|
Sequitur de ultimo
adventu Christi ad judicium: de quo dicitur Luc. 21: tunc
videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et
majestate. Ubi circa adventum Christi ad judicium tria describuntur:
videlicet quod veniet patenter, dominanter sive solemniter, et
potenter. Primum notatur ibi, tunc videbunt filium hominis:
Glossa: in hac vita omnis homo Christum videre non potuit: sed in
die judicii, in sede majestatis electi et reprobi pariter videbunt, ut
justi remunerentur, et mali in aeternum gemant. Notabiliter autem
dicitur quod videbunt filium hominis: quia in forma humanitatis omnibus
apparebit, in qua judicabit, secundum illud Joan. 5: dedit ei
potestatem facere judicium, quia filius hominis est: nam secundum quod
Dei filius est, semper habuit, ut Augustinus dicit. Conveniens
enim est, ut in forma humanitatis veniat judicaturus, in qua venerat
judicandus, secundum illud Job 36: cum tua causa quasi impii
judicata est, causam judiciumque recipies. Unde Augustinus de verbo
domini: ad judicium forma hominis ventura est; forma illa judicabit
quae judicata est: sedebit judex qui stetit sub judice: damnabit veros
reos qui factus est false reus. Idem in eodem: rectum enim erat, ut
judicandi judicem viderent. Judicandi enim erant et boni et mali:
restabat ut in judicio forma servi et bonis et malis ostenderetur,
forma Dei solum bonis servaretur. Beati enim mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt. Et quia potestas judiciaria ad Christi
exaltationem pertinet sicut et resurrectionis gloria, Christus in
judicio non apparebit in humilitate quae pertinebat ad meritum, sed in
forma gloriosa pertinente ad praemium. Unde dicitur Luc. 21, quod
veniet cum potestate magna et majestate etc., quod pertinet ad ipsius
gloriam: unde Origenes dicit, quod in consummatione mundi totius
apparebit in multa gloria, ut videant eum omnes in gloria. Sciendum
vero, quod visio claritatis Christi electis qui eum toto corde
dilexerunt, erit ad gaudium, quod eis promittitur. Isa. 33:
regem in decore suo videbunt, impii autem ad confusionem et luctum:
quia judicantis gloria et potestas damnationem timentibus tristitiam et
metum inducit. Unde dicit in Isa. 36: videant et confundantur
zelantes populi, Glossa invidentes mihi et meis, et ignis hostes tuos
devoret, Glossa ignis invidiae vel Gehennae. Unde Gregorius
dicit, quod omnipotens Deus ad judicium veniens, et blandus justis,
et horribilis injustis apparebit; quamvis in forma gloriosa se
ostendat, apparebunt tamen indicia passionis non cum defectu, sed cum
decore et gloria. Apparebit etiam signum crucis in caelo, ut dicitur
Matth. 24: ut ex his visis et electi accipiant gaudium, qui per
passionem Christi liberatos se esse recognoscant: et reprobi
tristitiam, quia tantum beneficium contempserunt. Unde Apoc. 1:
videbunt in quem transfixerunt, et plangent se super eum omnes tribus
terrae. Unde Chrysostomus dicit, quod crux apparebit lucidior
existens, et non erit tunc necessitas accusationis cum viderint
crucem, et ipsum Christum in corpore suo habentem testimonia
passionis. Sciendum vero quod signum crucis non accipitur hic pro ipso
ligno dominicae crucis, sed pro aliqua repraesentatione ipsius. Sic
igitur videbunt filium hominis in forma carnis gloriae habentem indicia
passionis virtuosae cum signo crucis victoriosae, ut ex his habeant et
boni laetitiam, et mali tristitiam: tum etiam ut ex indiciis passionis
et crucis appareat gloriosior salus electorum, et justior damnatio
reproborum. Secundum notatur ibi, venientem in nube: ubi
Chrysostomus dicit, quod filius hominis in nubibus veniet ut Deus et
dominus, non latenter, sed in gloria digna Deo. Ubi notandum quod
in primo adventu venit tamquam servus, in secundo vero veniet tamquam
dominus et judex: et ideo primo veniens tamquam servus, conveniens
fuit ut ad terras descenderet. In secundo adventu tamquam judex et
dominus: et ideo convenienter in nubibus veniet, ut liquide omnibus
appareat, quod ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et
mortuorum, ut dicitur Act. 1. Sciendum vero quod nubes istae non
causabuntur ex aliqua evaporatione terrae, quia cessante motu caeli
nulla erit alteratio: sed fiet virtute divina propter conformitatem in
adventu domini ad judicium et ascensionem. Unde super illud Act.
1, sic veniet dicit Glossa: creatura ubique obsequitur creatori.
Astra indicant nascentem, patienti compatiuntur, ascendentem nubes
suscepit, redeuntem ad judicium comitabitur. Notandum autem quod
probabiliter creditur Christus venturus ad judicium circa locum montis
oliveti, et vallis Josaphat, quae subjacet monti oliveti, secundum
illud Joel. 3: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem
Josaphat, et disceptabo cum eis: tum ut idem ostendatur esse qui
descendit et qui ascendit: tum quia conveniens est ut ibi veniat cum
gloria judicaturus, ubi fuerat cum ignominia judicatus. Possumus
etiam rationem hujus convenientiae sumere ex nominibus locorum. Mons
enim oliveti designat misericordiam. Josaphat, quod interpretatur
judicium, designat justitiam. Quia vero in extremo judicio tractandum
est opus misericordiae et justitiae, convenienter dicitur Christus
venturus ad locum praedictum ad judicandum. Non autem descendet ad
terram, sed in spatio hujus aeris sedebit circa locum montis oliveti ex
quo ascendit, ut dicit Glossa, Joelis 3. Tunc fiet separatio
bonorum et malorum: nam boni qui Christo fideliter adhaeserunt,
secundum apostolum 1 Thess. 4, rapientur in nubibus obviam Christo
in aera, ut conformentur Christo non solum configurati gloriae
claritatis ejus, sed loco consociati ei, secundum illud Matth.
24: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae: et
per aquilas sancti significantur. Signanter in Hebraeo Joatham
dicit, quod cadaver sonat ab eo quod per mortem cadat, secundum
Hieronymum, ad commemorandam Christi passionem, per quam et
Christus ibi potestatem judiciariam promeruit, et homines passioni
ejus conformati ad societatem gloriae ipsius assumentur, secundum illud
apostoli 2 ad Tim. 2: si compatimur, et conregnabimus et cetera.
Impii vero qui Christo non adhaeserunt, remanebunt in terra quam
dilexerunt, secundum illud Jerem. 17: domine, omnes qui te
derelinquunt confundentur, Glossa perpetuo recedentes a te: in terra
scribentur et cetera. Glossa deleti de libro vitae cum his qui terrena
sapiunt. Gregorius: o quam angustae erunt tunc reprobis viae.
Superius judex iratus, inferius horrendum chaos, a dextris peccata
accusantia, a sinistris infinita Daemonia ad supplicium pertrahentia;
intus conscientia urens, foris mundus ardens, miser peccator sic
deprehensus quo fugiet? Latere erit impossibile, apparere
intolerabile. Sic igitur patet venientis judicis eminentia, quia in
nubibus veniet. Loci judicii convenientia, quia circa locum montis
oliveti. Differens bonorum et malorum assistentia; quia bonis in aera
sublevatis, impii in terra remanebunt sententiam finalem aeternae
damnationis pro suis meritis recepturi. Tertium notatur ibi, cum
potestate magna et majestate et cetera. Glossa in potestate magna et
majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt; ut
virtutem ejus tanto districtius tunc sentiant, quanto nunc cervicem
cordis ad potentiam non inclinant. Revera cum potestate magna veniet:
nam virtutes caelorum movebuntur, Matth. 24, et Luc. 21.
Gregorius: quid enim virtutes caelorum, nisi Angelos,
dominationes, potestates et principatus appellat, quae in adventu
districti judicis tunc visibiliter oculis apparebunt; ut districte tunc
a nobis exigatur hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter
portat. Chrysostomus: si rex terrenus processurus ad bellum contra
aliquem expeditionem mandat in populo, dignitates moventur, exercitus
excitantur, civitas tota fervet; quanto magis rege caelesti exurgente
judicare vivos et mortuos, angelicae virtutes commoventur terribiles
ministri terribiliorem dominum praecedentes? Sciendum vero quod
potestas Christi judicantis erit insuperabilis, inexplicabilis,
interminabilis. De primo dicit Chrysostomus: nec resistendi virtus,
nec fugiendi facultas, nec poenitentiae locus, nec satisfactionis
tempus tunc erit. Ex angustia omnium rerum nihil remanet nisi luctus.
De secundo, Augustinus tractans illud Joan. 18: ut autem dixit,
ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram, sic dicit: una
vox turbam odiis ferocem, armis terribilem sine ullo telo percussit,
repulit, et stravit virtute latentis divinitatis. Quid faciet
judicaturus qui hoc fecit judicandus? Quid regnaturus poterit qui
moriturus hoc potuit? Quasi dicat, explicari non potest tanti judicis
potestas. De tertio dicitur Dan. 7: aspiciebam in visione, et
ecce filius hominis. Et infra: potestas ejus potestas aeterna,
Glossa quae nullo fine claudetur. Multum igitur timenda est tanti
judicis potestas. Luc. 12: timete eum qui postquam occidit, habet
potestatem mittere in Gehennam. Sicut autem potestas Christi
judicantis erit insuperabilis, ita sapientia ineffabilis, justitia
inflexibilis: unde Bernardus: veniet dies judicii, ubi plus valebunt
pura corda quam astuta verba, et bona conscientia quam marsupia plena:
quoniam judex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis. Haec
autem ad faciendum judicium requiruntur: scilicet zelus justitiae, quo
ad judicium procedatur: lumen sapientiae, secundum quam sententia
proferatur: virtus potentiae qua sententia lata exequatur. Quae
excellentissime in Christo judice reperientur, utpote cujus justitia
inflexibilis, sapientia ineffabilis, potentia insuperabilis,
Scripturae et sanctorum testimonio comprobatur. Sed notandum
summopere, quod tempus adventus istiusmodi omnibus est ignotum,
secundum illud Matth. 14: de die autem illa et hora nemo scit,
neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Ubi sciendum quod
tunc Deus dicitur aliquid scire, quando alicujus rei notitiam
confert, sicut dixit ad Abraham Genes. 12: nunc cognovi quod
timeas Deum, idest cognoscere te feci. Sicut etiam filius dicitur
ignorare diem adventus sui, quia nobis notitiam hujus diei non dedit.
Unde discipulis de hoc die quaerentibus Act. 1, respondit: non est
vestrum nosse tempora vel momenta et cetera. Ideo autem notitiam hujus
diei non donavit, quia non expedit ut semper incerti de adventu judicis
sic quotidie vivamus quasi alia die judicandi, ut dicit Glossa,
Matth. 18: videte, vigilate et orate nescitis enim quando tempus
sit. In quibus verbis dominus notabiliter tria verba inculcat:
scilicet videte, vigilate et orate. Ad cujus evidentiam est
sciendum, quod primo debemus ferventer videre, diem adventus justi
judicis pensando: semper enim ante oculos nostros ponenda est dies illa
dies irae. Unde Deuteron. 32: utinam saperent, et
intelligerent, ac novissima providerent: Hieronymus: sive comedam,
sive bibam, sive scribam, sive aliud operis quicquam faciam, semper
sonat in auribus meis vox illa: surgite mortui, venite ad judicium.
Secundo debemus vigilare instanter operando, ut bonis operibus parati
inveniamur. Gregorius: vigilat qui ad aspectum veri luminis oculos
apertos habet: vigilat, qui servat operando quod credit; vigilat qui
a se corporis et negligentiae tenebras repellit. Sic igitur vigilandum
est quia nescimus qua hora dominus noster venturus sit, sive ad
judicium singulare, quod erit in obitu cujuslibet, sive ad judicium
universale et finale: unde Augustinus super illud Matth. 3, quod
uni dico omnibus dico vigilate etc., tunc unicuique, veniet dies
ille, cum venerit ejus dies, ut talis hinc exeat, qualis est
judicandus illo: ac per hoc vigilare debet omnis Christianus, ne
imparatum eum inveniat domini adventus. Imparatum autem inveniet dies
ille, quem imparatum invenerit suae vitae ultimus dies. Tertio
debemus orare ferventer impetrando Christi misericordiam, ut digni
esse possimus omnia quae futura sunt mala fugere, et stare ante filium
hominis, ut dicitur Luc. 21. Ubi duo tanguntur, pro quibus est
orandum: scilicet pro futuris malis vitandis, et pro futuris bonis
adipiscendis. Primum ibi, ut digni habeamini fugere ista omnia.
Unde etiam Matth. 24, dicitur: orate, ne fuga vestra fiat in
sabbato, idest ne tunc velitis fugere quando non licet, nec possitis.
Spiritualiter autem orare praecipimur, ut non frigescat fides in Deum
et caritas, neque otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato, ut
dicit Glossa. Secundum tangitur ibi, et stare ante filium hominis,
haec est summa beatitudinis in praesentia judicis sui securum esse.
Theodoretus: haec enim est angelica gloria, stare ante filium hominis
Deum nostrum, et faciem ejus jugiter cernere. Notandum vero quod
ultimum adventum Christi quaedam sunt antecedentia, quaedam vero
concomitantia. Antecedentia praecipue sunt tria. Primum est
Antichristus cum veritatis contradictione: unde apostolus 2 Thess.
2: ne terreamini quasi instet dies domini: quoniam nisi primo
discessio venerit, et revelatus fuerit homo peccati filius
perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur
Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se
tamquam Deus, dicit Glossa: non veniet ad judicium dominus, nisi
prius fiat discessio a Romano imperio, sive Ecclesiarum a spirituali
obedientia Romanae Ecclesiae, vel hominum a fide. Et ubi
manifestatus fuerit homo peccati, idest totius peccati servus et fons,
idest Antichristus; filius perditionis, idest Diaboli, qui
adversatur Christo in membris suis: unde Antichristus extollitur
super omne quod dicitur Deus aut quod colitur, scilicet falsa
opinione, ut dii gentium, ita ut in templo Dei sedeat a Romanis
destructo, quod Judaei reaedificabunt. Nascetur autem Antichristus
in Babylone de tribu Dan, juxta quod Jacob ait Genes. 49: fiat
Dan coluber in via, cerastes in semita. Et cum venerit
Jerosolymam, circumcidet se dicens Judaeis, ego sum Christus vobis
promissus. Tunc confluent ad eum omnes Judaei, et reaedificabunt
templum a Romanis destructum, et ibi sedebit ostendens se tamquam sit
Deus: nam sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis habitavit,
ita in Antichristo plenitudo malitiae et omnis iniquitas habitabit:
quia in ipso erit caput omnium malorum, scilicet Diabolus qui est rex
super omnes filios superbiae. Sciendum vero quod Antichristus tribus
modis sibi populum subjugabit. Primo per falsam miraculorum
operationem; unde Matth. 24: surgent pseudochristi et
pseudoprophetae, idest Antichristus et ministri ejus, ut exponit
Chrysostomus, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem
ducantur, si fieri potest, etiam electi. Glossa super illud
Apocal. 13: et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo
descendere, ut apostolis datus est spiritus sanctus in specie ignis.
Glossa super illud 2 ad Thess. 2: cujus est adventus secundum
operationem Satanae in omni virtute, signis et prodigiis: quia per
magicam artem non veram faciet illa, et per phantasiam deludet
homines, sicut Simon magus delusit illum qui putans eum occidere,
arietem decollavit pro eo. Secundo per munerum largitionem, ut dicit
Glossa super illud Dan. 11: dabit illos potestatem in multis et
terram dividet gratuito. Antichristus deceptis multa donabit, et
terram suo exercitui dividet: quos enim suo terrore subjugare non
poterit; avaritia subjugabit: tertio per tormentorum illationem; unde
Matth. 24: erit enim tunc tribulatio magna, Glossa tempore
Antichristi, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque
fiet: et nisi abbreviati fuerint dies illi, non fieret salva omnis
caro: sed propter electos breviabuntur dies illi, Glossa erunt enim
haec mala tribus annis et dimidio tantum; unde Dan. 2 dicitur, quod
juravit Angelus per viventem in aeternum quia in tempore, Glossa
unius anni: et tempora, Glossa duorum annorum: et dimidium
temporis, Glossa unius anni. Hoc spatio dicitur futura desolatio sub
Antichristo, ut ibid. in Glossa subinfertur. Sciendum vero quod
tempore Antichristi, veniet Elias et Enoch verbo et exemplo
poenitentiam praedicantes, et fidem salvatoris confirmantes: unde
dicitur Joelis ult.: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam,
antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Apocal. 11: dabo
duobus testibus meis, Glossa: Eliae et Enoch, et prophetabunt
diebus centum viginti sex, Glossa tribus annis, sicut ipse Christus
praedicavit, amicti saccis, Glossa praedicantes poenitentiam, et
exemplo ostendentes. Tamdem Antichristus occidet eos: Antichristum
vero dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui, ut dicitur
2 Thess. 2. Glossa idest in virtute spiritus sui, qui a se
procedit potentia visionis suae, et subjungitur in Glossa, quia
secundum doctores occidetur in monte oliveti in papilione et solio suo
in illo loco, contra quem dominus ascendit ad caelos. Illo autem
interfecto non statim veniet Christus, sed ut in Lib. Dan.
intelligitur, conceduntur electis dies quadraginta quinque ad
poenitentiam. Quantum vero dominus post venturus sit, penitus
ignoratur. Secundum quod praecedet ultimum Christi adventum, sunt
signa cum horribili corruscatione; unde Luc. 21: erunt signa in
sole et luna et stellis, de quibus expressius dicitur Matth. 24,
quod sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent
de caelo, idest lumine carebunt, ut dicit Glossa Rabani. Nihil
prohibet veraciter intelligi solem et lunam cum ceteris syderibus ad
tempus suo lumine privari, sicut de sole factum constat tempore
passionis: unde Joel. 2, dicitur: sol convertetur in tenebras, et
luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis:
quod quidem fieri potest virtute divina, tum ut vicinum indicent domini
adventum, secundum Glossam; tum etiam ad terrorem hominum, ut ad
reverentiam judicis venturi et subjectionem homines praeparentur.
Peracto vero die judicii, mundo innovato, majus lumen recipient, ut
dicit Glossa super Matth. Tertium quod praecedet ultimum adventum
Christi, est ignis cum vehementi flagratione; unde in Psal. 96:
ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Ubi notandum quod ignis iste quatuor habet effectus. Primus est,
quod mundum purgabit; unde Glossa super illud 1 Corinth. 7:
praeterit figura hujus mundi, idest pulchritudo, nam substantia hujus
mundi mundanorum ignium conflagratione peribit: et super illud 2
Thess. 1: in flamma ignis dantis vindictam, dicit Glossa, quod
ignis erit in mundo, qui praecedet totum spatium aeris occupans,
quantum occupavit aqua diluvii; qui ardebit terram et crassitudinem
ejus. Purgabit autem mundum a culpae infectione et impuritatis
commixtione, quae sunt contrariae dispositiones ad quamdam gloriae
perfectionem, quam Christus in adventu suo mundo conferet, ut sensus
carnis glorificatus delectabilius in ipso mundo Deum contempletur.
Secundus effectus ejus est, quod bonos purificabit, ut dicit Glossa
super illud 2 Thess. 1: inflammatio ignis, quod ille ignis
purificabit electos domini Jesu. Unde boni, in quibus nihil
purgandum invenitur, nullum dolorem ex igne sentient, sicut nec pueri
senserunt in camino, Dan. 3, quamvis eorum corpora nec serventur
integra, sicut puerorum, servata fuerunt, et divina virtute fieri
poterit, unde sine doloris cruciatu resolutionem corporum patientur.
Augustinus: hoc erit incendium mundi sanctis, quod fuit caminum
tribus pueris, in quibus fuerit aliquid purgandum per illum ignem,
aliis vero nullam molestiam ingeret. Sunt autem tres causae, quare
subito illi qui vivi reperientur, purgari poterunt. Una est, quia
pauca in eis purganda reperientur, cum terroribus et persecutionibus
praecedentibus fuerint praepurgati. Secunda est, quia vivi voluntarie
sustinebunt. Poena autem voluntaria in hac vita suscepta, multo plus
purgat quam poena post mortem inflicta: sicut patet in martyribus,
quod si quid in eis purgandum fuerit, passionis flamma tollitur, ut
dicit Augustinus, cum tamen poena martyrum fuerit brevis in
comparatione ad poenam quae in Purgatorio sustinetur. Unde
Augustinus: hoc erit incendium mundi etc. ut supra et tamen iste
ignis recuperabit in incensione, quantum amittit in temporis
abbreviatione. Tertius effectus est quod malos cruciabit: unde in
Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet. Unde dicit Glossa super
illud Psal. ibid.: ignis in conspectu ejus exardescit. Ignis iste
materialis erit, quo comburetur facies hujus mundi, et mali
puniuntur, boni vero purgabuntur: poena vero terreat, quos praemia
non invitant. Quartus effectus hujus ignis secundum doctores, est
quod tam bonorum quam malorum corpora incinerabit, et quantum ad omnes
praedictos effectus praecedet judicium: quantum vero ad involutionem
malorum, et cruciatum etiam judicium sequetur; unde etiam propter
diversa officia hujus ignis praecedentis et subsequentis judicium,
dicuntur esse duo ignes, sicut tangitur in Glossa super illud 1 ad
Cor. 3: uniuscujusque opus quale fuerit, ignis probabit, Glossa
modo praedicto a doctoribus exponitur. Similiter concomitantia
adventum judicis tria sunt. Primum est mortuorum resurrectio: unde 1
Thess. 4: quoniam ipse dominus in jussu, et in voce Archangeli
etc., usque primi. Ubi circa resurrectionem tria notantur,
videlicet dominium divinae virtutis imperantis, mysterium Archangeli
cooperantis signa judicis venientis et suscitantis. Primum ibi,
quoniam ipse dominus in jussu; unde Damascenus: crede resurrectionem
futuram divina voluntate, virtute et nutu. Ubi circa resurrectionem
tria tangit, scilicet voluntatem divinam, quae impetrat, virtutem
quae exequitur, et facilitatem exequendi in hoc quod nutum adjunxit ad
similitudinem eorum quae in nobis sunt, illud enim valde facile nobis
est facere, quod statim ad nutum nostrum fit. Nutus autem divinus,
ex quo resurrectio fiet, nihil aliud est, quam signum ab eo datum,
cui tota natura obediet ad resurrectionem mortuorum, de quo patebit
infra. Secundum ibi, in voce Archangeli: unde Augustinus in 3 de
Trin. dicit, quod corpora crassiora et inferiora per subtiliora et
potentiora quodam ordine reguntur, a Deo per spiritum rationalem
vitae, et hoc etiam Gregorius in 4 Dial. tangit. Unde in omnibus
quae corporaliter a Deo fiunt, utitur Deus ministerio Angelorum.
In resurrectione autem est aliquid ad transmutationem corporum
pertinens, scilicet collectio cinerum, et eorum praeparatio ad
reparationem humani corporis. Unde quantum ad hoc in resurrectione
utetur Deus ministerio Angelorum; sed anima sicut immediate a Deo
creata est, ita immediate a Deo corpori iterato unietur sine aliqua
operatione: similiter etiam gloriam corporis ipse faciet absque
ministerio Angelorum, sicut et animam immediate glorificat: et istud
Angelorum ministerium vox dicitur, secundum unam expositionem, quam
tangit Magister sententiarum in 4 dist. 43. Istud autem
ministerium erit principale unius Archangeli, scilicet Michaelis,
qui est princeps Ecclesiae, sicut fuit synagogae, ut dicitur Dan.
5, qui tamen agit ex influentia virtutum, et aliorum superiorum
ordinum. Unde quod ipse faciet, superiores quodammodo faciunt.
Similiter inferiores Angeli cooperabuntur ei circa resurrectionem
singulorum, quorum custodiae deputati fuerunt, et sic vox illa potest
unius, vel plurium Angelorum dici Matth. 24, dicitur: mittet
Angelos suos cum tuba, et voce magna, Glossa, tam aperta et intensa
voce, quod ubique a mortuis audiatur, et congregabit electos a quatuor
ventis, idest a quatuor climatibus mundi, scilicet oriente,
occidente, Aquilone, Austro, ut dicit Remigius. Tertium ibi, in
tuba Dei descendet de caelo. Ubi notandum, quod Christus dicitur
descendere in tuba, tum propter sui adventus evidentiam quia manifeste
veniet, ut dicit Glossa: unde dicit Gregorius, quod tubam sonare,
nihil aliud est quam mundo ut judicem filium demonstrare: tum propter
suae vocis efficaciam: unde in Psalm. 67: dabit voci suae vocem
virtutis, idest efficaciam resuscitandi mortuos, qui prius ut agnus
sine voce coram tondente se obmutuit, ut dicit Glossa, et secundum
hoc sonus tubae est vox Christi imperantis, ut quidam exponunt: tum
etiam propter quamdam convenientiam ad usus tubae in veteri testamento:
tuba enim congregabantur ad Concilium commovebantur ad praelium, et
vocabantur ad festum. Resurgentes autem congregabuntur ad Concilium
judicii, ad praelium quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, et
ad festum aeternae solemnitatis. Cum igitur Christus sic descenderit
in jussu, et voce Archangeli, et in tuba Dei, tunc mortui
resurgent. Quod autem apostolus subjungit, deinde nos qui vivimus,
non sic intelligendum est, quod vivi reperti non moriantur, sed ut
Glossa, ibidem, dicit, in ipso raptu mors eorum erit, et
resurrectio, ut quasi anima per soporem egressa de corpore, eidem in
momento reddatur: tunc ventilabitur area ministerio Angelorum, et
triticum separabitur a palea, quia boni, secundum apostolum,
rapientur in nubibus obviam Christo in aera, impiis in terra
remanentibus. Notandum vero quod licet determinata hora temporis
futurae resurrectionis pro certo non potest sciri, tamen satis
probabiliter a quibusdam dicitur, quod resurrectio erit quasi in
diluculo sole existente in oriente, luna in occidente, quia tali
dispositione creduntur sol et luna creata, ut sic eorum circulatio
compleatur penitus ad redditum ad idem punctum, unde de Christo
dicitur, quod tali hora resurrexit. Secundum quod comitatur judicis
adventum, est meritorum retributio; unde in Psalm. 61: tu reddes
unicuique juxta opera sua. 2 Cor. 5: omnes nos manifestari oportet
ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, Glossa similitudine
messorum, propria corporis prout gessit sive bonum, sive malum,
Glossa. Hic enim omne meritum comparatur, quo post hanc vitam possit
quispiam relevari, vel gravari: quia vero meritorum retributio per
judicium fiet, ideo de ipso judicio videamus. Unde sciendum, quod
post judicium singulare quod erit in obitu cujuslibet, restat aliud
judicium universale quod erit in novissimo die: quia licet per mortem
vita hominis temporaliter terminetur secundum se, remanet tamen ex
futuris secundum quid dependens. Uno modo secundum, quod adhuc vivit
in memoriis hominum, in quibus quandoque contra veritatem bonae famae
remanet vel malae. Alio modo in filiis qui sunt quasi aliquid patris,
secundum illud Eccle. 30. Mortuus est pater illius, et quasi non
est mortuus, similem enim reliquit sibi post se. Et tamen multorum
bonorum sunt mali filii, et e contrario. Tertio quantum ad effectum
operum suorum, sicut ex deceptione Arii, et aliorum seductorum
pullulat error infidelitatis usque ad finem mundi, et usque tunc
proficit fides ex praedicatione apostolorum. Quarto modo quantum ad
corpus, quod quandoque traditur honorifice sepulturae: quandoque vero
remanet insepultum, et tandem intumulatum resolvitur omnino. Quinto
modo quantum ad ea in quibus homo suum affectum defixit, puta in
quibusdam temporalibus rebus, quorum quaedam citius finiuntur, quaedam
diutius durant. Omnia autem haec subduntur existimationi divini
judicii: et ideo de his omnibus perfectum et manifestum judicium haberi
non potest, quamdiu hujus temporis cursus durat: et propter hoc
oportet esse finale judicium in novissimo die, in quo perfecte id quod
ad unumquemque hominem pertinet quocumque modo, perfecte et manifeste
dijudicetur. Sed circa hoc judicium tria possumus considerare:
scilicet judicis aequitatem, judicantium cum Christo dignitatem, et
judicandorum veritatem. De primo dicitur in Psalm. 25: judicabit
populos in aequitate, Glossa in futuro judicio, et Matth. 25:
cum venerit filius hominis in majestate et cetera. Ibi judicis
aequitas designatur. Primo quoad bonorum et malorum separationem
ibid.: et separabit eos quasi pastor segregat oves ab haedis, idest
bonos a malis, ut dicit Glossa. Secundo quoad meritorum
discussionem, cum dicet bonis, esurivi, et dedistis mihi manducare et
cetera. Tertio quoad sententiae illationem, cum dicet bonis, venite
benedicti; malis vero, ite maledicti. Sciendum vero quod totum
judicium et quoad discussionem, et quoad accusationem malorum et
commendationem bonorum, et quoad sententiam de utrisque, mentaliter
perficietur. Si enim vocaliter singulorum facta narrarentur,
inaestimabilis longitudo temporis ad hoc exigeretur: sicut etiam dicit
Augustinus 20 de Civ. Dei, quod si liber ex cujus Scriptura
omnes judicabuntur, ut dicitur Apoc. 20, carnaliter cogitetur:
quis ejus magnitudinem et longitudinem valeat aestimare? At quanto
tempore legi poterit, in quo scriptae sunt viae universorum? Non enim
minus tempus requiritur ad narrandum oretenus singulorum facta quam ad
legendum, si essent in libro materiali scripta: unde probabile est,
quod illa quae dicuntur Matth. 25, non vocaliter, sed mentaliter
intelligenda sunt et perficienda. Fiet ergo virtute divina, ut statim
unicuique occurrant bona vel mala pro quibus est praemiandus vel
puniendus, et non solum unicuique de seipso, sed etiam de alio: unde
dicitur 1 Cor. 1: veniet dominus, et illuminabit abscondita
tenebrarum, Glossa idest peccatorum: et manifestabit consilia
cordium, Glossa quae gesta et cogitata, bona vel mala, tunc erunt
aperta et nota omnia omnibus. Apocal. 20: vidi mortuos magnos, et
pusillos stantes in conspectu throni, et libri sunt aperti, Glossa,
idest conscientiae singulorum, quae apertae erunt omnibus. De
secundo, scilicet judicantium cum Christo dignitate, dicitur Matth.
19: sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel; ubi dicit Glossa, quod per duodecim sedes universitas
mandatorum intelligitur. Notandum vero quod quidam judicabunt sola
comparatione, scilicet boni minus bonos, mali magis malos, secundum
illud Matth. 12: viri Ninivitae surgent in judicio, et
condemnabunt generationem istam, non potestate, sed comparationis
exemplo. Quidam vero judicabunt per solam approbationem; et sic omnes
justi judicabunt, secundum illud Sapient. 3: judicabunt sancti
nationes. Quidam vero judicabunt quasi judiciariam potestatem
accipientes a Christo, secundum illud Matth. 19: sedebitis super
sedes et cetera. Ad cujus evidentiam sciendum, quod cum judicare
importet actionem in alium procedentem, ideo proprie loquendo judicare
dicitur, qui sententiam loquendo in alium confert. Sed hoc dupliciter
contingit. Uno modo ex propria auctoritate: et hoc est illius proprie
qui habet in alios dominium et potestatem, cujus regimini subduntur
omnes qui judicantur: et sic judicare est solius Dei. Alio modo est
sententiam alterius auctoritate latam in aliorum notitiam ducere, quod
est sententiam latam pronuntiare; et hoc modo perfecti viri
judicabunt, quia ducunt in cognitionem divinae justitiae, aut quod
juste eis pro meritis debeatur, ut ipsa revelatio justitiae judicium
dicatur. Unde Richardus de sancto Victore: judices coram judicandis
decretorum suorum libros aperire, est ad eorum cordium inspectionem
inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quae ad
judicium pertinent revelare. Sciendum vero quod haec dignitas ad illos
pertinet, qui relictis omnibus Christum sunt secuti: unde Matth.
19, Petro quaerenti: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te: quid ergo erit nobis? Dixit Jesus: amen dico vobis et cetera.
Unde Gregorius: quisquis stimulo divini amoris excitatus hic possessa
reliquerit, illic proculdubio culmen judiciariae potestatis obtinebit;
ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii
spontanea se paupertate castigat. Quia enim pauperes voluntarii soli
Deo adhaerentes non impediuntur rerum solicitudinibus a perceptione
sapientiae, nec retrahuntur rerum cupiditatibus a zelo justitiae; et
quia etiam depressione paupertatis merentur culmen honoris et
excellentiae: ideo idonei et digni judicantur potestatem judiciariam
possidere. De tertio, scilicet judicandorum veritate, dicit
Gregorius, quod in judicio erunt quatuor ordines: alii enim
judicantur et pereunt: alii non judicantur et pereunt: alii judicantur
et regnant: alii non judicantur et regnant. Ad cujus evidentiam
sciendum, quod ad judicium tria videntur concurrere: primo quidem quod
judici praesentetur judicandus: secundo quod ejus merita discutiantur:
tertio quod sententiam accipiat. Quantum igitur ad primum omnes boni
et mali a primo homine usque ad ultimum Christi judicio subdentur, ut
dicitur 2 Corinth. 5: oportet omnes nos assistere ante tribunal
Christi: a quorum generalitate non excluduntur etiam parvuli, qui vel
sine Baptismo vel cum Baptismo discesserunt, ut dicit Glossa,
ibidem. Quantum vero ad secundum, scilicet ad meritorum
discussionem, non omnes judicabuntur, nec boni nec mali: ibi enim
necessaria est discussio judicii, ubi bona malis permiscentur; ubi
vero est bonum absque permixtione mali, vel malum absque permixtione
boni, ibi discussio locum non habet. Bonorum igitur quidam sunt qui
totaliter bona temporalia contemnunt soli Deo vacantes, et his quae
Dei sunt. Quia ergo peccatum committitur per hoc quod spreto
incommutabili bono bonis commutabilibus adhaeretur, nulla videtur in
his notabilis commixtio boni et mali: non quod absque peccato vivant,
cum ex eorum persona dicatur Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non
habemus, ipsi nos seducimus. Sed quia in eis levia quaedam
inveniuntur, quae fervore caritatis quodammodo consumuntur, ut nihil
esse videantur; unde hi in judicio non judicabuntur per meritorum
discussionem. Qui vero terrenam vitam agentes rebus saecularibus
intendentes utuntur quidem non contra Deum, sed eis plus debito
inhaerentes, habent aliquid mali bono fidei et caritatis admixtum
secundum aliquam notabilem quantitatem, ut non de facili apparere
possit quid in eis praevaleat: unde tales judicabuntur etiam quantum ad
discussionem meritorum: similiter etiam est ex parte malorum.
Notandum quod principium accedendi ad Deum, est fides, secundum
illud ad Hebr.: accedentem ad Deum oportet credere. Qui ergo fidem
non habent, nihil boni in eis invenitur, cujus aliqua mala permistio
faciat eorum dubiam damnationem: et ideo damnabuntur absque meritorum
discussione. Qui vero fidem habet, caritatem autem non, non habet
opera bona, nec aliquid unde Deo conjungatur, hujus necessaria est
meritorum discussio, ut evidenter appareat quid in eo praeponderet,
bonum vel malum: unde talis cum discussione meritorum damnabitur,
sicut rex terrenus qui peccantem cum audientia damnat, hostem vero sine
omni audientia. Quantum vero ad tertium, scilicet sententiae
prolationem, omnes judicabuntur, quia omnes ex ipsa sententia vel
gloriam vel poenam reportabunt: unde dicitur 2 Cor. 5: ut referat
unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum.
Tertium vero quod comitatur adventum judicis, est mundi innovatio: de
qua dicitur Isa. 65: ego creabo caelos novos et terram novam, et
non erunt priora in memoria: Apocal. 21: vidi caelum novum, et
terram novam. Ad cujus evidentiam sciendum, quod omnia corpora esse
facta propter hominem creduntur: unde et omnia dicuntur ei subjecta.
Serviunt ei dupliciter: uno modo ad suam sustentationem corporalis
vitae; alio modo ad profectum cognitionis divinae, in quantum homo per
ea quae facta sunt, invisibilia Dei conspicit, ut dicitur ad Rom.
1 cap. Primo ergo ministerio creaturarum homo glorificatus nullo modo
indigebit, cum ejus corpus omnino incorruptibile sit futurum, virtute
divina id faciente per animam quam immediate glorificat. Secundo etiam
ministerio non indigebit homo quantum ad cognitionem intellectivam,
quia tali cognitione Deum sancti videbunt immediate per essentiam.
Sed ad hanc visionem essentiae divinae oculus carnis attingere non
potest. Et ideo ut ejus solatium etiam sibi congruens de visione
deitatis praebeatur, inspiciet deitatem in suis effectibus
corporalibus, in quibus manifesta indicia divinae majestatis
apparebunt, et praecipue in carne Christi, et post haec in corporibus
beatorum, et deinceps in omnibus aliis corporibus: et ideo oportebit,
ut etiam alia corpora majorem influentiam a divina bonitate suscipiant;
non tamen speciem variantem, sed addentem cujusdam gloriae
perfectionem: et haec erit mundi innovatio: unde similis mundus
innovabitur et homo glorificabitur.
|
|