima origo
ascensionis in caelum fuit virtus divina. Sic ergo Christus ascendit
in caelum propria virtute: primo quidem virtute divina: secundo
virtute animae glorificatae moventis corpus prout vult. De tertio,
scilicet loci eminentia, dicitur Eph. quod ascendit super omnes
caelos, Glossa loco et dignitate. Ad Ephes. 1, dicitur, quod
constituit eum super omnem principatum et potestatem, et super omne
nomen quod nominatur sive in hoc saeculo, sive in futuro: quia tanto
debetur alicui rei locus altior, quanto est nobilior. Corpus autem
Christi, licet considerando conditionem naturae corporeae, sit infra
spirituales substantias; considerando tamen unionis dignitatem, qua
personaliter est Deo unitum, excellit dignitatem omnium substantiarum
spiritualium: et ideo ratione praedictae congruentiae debetur sibi
locus altior, non solum super omnem creaturam corporalem, verum etiam
spiritualem. Unde Gregorius dicit in Hom. ascensionis: quia qui
fecerat omnia, super omnia sua virtute ferebatur. De quarto,
scilicet gloriae Christi ascendentis excellentia, dicitur Matth.
ult.: dominus Jesus postquam locutus est eis, ascendit in caelum,
et sedet a dextris Dei. Ubi notandum, quod nomine dextrae tria
possunt intelligi. Uno modo gloria divinitatis: unde Damascenus:
dexteram patris dicimus gloriam et honorem divinitatis, in quo filius
Dei existit ante saecula, ut Deus et patri consubstantialis. Alio
modo patris beatitudo: unde Augustinus: sedere habitare
intelligitur, quomodo dicimus de quocumque homine, in illa patria
sedit per tres annos: sic ergo Christum credite habitare in dextera
Dei patris: beatus enim est qui habitat in beatitudine, quae dextra
patris indicatur. Tertio modo nomine dextrae intelligitur judiciaria
potestas; unde Augustinus: ipsam dextram intelligite ipsam potestatem
quam accepit ille homo a Deo susceptus, ut veniat judicaturus, qui
prius venerat judicari. Igitur Christus, secundum quod Deus, sedet
ad dexteram patris, idest aequalis est patri in divinitate, secundum
primam acceptionem dextrae. Christus vero secundum humanitatem sedet
ad dextram patris, idest in potioribus bonis paternis in aeterna
beatitudine habens judiciariam potestatem, secundum secundam et tertiam
acceptionem ipsius dextrae. Notandum vero est quod super illud
Roman. 6: consepulti sumus cum illo per Baptismum in mortem, dicit
Glossa: quicquid gestum est in cruce Christi, in sepultura in
resurrectione et ascensione et sessione ad dexteram patris, ita gestum
est ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis
configuraretur vita Christiana: et infra dicitur, quod in cruce est
dolor confessorum, in sepultura requies absolutorum, in resurrectione
vita justorum, in ascensione profectus profectorum, in consessu ad
dexteram gloria beatorum. De primo, scilicet cruce poenitentium,
dicitur Gal. 2: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum
vitiis et concupiscentiis, scilicet desideriorum. Congruit enim
devotioni nostrae, ut qui domini nostri crucifixi colimus passionem,
reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac
quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus ut sit
affixus clavis, idest praeceptis justitiae, ut Christus in cruce
clavis affixus fuit. Glossa super Luc. 22: tollitur crux, cum
spiritu facta carnis mortificantur. Per unum a dextris, significatur
mortificatio carnis pro caelesti gloria: per alium a sinistris,
significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa. Notandum
vero, quod ista crux debet habere latitudinem, longitudinem,
altitudinem et profunditatem: unde Glossa super illud Ephes. 4, ut
possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, altitudo
etc.: intelligentes mysterium crucis mundo crucifigamur, extendentes
manus in latitudinem bonorum operum et longitudinem usque in finem
perseverantiam habentes, atque habentes cor sursum ubi Christus est
totum, quod non nobis, sed illius misericordiae tribuentes, cujus
profunda omnem scrutatorem fatigant. De secundo, scilicet in
sepulchro quiescentium, dicitur Job 3: quasi effodientes thesaurum,
gaudent vehementer cum invenerint sepulchrum, quia antiquitus mortui
cum divitiis recondebantur, ut dicit Gregorius: sic juxta sensum
mysticum anima sancta gaudet, cum invenerit sepulchrum internae
quietis; quia nisi a tumultu vitiorum perfecte quieverit, thesaurum
gratiarum et virtutum minime reperire poterit. Notandum vero, quod
sepeliri mortuorum est: unde nisi anima funditus mundo huic moriatur,
in sepulchro internae quietis non poterit abscondi. Coloss. 3:
mortui estis, Glossa mundanis et caducis: et vita vestra abscondita
est, Glossa, omnibus hic peregrinantibus, sed maxime carnalibus et
terrenis cum Christo, qui est vita vestra, quae vita est in Deo
patre, qui cum Christo idem est. Videat ergo sancta anima si huic
mundo mortua sit; et tunc poterit ad sepulchrum internae quietis
anhelare. Hujus autem mortis signum est, si a mundo despicitur; quia
mare viva corpora in se retinet, mortua vero mox extra se pellit, ut
dicit Gregorius. De tertio dicitur Roman. 6: quomodo Christus
surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae
ambulemus. Ubi notandum, quod vetus vita est vita terrestris
vetustate peccatorum consumpta, juxta illud Thren. 2: vetustam
fecit pellem et carnem meam, Glossa: inde gemit anima, dum exterius
quasi pellis inveteratur, conscientia interius decora quasi caro
corrupta tabe peccati consumitur. Sed nova vita est vita caelestis per
gratiam de die in diem renovanda, secundum illud Ephes. 4:
renovamini spiritu mentis vestrae et cetera. Igitur quomodo Christus
surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et in novitate vitae
ambulemus. Quomodo autem Christus surrexit, subjungitur, Christus
resurgens ex mortuis, jam non moritur: et infra: ita et vos
aestimate, vos mortuos esse peccato, viventes autem in Christo Jesu
domino nostro. Nota: sicut Christus mortuus est semel, ita peccatum
in nobis moriatur semel, et non oportet iterari: sicut Christus
semper vivit, ita et vos semper vivatis virtutibus; et hoc in Christo
Jesu domino nostro, alibi nulla spes est. Sciendum vero, quod vita
per motum manifestatur: unde vita vetus per motum terrenae operationis
ostenditur, de qua dicitur in Psal. 16: oculos suos statuerunt
declinare in terram. Vita vero nova per motum caelestis operationis
declaratur, de qua dicitur Col. 3: si consurrexistis cum Christo,
quae sursum sunt quaerite. Glossa 1, cogitate, inventa autem cum
jucunditate tenete: et hoc est quod subdit, quae sursum sunt sapite.
De quarto dicitur in Psal. 83: beatus vir cujus est auxilium abs
te, ascensiones in corde suo disposuit: unde Bernardus: ascendamus
duobus pedibus, scilicet meditatione et oratione. Meditatio quidem
quid desit, docet: oratio quod desit obtinet: illa viam ostendit,
ista deducit. Idem: quatuor esse dicimus gradus ascensionis: primus
est ad cor, secundus in corde, tertius de corde, quartus supra cor.
In primo timetur dominus: in secundo auditur consiliarius: in tertio
desideratur sponsus: in quarto videtur Deus, de quo Ephes. 2:
resuscitavit, consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu; nunc
quidem in spe, ut dicit Glossa, postea vero in re, secundum illud
Coloss. 3: cum apparuerit Christus vita vestra, tunc et vos et
cetera. Joan. 12: volo, pater, ut ubi ego sum et cetera.
Augustinus: quem honorem majorem poterit recipere adoptatus, quam
quod ibi sit, ubi est unicus?
|
|