|
Quia vero supra,
secundum Bernardum triplicem adventum Christi esse distinximus,
scilicet in carnem, in mentem, et ad judicium; viso de primo nunc de
secundo videamus. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod adventus
Christi in mentem est per gratiam gratum facientem: quia cum Deus
communiter est in omnibus rebus, sicut causa in effectibus bonitatem
ipsius participantibus, et hoc per essentiam, potentiam et
praesentiam: per essentiam quidem in quibus adest omnibus ut causa
essendi, sicut anima in corpore et in qualibet parte corporis tota
est: per potentiam, in quantum omnia potestati ejus subduntur, sicut
rex in regno: per praesentiam, ut in quantum omnia nuda et aperta sunt
oculis ejus, sicut paterfamilias in domo. Non sic intelligendus est
adventus Dei, ut veniat ubi prius non erat, sed ut novo modo existat
ubi prius erat. Novus autem modus, secundum quem Deus est in
creatura rationali, est sicut cognitum in cognoscente, et amatum in
amante. Cognoscere autem Deum, et amare Deum in quantum est
objectum beatitudinis, est per gratiam gratum facientem: unde adventus
Christi in mentem, secundum gratiam gratum facientem intelligendus
est. Hunc ergo adventum desiderabat sapiens cum dixit Sap. 9:
mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut
mecum sit, et mecum laboret et cetera. Glossa: quicquid de sapientia
Dei dicimus, ad ipsum referimus qui est pax nostra, qui fecit utraque
unum, virtus et sapientia Dei, et imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae: quasi dicat: Christum mitte Dei
virtutem et Dei sapientiam, ut mecum sit per virtutem gratiae
gratificantis, et mecum laboret per dilectionem gratiae sublevantis,
ut sciam quid acceptum sit apud te per splendorem gratiae illustrantis.
Petit igitur adventum Christi in mentem, ut gratificetur quoad modum
essendi, ut consoletur quoad statum vivendi, ut illustretur quoad
actum intelligendi. Primum ibi, ut mecum sit, idest, me sibi
gratificando; unde Ephes. 1: gratificavit nos in dilecto filio
suo. Hic est primus effectus gratiae, quem solus Deus in nobis sine
nobis operatur; unde dicitur 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod
sum, Glossa recte gratiam nominat. Primum enim sola gratia dat
Deus, cum non praecedant nisi mala; sed post gratiam incipiunt bona
nostra. Sciendum vero quod adventus iste per gratiam est occultus et
humano sensui investigabilis; unde Rom. 11: o altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei. Quam incomprehensibilia judicia ejus,
et investigabiles viae ejus. Ad cujus evidentiam sciendum, quod
tripliciter aliquid scitur. Uno modo per demonstrationem quae fit per
propriae rei principium: sic enim certitudo habetur de conclusionibus
demonstrativis per principia per se nota et universalia: nullus enim
potest scire se habere scientiam conclusionis, si principium illius
conclusionis ignoraret. Principium autem gratiae et objectum ejus est
ipse Deus, qui propter suam excellentiam nobis est ignotus, secundum
illud Job 36: ecce dominus magnus vincens nostram scientiam. Et
ideo praesentia vel absentia per certitudinem demonstrationis sciri non
potest, secundum illud Job 9: si venerit ad me, non videbo eum: si
abierit, non intelligam. Sciendum autem, quod expedit quandoque
praesentiam Dei in nobis per gratiam ignorare. Primo quidem ut timor
futuri judicii nos humiliet, secundum illud Prov. 25: beatus vir
qui semper est pavidus, Glossa pro futura poena. Qui autem est durae
mentis, scilicet quem non afficit timor futurae poenae, corruet in
malum. Timor iste hominem humiliat: propter quod expedit gratiam
quandoque ignorare in nobis. Gregorius: ideo Deus bona nostra nobis
voluit esse incerta, ut unam certam gratiam teneamus, scilicet
humilitatem. Secundo ne praesumpta securitas praecipitet: unde,
Thess. 5: cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis
superveniet interitus. Hieronymus: timor custos virtutum est,
securitas ad lapsum facilis. Tertio ut vigilanter et desideranter
gratiam Dei expectemus. Prov. 8: beatus qui audit me, et qui
vigilat ad fores et cetera. Bernardus: semper debemus vultus
suspensos, et sinus expansos habere ad largam Dei benedictionem.
Secundo modo scitur aliquid per conjecturam. Et hoc modo secundum
quamdam fiduciam spei possumus scire Deum nobiscum esse per gratiam:
unde Jud. 13: aperite portas, quia nobiscum Deus est, qui fecit
victoriam in Israel. Sunt autem tria signa hujus conjecturationis:
scilicet gratiae Dei. Primum est testimonium conscientiae; 2 ad
Corinth. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae
nostrae: unde Bernardus: nihil hac luce clarius, nihil hoc
testimonio gloriosius, cum veritas in mente fulget, et mens in
veritate se videt: sed qualem? Pudicam, verecundam, pavidam,
circumspectam, nihilque admittentem quod evacuet gloriam conscientiae
attestantis, in nullo consciam sibi quo erubescat in praesentia
veritatis. Hoc plane est quod super omnia bona animae divinos delectat
aspectus. Secundum est verbi Dei auditus non solum ad audiendum, sed
etiam ad faciendum: unde Joan. 8: qui ex Deo est, verba Dei
audit; unde dicit Gregorius: caelestem patriam veritatis desiderare
jubet, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria
largiri. Penset apud se unusquisque, si haec vox domini in auribus
suis invaluit, et quod jam ex Deo sit cognoscit. Tertium signum est
internus gustus divinae sapientiae, quae est quasi quaedam praelibatio
futurae beatitudinis; unde in Psal. 33: gustate et videte,
quoniam suavis est dominus, scilicet per gratiam suam in nobis.
Augustinus: quoniam quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino,
gustemus saltem quoniam suavis est dominus, qui dedit nobis pignus
spiritus, in quo pulsamus ejus dulcedinem, et desideremus videre ipsum
fontem, ubi sobria ebrietate mundemur, et irrigemur sicut lignum quod
plantatum est secus decursus aquarum multarum. Idem: fac, precor,
domine, me gustare per amorem, quod gusto per agnitionem: sentiam per
affectum, quod sentio per intellectum: plus tibi deberem quam meipsum
totum; sed nec plus habeo, nec hoc ipsum per me ipsum totum possum
reddere: trahe me, domine, in amorem tuum hoc ipsum quod sum.
Tertio aliquid scitur per revelationem: et sic Deus ex privilegio
gratiae, quibusdam revelavit praesentiam suam gratiosam, sicut
discipulis, dicens Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi, Glossa cum finitis laboribus mecum
regnabitis: unde Roman. 8: ipse spiritus sanctus testimonium
perhibet spiritui nostro, idest recognoscere facit, ut dicit Glossa,
quod sumus filii Dei. Sciendum quod revelatio hujusmodi fit quibusdam
propter tria. Primo ut omnem timorem humanum tam in agendis quam
patiendis abjiciant, ut dicitur Jerem. 1: ne timeas a facie eorum,
quia ego tecum sum: et Psal. 22: non timebo mala, quoniam tu
mecum es: Glossa in corde per fidem, ut post umbram mortis tecum sim
per speciem. Secundo ut gaudium securitatis habeant in hac vita.
Prov. 15: secura mens quasi juge convivium: Eccles. 9: vade,
comede in laetitia panem tuum, et bibe cum laetitia vinum tuum, quia
Deo placent opera tua. Tertio, ut vitam in patientia habentes,
mortem cum desiderio expectent: qui enim nescit utrum amore an odio
dignus sit, formidat mori, ut dicitur Eccle. 9. Qui vero
securus, mortem cum desiderio habet. Talis fuit apostolus desiderium
habens dissolvi, et esse cum Christo: Philipp. 1: unde
Bernardus: o vita secura, ubi absque formidine mors expectatur, immo
exoptatur cum dulcedine, excipitur cum devotione. Secundum membrum
principale tangitur ibi, et mecum laboret etc., scilicet in statu
vitae praesentis divinis me consolationibus sublevando: quod quidem
expertus fuit qui dixit: o quam bonus et suavis, domine, spiritus
tuus in nobis. Augustinus in Lib. Confes.: quis dabit mihi ut
venias in cor meum, et inebries illud, et obliviscar mala, et unum
bonum meum amplectar te: iste est adventus solatii. Sunt autem tria
quae disponunt ad hunc adventum. Primum contemptus terrenae
voluntatis: unde Col. 4: quae sursum sunt sapite; quasi diceret,
non potestis caelestia simul et terrestria sapere. Bernardus: errat
omnino, si quis illam caelestem dulcedinem huic cineri, divinum illud
balsamum huic veneno, charismata illa spiritus sancti misceri posse
hujus mundi illecebris arbitratur. Putas te illum meracissimum
spiritum posse suscipere, nisi carneis istis consolationibus
renunciaveris? Revera cum inceperis, tristitia implebit cor tuum:
sed si perseveraveris, tristitia tua vertetur in gaudium. Tunc enim
purgabitur affectus, et renovabitur voluntas; ut omnia quae prius
difficilia, imo impossibilia videbantur, cum multa percurrantur
dulcedine et aviditate. Secundum devota meditatio divinae voluntatis.
Psal. 76: memor fui Dei, et delectatus sum. Bernardus: non
deerit electis consolatio de memoria Dei, quibus nondum plena refectio
indulgetur. Sed praecipue bonitas Dei exhibita in homine Christo
recogitantem delectat; unde super illud Psal. 76, memor ero ab
initio mirabilium tuorum, dicit Glossa: idest, quae indulsit Deus
humano generi ab initio, scilicet quod Adam ad imaginem suam fecit,
quod Abel hostiam accepit: similiter de Noe fecit, in cujus arca
diversa animalia in mysterium Ecclesiae servavit; quod de Abraham
fecit, cujus oblatione Christi filii sui incarnationem et passionem
designavit; tandem quod ipse dominus venit, haec sunt quae virum
sanctum delectant. Tertium est fervens desiderium caritatis; unde
Bernardus tractans illud Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet et
inflammabit, dicit: oportet namque ut sancti desiderii ardor
praeveniat faciem ejus ad omnem animam, ad quam ipse venturus est, qui
omnem consumat rubiginem vitiorum, et sic praeparet locum domino: et
tunc scit anima quia juxta est dominus, cum senserit se illo igne
succensam. Idem spiritus Dei est, et concupiscit decorem illius
animae, quam fortiter advertit in spiritu ambulantem, et curam carnis
non perficientem in desiderio, praesertim si sui amore flagrantem
conspexerit. Tali animae frequenter suspiranti, immo sine
intermissione oranti, et se afflictanti prae desiderio interdum
desideratus ille miseratus occurrit. Ergo quisquis ita est vir
desiderii, ut cupiat dissolvi et esse cum Christo, cupiat
vehementer, sitiat ardenter, assidue meditetur; is profecto suscipiet
Deum. Si quidem secundum desiderium cordis ejus tribuetur ei, et
adhuc peregrinanti in corpore, ex parte tamen, idest, ad tempus, et
ad modicum tempus. Nam cum vigiliis et obsecrationibus et multo labore
et imbre lacrymarum quaesitus fuerit, subito dum teneri putatur,
illabitur, et non videbitur nisi iterum requiratur toto desiderio.
Ita ergo in hoc corpore potest esse de praesentia sponsi frequens
laetitia, sed non copia: quia etsi laetificet visitatio, molestat
tamen vicissitudo. Nec tamen vel in transitu praesto erit sic omni
animae, sed illi dumtaxat quam ingens desiderium et devotio vehemens,
praedulcis affectus probat sponsam, et dignam ad quam gratia visitandi
accessurum verbum decorem induat, formam sponsi accipiens. De signis
vero adventus verbi et recessus ejusdem dicit Bernardus: fateor mihi
adventasse verbum, (in insipientia dico) et pluries. Dumque saepius
intravit in me, non sensi aliquoties, cum intravit, adesse.
Affuisse recordor interdum, et praesentem potui cognoscere: introitum
ejus nunquam potui sentire, sed nec exitum. Tria ergo in verbis
Bernardi notanda sunt: scilicet quod aliquoties adventum potuit
praesentire; quod sensit adesse, et recordatus fuit affuisse. De
primo dicit sic: cum per seipsum dignatur Deus animam quaerentem se,
quae tamen ad quaerendum se toto desiderio et amore devovit; et hoc
signum istiusmodi adventus ejus sicut ab eo qui expertus est edocemur,
ignis ante ipsum praecedet etc., ut supra. De secundo dicit sic:
quaeris ergo a me, cum ita sint investigabiles omnino viae ejus, unde
adesse noverim. Vivum et efficax est verbum: mox ut intus venit,
expergefecit dormitantem animam meam, movit et emollivit, et
vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat, et male sanum
coepit evellere et destruere, aedificare et plantare, arida rigare,
tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et
mittere prava in directa, et aspera in vias planas, ita ut benediceret
anima mea domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
Igitur ita intrans ad me aliquoties verbum, sponsus, tantum ex motu
cordis, sicut praefatus sum, intellexi praesentiam ejus, et ex fuga
vitiorum carnaliumque affectuum, adverti potentiam virtutis ejus; et
ex discussione, sive redargutione occultorum meorum admiratus sum
profunditatem sapientiae ejus, et ex quantulacumque emendatione morum
meorum expertus sum bonitatem mansuetudinis ejus, et ex reformatione
vel renovatione spiritus mentis meae, idest, interioris hominis mei,
percepi utcumque speciem decoris ejus, et ex comitatu omnium eorum
simul expavi multitudinem magnitudinis ejus. De tertio dicit sic:
verum quia haec omnia ubi abscesserit verbum, quodam illico languore
torpentia proinde et frigida jacere incipiunt, ac si cacabo bullienti
subtraxeris ignem, et hoc mihi signum abscessionis ejus: et quoties
elabitur, toties repetitur a me: nec cessabo clamitare quasi post
tergum abeuntis ardenti desiderio cordis ut redeat, et reddat mihi
laetitiam salutaris sui, reddat mihi seipsum. Fateor, fili, nihil
interim aliud libet, dum non praesto est quod solum libet. Tertium
membrum principale agitur ibi, et sciam, scilicet praesentia ipsius
illustratus, quid acceptum sit apud te, quia candor est lucis
aeternae, et speculum sine macula, Sap. 7. Sunt autem tria quae
disponunt ad aeternam mentis illustrationem. Primum est in
abstractione transitoriae dulcedinis: unde Isa. 28: quem docebit
scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatum a lacte,
et avulsum ab uberibus, scilicet terrenae consolationis, vel
delectationis: unde super illud Joan. 1: mundus eum non cognovit,
dicit Chrysostomus: mundum vocat homines qui soli mundo affixi sunt,
et quae mundi sunt sapiunt. Nihil autem ita turbat mentem, et
liquefieri facit amore praesentium. Secundum est in approximatione ad
ipsum fontem luminis: unde in Psal. 33: accedite ad eum, et
illuminamini. Augustinus: anima inter Deum et creaturas media
posita, conversione ad Deum illuminatur, melioratur et perficitur:
conversione autem ad creaturas obtenebratur, deterioratur, occiditur.
Tertium consistit in interiori mentis dilatatione, quae fit per
conatum hominis ipsius: unde in Psal. 80: dilata os tuum, Glossa
cordis, et ego implebo illud, Glossa pane vitae et intellectus.
Unde Augustinus dicit, quod sicut Deus ingenita liberalitate replet
omnes creaturas pro captu earum, sic per Christum Dei virtutem et
Dei sapientiam veniunt nobis omnia bona, dum in ejus adventum
gratificamur quoad modum essendi, consolamur quoad statum vivendi,
illustramur quoad actum intelligendi. Sciendum vero, quod non solum
filius, sed et pater et spiritus sanctus veniunt per gratiam, et
mentem humanam inhabitant, secundum illud Joan. 14: ad eum
veniemus, et mansionem et cetera. Isa. 40: qui dat lasso
virtutem, Glossa fidei et operis, et his qui non sunt fortitudinem et
robur multiplicat. Hac fortitudine confortatus apostolus dixit: omnia
possum in eo qui me confortat. Filius enim venit per sapientiam nos
illuminando, quia est lux vera, et illuminans omnem hominem et
cetera. Joan. 1. Glossa: nullus sine illo illuminatur. Unde
sapiens ejus adventum desiderans est. Mitte illam a sede magnitudinis
tuae etc. et infra: et sciam quid acceptum sit apud te, Sapien.
9. Spiritus sanctus venit per bonitatem, nos ad amorem suum
inflammando: Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis,
Glossa idest spiritum sanctum ut timeam. Unde cantat Ecclesia: veni
sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis
ignem accende et cetera. Sic igitur per adventum beatissimae
Trinitatis reformatur in nobis quod per peccatum fuerat deformatum,
dum nostrum posse per peccatum infirmatum, confirmatur per patris
potentiam: nostrum posse per peccatum obscuratum, illuminatur per
filii sapientiam: nostrum velle per peccatum infrigidatum, inflammatur
per spiritus sancti benignissimam clementiam. Haec enim sunt opera
gratuita beatissimae Trinitatis in nobis mirabiliter operantis: unde
in Psal. 138: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Revera mirabilia opera Dei in nobis: nam potentia patris confortando
debilitat, et debilitando confortat: unde Isa. 40: qui sperant in
domino, mutabunt fortitudinem, Glossa sic ut fortes Deo fiant,
debiles mundo, et post mortem carnis fiant immortales; et sequitur
ibi: assument pennas ut aquilae: Glossa quibus volent ad Deum:
current et non laborabunt, Glossa quia omnia facilia amanti:
ambulabunt, scilicet proficiendo et non deficient. 2 Corinth.
12: cum enim infirmor, Glossa exterius, tunc potens sum: Glossa
victor efficior. Similiter filii sapientia non videntes illuminat, et
videntes excaecat: unde Joan. 9: ego in judicium veni in mundum,
ut non videntes videant. Glossa humiles caeci qui se videre non
putant: et qui vident, caeci fiant, Glossa superbi sapientes qui se
videre putant. Gregorius super illud Job 56: ecce Deus magnus
vincens nostram scientiam: quicquid de claritate magnitudinis Dei
scimus, infra ipsum est: et tanto ab ejus scientia longe repellimur,
quanto ejus potentiam nos comprehendisse suspicamur; cujus tunc aliquid
quasi ex parte cognoscimus, quando eum nos digne cognoscere non posse
sentimus. Sic etiam bonitas spiritus sancti mirabiliter operatur in
nobis: unde sapiens admirando dicit Sap. 12: o quam bonus et
suavis est, domine, spiritus tuus in nobis. Ubi notandum quod valde
bonus in nobis est spiritus sanctus, cum nos ad amorem suum accendit:
quia amor Dei fons est totius boni, ut dicit Glossa: unde tunc se
nobis summe communicat: sed valde suavis in nobis est, dum nos interno
gustu suae dulcedinis laetificat. Unde super illud Psal. 114:
suavis dominus universis, dicit Glossa sed maxime se gustantibus.
Bernardus: solus consolator est qui et inhabitator caritas Deus, qui
etsi justis nunquam desit ad meritum, plerumque tamen ad solatium
abest: illud jucundius, istud utilius. Habetur igitur, sed latet,
dum sensum cordis minime tangit illa suavitas habita. Et sicut populus
Israeliticus cum primo sibi dominus manna plueret, admiratus dicit
manhu, idest quid est hoc? Sic devota anima gustans in intimis
divinae bonitatis suavitatem admiratur, tum quia talem in rebus creatis
experta non est. Unde Anselmus: cogita quale sit illud bonum quod
continet omnium bonorum jucunditatem, et non qualem sumus experti in
rebus creatis, sed tantum differre, quantum creator a creatura.
Adhuc etiam quia verbis non exprimitur tantae bonitatis suavitas, nec
lingua docetur, sed gratia, Apocal. 2: vincenti dabo manna
absconditum, quia nullis sermonibus aperitur. Unde Bernardus: o
quis curiosus scire quid sit verbo frui. Para illi non aurem, sed
mentem: non docet lingua, docet gratia. Amplius etiam, quia excedit
omne ingenium et omne desiderium quod plus est, quia multa scimus quae
non exprimimus. Divinae vero bonitatis tanta est suavitas, quod non
solum verbis ipsam non exprimimus, verum etiam inquirendo deficimus.
Unde in Psal. 76: memor fui Dei, dicit Glossa: in quo est
suavitas: et sequitur: et exercitatus sum et defecit spiritus meus.
Unde Bernardus dicit, quod non capit hoc intelligentia, nisi quantum
attingit experientia. Sic igitur patet verbum prophetae dicentis,
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis, idest valde, et
patris potentiam, et filii sapientiam, et spiritus sancti suavitatem,
ex quo se videt deficere in cognoscendo potentiae magnitudinem,
sapientiae altitudinem, et dulcifluae suavitatis abundantiam.
|
|