Articulus 3

Secundum membrum principale, videlicet sacramentum humanae redemptionis tangitur ibi, venit in hunc mundum peccatores salvos facere; Glossa Augustini: nulla causa veniendi fuit Christo domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle vulnera, tolle morbos, et nulla causa est medicinae: infra: venit per quod homo erat; nam per quod Deus erat, semper hoc erat. Possumus distinguere triplicem adventum Christi: scilicet in carnem, in mentem, et ad judicium: unde Bernardus: triplicem adventum Christi novimus: ad homines, in homines, contra homines. In primo venit in carne et in infirmitate: in secundo in spiritu et virtute: in tertio in gloria et majestate. In primo fuit Christus redemptio nostra: in secundo est requies et consolatio nostra: in ultimo apparebit vita nostra. De hoc triplici adventu videamus. Circa primum adventum, de quo dicitur in verbis propositis, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere etc., notandum, quod omnia quae Christus fecit mysterio humanitatis assumptae, nobis fuerunt salutaria; et ideo de omnibus videamus. Primo ergo videamus de ejus conceptione, de qua dicitur Luc. 1: ecce concipies et paries filium Dei. Circa quam tria notare debemus: videlicet matris sanctificationem, spiritus sancti operationem, et conceptae prolis perfectionem. De primo, scilicet matris sanctificatione, potest dici illud Psalm. 86: sanctificavit tabernaculum suum altissimus: unde Bernardus: quod aliis sanctis legimus concessum esse, fas non est dicere tantae virgini esse negatum. Sed sanctificationis beneficium legitur esse concessum Jeremiae, ut patet Jer. 1: antequam exires de ventre, sanctificavi te; et de Joanne, Luc. 1: spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Ergo non est fas dicere hoc negatum fuisse tantae virgini, quae peperit nobis Christum plenum gratia et veritate, Joan. 1. Et quia creditur prae aliis privilegium gratiae accepisse, secundum quod dictum est ei ab Angelo Luc. 1: ave gratia plena etc., et infra: invenisti gratiam apud dominum. Sciendum quod triplex est effectus hujus sanctificationis. Primus est culpae originalis expiatio: quia sanctificatio est motus ad sanctitatem; sanctitas autem, ut dicit Dionysius, 7 capite de Div. Nom., est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia. Haec autem sanctificatio non potest intelligi ante animationem: tum quia sanctificatio est emundatio a culpa; culpa autem non expellitur nisi per gratiam gratum facientem, cujus objectum non est nisi creatura rationalis: tum quia etiam cum sola creatura rationalis sit susceptiva culpae, ante infusionem animae proles concepta non est culpae obnoxia; et si concepta beata virgo quocumque modo ante animationem sanctificata fuisset, non incurrisset maculam culpae originalis, et sic non indiguisset redemptione et salute quae per Christum facta est: de qua dicitur Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc est autem inconveniens, quod Christus non sit salvator omnium, ut dicitur 1 Tim. 1. Relinquitur ergo quod sanctificatio Mariae fuerit post ejus animationem: in cujus figura dicitur Exod. ult.: postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud. Unde, licet sit consuetudo aliquarum Ecclesiarum celebrare festum conceptionis ejus, per hoc non datur intelligi quod ejus conceptio fuerit sancta; sed quia quo tempore fuerit sanctificata ignoratur, celebratur festum sanctificationis ejus potius in die conceptionis ipsius. Secundus effectus est a peccato praeservatio: unde Bernardus: ego puto quod copiosior sanctificationis benedictio in eam quam in alios sanctos ab utero sanctificatos descenderit, quae non solum ipsius ortum sanctificavit, verum etiam deinceps vitam etiam ab omni peccato immunem conservavit. Augustinus: si omnes sancti et sanctae, dum adhuc viverent, interrogati fuissent utrum sine peccato essent, omnes respondissent una voce: si dixerimus quod peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est: excepta hac sacra virgine, de qua propter honorem Christi, nullam prorsus volo fieri mentionem cum de peccatis agitur. Unde scimus quod plus gratiae ei collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quae illum concipere et parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Non enim fuisset idonea mater Christi, si aliquando peccasset; tum quia honor parentum redundat in prolem, secundum illud Prov. 18: gloria filiorum parentes eorum; unde et per oppositum ignominia matris ad filium redundasset: tum etiam quia singularem affinitatem habuit ad Christum, qui ab ea carnem accepit. Dicitur autem 1 ad Cor. 5: quae conventio Christi ad Belial? Tum etiam quia Christus qui est sapientia patris, singulari modo habitavit non solum in ejus anima, sed etiam in ejus utero. Dicitur autem Sapient. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et ideo simpliciter fatendum est, quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit nec mortale nec veniale, ut sic impleatur quod dicitur Cant. 4: tota pulchra es, amica mea et cetera. Sciendum tamen quod per sanctificationem in utero non fuit virgini sublatus fomes secundum essentiam, sed remansit ligatus: non quidem per actum rationis suae, sicut in viris sanctis, quia non habuit statim usum liberi arbitrii, adhuc in ventre matris existens (hoc enim privilegium speciale Christi fuit); sed per gratiam abundantem quam in sanctificatione recepit, et etiam perfectius per divinam providentiam sensualitatem ejus ab omni motu carnis inordinato prohibentem. Postmodum vero in ipsa conceptione filii credendum est, quod ex prole redundaverit in matrem totaliter fomite subtracto; et hoc significatur Ezech. 43, ubi dicitur: ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem, idest per beatam virginem: et terra, idest caro ipsius, splendebat a majestate ejus, scilicet Christi. Tertius effectus est gratiae plenitudo, sive perfectio; unde dicitur Luc. 1: ave gratia plena; ubi dicit Hieronymus: bene gratia plena, quia ceteris per partes tribuitur; Mariae vero se totam infundit plenitudo gratiae. Quia quanto magis aliquid est propinquius primo principio in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principii: unde Dionysius cap. 4 Cael. Hier., dicit, quod Angeli qui sunt Deo propinquiores magis participant de bonitatibus divinis quam homines. Christus vero est principium gratiae secundum divinitatem quidem auctoritative, secundum humanitatem vero instrumentaliter: unde Joan. 1: gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Beata autem Maria propinquissima fuit Christo, quia ex ea carnem assumpsit. Unde debuit prae ceteris gratiae plenitudinem obtinere. Sciendum vero quod gratia a malo liberat et in bono perficit. Unde et beata virgo in sui sanctificatione fuit ab originali peccato purgata: in filii sui conceptione totaliter a fomite mundata: in sui vero assumptione ab omni miseria liberata. In sui etiam sanctificatione adepta est gratiam inclinantem eam ad bonum; in filii autem conceptione confirmata est ejus gratia confirmans eam in bono: in sui vero assumptione consummata est ejus gratia perficiens eam in fruitione omnis boni. De secundo, scilicet spiritus sancti operatione, dicitur Luc. 1: spiritus sanctus superveniet in te etc.: ubi dicit Beda: superveniens in virgine spiritus sanctus duobus modis in ea divinae potentiae suae efficaciam ostendit: quia et mentem ejus adeo quantum humana fragilitas patitur, ab omni vitiorum sorde castificavit, ut caelesti esset digna partui, et utero illius sanctum et venerabile redemptoris nostri corpus sua sola operatione creavit. Notandum vero quod conceptionem Christi tota Trinitas operata est, quia indivisa est operatio Trinitatis, ut dicit Augustinus: et tamen spiritui sancto attribuitur; et hoc propter quinque rationes. Prima est, quia spiritus sanctus est amor patris et filii; unde Augustinus: spiritus sanctus est quo genitus a gignente diligitur, genitoremque suum diligit. Hoc autem ex maximo amore provenit, quod Deus filium suum incarnari instituit: unde Joan. 3: sic Deus dilexit mundum etc. unde etiam Bernardus: scias amoris fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Convenienter ergo attribuitur spiritui sancto. Secunda est, quia spiritui sancto attribuitur bonitas: unde Augustinus: sicut potentia patri, sapientia filio, ita et bonitas appropriatur spiritui sancto: unde opera in quibus relucet potentia, attribuuntur patri; in quibus relucet sapientia, filio; in quibus vero bonitas, spiritui sancto. In hoc vero opere maxime relucet bonitas: unde ad Tit. 3: apparuit benignitas salvatoris nostri Dei. Bernardus: apparuit potentia Dei in creatione, sapientia in gubernatione, sed benignitas misericordiae maxime apparuit in ejus humanitate. Convenienter ergo spiritui sancto attribuitur. Tertia est, quia spiritus sanctus est spiritus sanctificationis, ut dicitur Jerem. 1: et dicit ibidem Glossa quod per ipsum omnia sanctificantur. Quicquid autem in Maria gestum est, totum est sanctum et divinum: unde dictum est ei ab Angelo: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Convenienter ergo attribuitur spiritui sancto: unde dicit Glossa super illud ad Rom. 1, secundum spiritum sanctificationis, quod spiritus sanctus formavit et sanctificavit ipsum hominem in utero virginis sine virili semine. Quarta ratio est, quia spiritus sanctus est omnium gratiarum auctor: unde 1 ad Cor. 12: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Glossa: dator omnium, quia ipse est primum donum in quo omnia donantur. Hoc autem fuit superabundantis gratiae, quod humana natura in unitatem divinae personae assumeretur, quia nulla merita praecesserunt: unde ad Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos et cetera. Augustinus: iste modus quo Christus conceptus est de spiritu sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo ille nullis praecedentibus meritis ex ipso primo exordio naturae suae quando coepit esse, verbo Dei copularetur in tanta unitate personae, ut esset filius Dei. Quinta est: quia verbum humanum in corde existens gerit similitudinem verbi aeterni, secundum quod existit in patre: unde Augustinus: quisquis potest intelligere verbum non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejus imagines cogitatione involvantur, jam potest videre aliquam illius verbi similitudinem, de quo dictum est, in principio erat verbum. Sicut autem verbum humanum vocem assumit, ut sensibiliter hominibus innotescat; ita etiam verbum Dei carnem assumpsit, ut visibiliter hominibus appareret. Vox autem humana per spiritum hominis formatur; unde et caro Dei debuit per spiritum formari. Notandum vero, quod formatio corporis Christi fuit in instanti propter infinitam spiritus sancti virtutem corpus illud formantis: unde Gregorius: Angelo annuntiante, spiritu sancto adveniente, mox intra uterum verbum caro factum est. Simul ergo fuit corporis formatio, et animae creatio, et utriusque ad invicem conjunctio, et eorum ad divinitatem unio. Notandum etiam, quod beata virgo fuit vera mater Christi, quia materiam ministravit: unde dicit Gregorius super illud Luc. 1: virtus altissimi obumbrabit tibi. Umbra formatur lumine et corpore. Deus autem per divinitatem lumen est. Quia ergo lumen incorporeum erat in ejus utero corporandum, recte ei dicitur, virtus altissimi obumbrabit tibi, idest corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis. Fuit autem materia corporis Christi purissimus sanguis virginis: unde Damascenus: filius Dei construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus virginis carnem animatam anima rationali. Possumus autem notare mystice, quod conceptio virginis significat conceptionem fidelis animae. Ambrosius: si secundum carnem una est mater Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Jesus Christus. Omnis enim anima concipit verbum Dei, si tamen immaculata et immunis a vitiis intemerato castimoniam pectore custodiat. Huic conceptioni congruit mystice locus conceptionis virginis, scilicet Nazareth. Sit tibi honestas conversationis tamquam floris species, vel odor bonae opinionis tamquam fragrantia, vel intentio aeternae retributionis tamquam is cui fructus non desit. Notandum vero quod beata virgo post conceptionem tria legitur fecisse: per quae tria designantur mystice quibus quaelibet anima sancta post conceptum spiritualem verbi Dei debet insistere: videlicet quod montana conscendit, quod Elisabeth salutavit, et quod dominum magnificavit. Per primum significatur virtutum perfectio: per secundum fraterna dilectio: per tertium laus et exultatio. Primum tangitur Luc. 2: exurgens Maria abiit in montana cum festinatione; ubi dicit Glossa: accepto virginis consensu caelestia petit Angelus, quem virgo sequitur, quae in montana progreditur; sic anima quae verbum Dei concepit, virtutum cacumina aggressu amoris conscendit, ut civitatem Judaeae, idest confessionis et laudis arcem penetret, et usque ad perfectionem fidei, spei et caritatis, quasi tribus mensibus, in ea commoretur. In hoc autem ascensu sunt tria: videlicet vallis timoris et humilitatis, ascensus laboris et difficultatis, cacumen amoris sive caritatis: unde Bernardus: virtus vult cum humilitate doceri, cum labore acquiri, cum amore possideri. Et cum his hominibus digna sit, non aliter doceri, acquiri vel possideri potest. Secundum tangitur ibi, et intravit domum Zachariae, et salutavit Elisabeth: salutatio enim est salutis adoptatio; salutem autem optare proximo pertinet ad fraternam dilectionem: quia haec est vera forma diligendi proximum, quae exprimitur Matth. 22: diliges proximum tuum sicut teipsum. Glossa, ad id quod teipsum. Augustinus: quisquis recte proximum diligit, hoc cum eo agere debet, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente Deum diligat. Hanc etiam formam diligendi Christus tradidit discipulis suis, Joan. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut etc.: ubi dicit Augustinus: ad quid dilexit nos Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus. Huic ergo dilectioni anima sancta postquam spiritualiter verbum Dei concepit, debet insistere: quia dicitur 1 Joan. 4: si diligimus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. Augustinus: beatus est qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Idem: ubi vera dilectio est, quid est quod possit deesse? Ubi vero non est, quid est quod potest prodesse? Tertium sequitur ibi Luc. 2: magnificat anima mea dominum. Canticum illud est canticum laudis et exultationis, quod quaelibet sancta anima concepto verbo Dei potest decantare: unde dicit Ambrosius: sicut in singulis anima Mariae Deum magnificat, sic in singulis spiritus Mariae in Deo exultat. Quid autem sit Deum magnificare, dicit Ambrosius: magnificatur dominus, non quod ei aliquid humana laus adjungat: sed quia magnificatur in nobis, dum anima nostra, quae ad imaginem Dei est creata, per justitiam se Christo conformat, qui est imago patris. Et sic dum ipsum Christum imitando magnificat, quadam participatione magnitudinis ejus sublimior fit, ut ipsam imaginem splendido bonorum sanctorum colore, et quadam aemulatione virtutis videatur in se exprimere. Origenes: quando magnificavero animam meam opere, cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et ipse dominus, cujus imago est, in anima mea magnificatur. Beda: ejus anima Deum magnificat, qui omnes sui interioris hominis affectus divinis laudibus ac servitiis mancipat. Ejus spiritus in Deo salutari suo exultat, quem nihil in terrenis libet, nulla caducarum rerum affluentia emollit, nulla adversitas frangit, sed sola illius, a quo speratur salus aeterna, sui conditoris memoria delectat. De tertio, scilicet prolis conceptae perfectione, dicitur Luc. 1: hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur. Triplicem vero perfectionem habuit proles ista in istanti conceptionis suae: videlicet naturae, gratiae et gloriae. De perfectione naturae dicitur Jerem. 31: creabit Deus novum super terram, mulier circumdabit virum, Glossa perfectus vir in ventre femineo continebatur. Hoc autem non dicitur propter quantitatem virilis corporis, sed propter veritatem humanae naturae, et integritatem tam corporis quam animae, quam proles ista in instanti conceptionis habuit. Unde Damascenus: omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Dei verbum assumpsit: scilicet corpus et animam intellectualem, et eorum idiomata: totum enim assumpsit me, ut toti mihi gratificet salutem: idest gratias faciat. Idem: simul verbi Dei caro simul animata rationali et intellectuali anima. Verumtamen sciendum, licet ista tempore simul fuerint, cadit tamen inter ea ordo naturae, ut dicit Augustinus: qui invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus accepit. Ad cujus evidentiam sciendum, quod ordo naturae inter aliqua dupliciter potest attendi. Uno modo per gradum dignitatis; et sic anima media invenitur inter Deum et carnem: et secundum hoc potest dici, quod filius Dei univit sibi carnem mediante anima. Alio modo secundum rationem causalitatis; et sic ipsa anima est aliqualiter causa carnis uniendae filio Dei: non enim esset assumptibilis, nisi per ordinem quem habet ad animam rationalem, secundum quam habet quod sit caro humana, quae prae caeteris est assumptibilis. Similiter per spiritum animam assumpsit, tum propter congruitatem assumptionis, non enim anima est assumptibilis secundum congruitatem nisi per hoc quod capax est Dei ad imaginem ejus existens, quod est secundum mentem quae spiritus dicitur, secundum illud ad Eph. 4: renovamini spiritu mentis vestrae: tum etiam propter ordinem dignitatis, quia intellectus inter caeteras partes animae est superior et dignior, et Deo similior. Et ideo, ut dicit Damascenus, unitum est carni per medium intellectum verbum Dei. Verumtamen sciendum, quod Christus humanam naturam assumpsit cum quibusdam defectibus: cujus ratio triplex est. Prima, ut pro nobis satisfaceret. Isa. 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores ipse portavit. Secunda, ut veritatem humanae naturae ostenderet. Ad Philipp. 2: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Tertia, ut exemplo virtutum nos conformaret. Ad Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Ex his etiam patet, quod non debuit defectum peccati assumere: tum quia peccatum impedit virtutem satisfaciendi: Eccles. 34: dona iniquorum non probat altissimus: tum quia ex peccato non monstratur veritas humanae naturae, cujus Deus causa est, cum sit contra naturam seminatione Diaboli introductum, ut dicit Damascenus: tum etiam quia peccando non praeberet exempla virtutum, cum peccatum sit virtuti contrarium. Patet ergo, quod nullum defectum peccati assumpsit, nec originalis nec actualis; unde dicitur 1 Pet. 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sciendum vero, quod triplices sunt defectus. Quidam sunt qui contrariantur perfectioni scientiae et gratiae: sicut ignorantia, pronitas ad malum, difficultas ad bonum, quos non decuit Christum assumere, qui plenus fuit gratia et veritate, ut dicitur Joan. 1. Quidam vero sunt qui proveniunt in hominibus ex quibusdam particularibus causis, sicut lepra, et caducus morbus, et alia hujusmodi: qui quidem defectus causantur quandoque ex hominis culpa ex inordinatione victus, quandoque ex defectu virtutis formativae. Quorum neutrum Christo convenit: quia caro ejus ex spiritu sancto concepta fuit, qui est infinitae virtutis et sapientiae, errare et deficere non valens: ipse enim nihil inordinate in regimine vitae suae exercuit. Tertii sunt defectus qui communiter in hominibus inveniuntur ex peccato primi parentis, sicut mors, fames, sitis et hujusmodi. Hos Christus suscepit defectus, quos Damascenus vocat naturales defectus, et indetractabiles passiones: naturales, quia communiter, quia naturaliter consequuntur totam naturam: indetractabiles, quia defectum gratiae et scientiae non important. Notandum insuper, quod passiones appetitus sensitivi fuerunt in Christo: sed aliter quam in nobis quantum ad tria. Primo quantum ad objectum; quia in nobis feruntur saepe ad illicita, quod in Christo non fuit. Secundo quantum ad principium; quia in nobis saepe judicium rationis praeveniunt, in Christo vero non oriebantur nisi secundum dispositionem rationis; unde dicit Augustinus quod Christus hos cum voluerit motus humana anima suscepit, sicut cum voluit factus est homo. Tertio quantum ad affectum; quia in nobis quandoque hujusmodi motus non sistunt in appetitu sensitivo, sed trahunt rationem: quod in Christo non fuit, quia omnes motus naturaliter humanae carni convenientes sic in appetitu sensitivo remanebant, quod ratio non impediebatur facere quod conveniebat. Unde Hieronymus dicit, quod Christus ut veritatem probaret assumpti hominis, vere contristatus est; sed ne passio illius dominaretur animo, per passionem dicitur quod coepit tristari: ut passio perfecta intelligatur, quando animo et rationi dominatur; propassio vero quae est inchoata in appetitu sensitivo, sed ulterius se non extendit. De perfectione gratiae dicitur Joan. 1: verbum caro factum est, et cetera. Ubi triplex gratia secundum ordinem exprimitur: videlicet gratia unionis, gratia habitualis et gratia capitis. Prima gratia, scilicet unionis, tangitur ibi, verbum caro factum est; unde Augustinus: in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo Deo junctus est in unitate personae. Notandum vero, quod sancti patres non meruerunt incarnationem Christi ex condigno: tum quia opera meritoria hominis propria ordinantur ad beatitudinem, quae est virtutis, et consistit in Dei plena fruitione; unio autem incarnationis cum sit in esse personali, transcendit unionem mentis beatae ad Deum, quae est per actum fruentis: et ita non potest cadere sub merito, quae est principium gratiae, secundum illud Joan. 1: gratia et veritas per Jesum Christum facta est: tum etiam quia incarnatio Christi est reformatio totius humanae naturae; et ideo non cadit sub merito alicujus hominis singularis, quia bonum alicujus hominis puri non potest esse causa totius boni naturae. Tamen ex congruo meruerunt patres sancti incarnationem petendo et desiderando: congruum enim erat ut Deus exaudiret eos qui sibi obediebant. Secunda gratia habitualis tangitur ibi, plenum gratia et veritate, Glossa quia divinitas in eo fuerat replens eum plenitudine redundante in alios. Hujus autem plenitudinis ratio potest accipi ex propinquitate ipsius ad Deum: quanto enim receptivum aliquod propinquius est causae influenti, tanto abundantius participat influentiam ipsius. Influxus autem gratiae est a Deo, juxta illud Ps. 83: gratiam et gloriam dabit dominus. Unde, cum anima Christi propinquissime attingebat ad Deum, ex ejus influentia plenitudinem gratiae in ipso instanti conceptionis accepit. Notandum vero, quod plenitudo gratiae potest accipi dupliciter. Uno modo ex parte ipsius gratiae: quando scilicet aliquis attingit ad summum bonum gratiae et quantum ad essentiam et quantum ad virtutem: quia scilicet habet gratiam in maxima excellentia qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiae effectus: et talis gratiae plenitudo propria est homini Christo. Alio modo potest attendi ex parte habentis gratiam: quando scilicet aliquis habet gratiam secundum suam conditionem, sive secundum intentionem, prout est in eo intensa gratia usque ad terminum ei praefixum a Deo, secundum illud ad Ephes. 4: unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi, idest secundum quod dator Christus mensurat. Est autem mensura divisio donorum: aliud enim habet iste, aliud ille; et quod habet iste non habet ille. Sive etiam secundum virtutem, in quantum scilicet habet facultatem gratiae ad omnia quae pertinent ad suum statum sive officium, sicut dicebat apostolus Ephes. 4: mihi autem omnium, scilicet sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare caecos et cetera. Talis plenitudo gratiae non est propria Christo, sed communicatur aliis per Christum: sic beata virgo dicitur gratia plena. Luc. 2, quae habuit gratiam sufficientem ad statum suum ad quem erat electa a Deo, ut scilicet esset mater Dei. Sic et beatus Stephanus dicitur gratia plenus, Act. 7, quia habuit gratiam sufficientem, ut esset idoneus minister et testis Christi. Harum autem plenitudinum una plenior est quam alia, secundum quod aliquis divinitus est praeordinatus ad altiorem vel inferiorem statum. Sic etiam sancti communiter dicuntur pleni gratia, secundum illud Ephes. 4: ut impleamini in omni plenitudine Dei: quia habent gratiam sufficientem ad merendum vitam aeternam, quae consistit in plena fruitione Dei. Notandum etiam, quod gratia Christi habitualis dupliciter consideratur. Uno modo secundum quod est ens quoddam; et sic est finita, eo quod est in anima Christi sicut in subjecto finitam habente capacitatem. Alio modo potest considerari secundum rationem gratiae; et sic potest dici infinita, eo quod non limitatur, quia scilicet habet quicquid potest pertinere ad rationem gratiae, quia collata est animae Christi sicut cuidam principio satisfactionis, seu gratificationis in humana natura, secundum illud Ephes. 1: gratificavit nos in dilecto filio suo; sicut si dicamus lucem solis esse infinitam, non quidem secundum suum esse, sed secundum rationem lucis, quia habet quicquid potest ad rationem lucis pertinere. Verbum autem illud Joan. 4: non enim ad mensuram dat Deus spiritum homini Christo, potest tripliciter exponi. Uno modo de dono quod Deus pater ab aeterno dedit filio, scilicet divinam naturam, quae est donum infinitum. Unde quaedam Glossa dicit ibid., ut tantus sit filius, quantus sit pater. Alio modo potest referri ad donum quod datum est humanae naturae, ut uniatur divinae personae, quod est donum infinitum ut dicit Glossa ibid., sicut pater plenum et perfectum genuit filium, sic plenum et perfectum est naturae unitum humanae. Tertio modo potest referri ad gratiam habitualem, in quantum se extendit ad statum gratiae; unde Augustinus hoc exponens dicit: mensura quaedam donorum divisio. Alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae: sed Christus qui dat, non ad mensuram accepit. Sciendum vero, quod gratia unionis praecedit in Christo gratiam habitualem, non ordine temporis, sed naturae et intellectus: unde dicitur Isa. 12: ecce servus meus, suscipiam eum; quod quidem pertinet ad gratiam unionis: et postea sequitur: et ponam super eum spiritum meum; quod quidem pertinet ad donum gratiae habitualis. Hujus autem antecessionis ratio potest accipi ex habitudine gratiae ad suam causam; gratia enim causatur in homine ex praesentia divinitatis, sicut lumen in aere ex praesentia solis: unde Ezech. 43, dicitur, quod gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem, et terra resplenduit a majestate ejus. Praesentia autem Dei in Christo est secundum unionem humanae naturae ad divinam personam. Unde gratia habitualis Christi intelligitur ut consequens hanc unionem, sicut splendor solem. Sicut autem gratia respicit essentiam animae, sic virtus respicit ejus potentiam. Unde oportet quod sicut animae potentiae derivantur ab ejus essentia, ita virtutes sunt quaedam derivationis gratiae: quanto enim aliquod principium est perfectius, tanto magis imprimit suos effectus. Unde cum gratia Christi sit perfectissima, consequens est, quod ex ipsa processerint virtutes ad perficiendas singulas potentias animae, et ita Christus habuit omnes virtutes; fidem tamen et spem non habuit propter ipsarum imperfectionem, sed habuit quae correspondet eis in patria, scilicet visionem et comprehensionem, quia fuit verus comprehensor. Tertia gratia scilicet capitis, tangitur ibi, Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Haec autem gratia eadem est secundum essentiam cum gratia habituali, differens tamen secundum rationem. Notandum vero, quod Christus dicitur caput Ecclesiae secundum similitudinem capitis humani, in quo possumus tria considerare: scilicet ordinem, perfectionem, virtutem: ordinem, quia caput est prima pars hominis incipiendo a superioribus: et inde est quod omne principium caput consuevit nominari: unde in Psalm. 39: in capite libri scriptum est etc. idest in principio libri: perfectionem, quia in capite vigent omnes sensus tam interiores quam exteriores, cum in ceteris membris sit solus tactus: et inde est quod dicitur Isa. 11: senex et honorabilis ipse est caput virtutem, quia virtus et motus ceterorum membrorum et gubernatio eorum in suis actibus est a capite propter vim sensitivam et motivam ibidem dominantem: unde et rector populi dicitur caput ipsius, secundum illud 1 Reg. 15: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Haec autem tria competunt Christo spiritualiter. Primo enim secundum propinquitatem ad Deum gratia ejus altior et prior est, etsi non tempore, quia omnes alii receperunt gratiam per respectum ad gratiam ipsius, secundum illud Rom. 8: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Secundo perfectionem habet quantum ad plenitudinem omnium gratiarum, secundum illud Joan. 2: plenum gratia et veritate. Tertio virtutem habet, virtutem scilicet influendi gratiam, omnibus in omnia membra Ecclesiae, secundum illud Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus: et sic patet, quod convenienter dicitur caput Ecclesiae. Notandum vero quod non solum influit quantum ad corpus, sed etiam quantum ad animam; sed principaliter quantum ad animam, secundario vero quantum ad corpus. Uno modo in quantum membra corporis exhibentur arma justitiae in anima existente per Christum, ut dicit apostolus ad Rom. 6. Alio modo inquantum vita gloriae ab anima derivatur ad corpus, secundum illud Rom. 8: qui suscitavit Jesum a mortuis, et vivificabit mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum ejus in nobis. Notandum vero quod Christus est caput hominum secundum diversos gradus. Primo enim est principaliter caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam: secundo qui actu uniuntur sibi per caritatem: tertio qui uniuntur sibi actu per fidem: quarto eorum qui uniuntur sibi potentia nondum ad actum redacta, quae tamen ad actum est reducenda secundum divinam praedestinationem: quinto eorum qui in potentia sunt sibi uniti, quae nunquam reducetur ad actum, sicut homines in hoc mundo viventes, qui non sunt praedestinati; qui tamen ex hoc mundo recedentes, totaliter desinunt esse membra Christi, quia jam non sunt in potentia ut Christo uniantur; nec solum hominum, sed etiam Angelorum Christus caput est, secundum illud ad Coloss. 2: qui est caput omnis principatus et potestatis: quia propinquius se habet ad Deum, et perfectius dona Dei participat. Unde ipse Angelis influit sensum cognitionis, ipsum illuminando, purgando et perficiendo. Quia tamen non communicat cum Angelis in natura speciei, non ita proprie dicitur caput Angelorum, sicut hominum. Sciendum vero, quod dupliciter caput influit in alia membra. Primo quodam intrinseco influxu, prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Alio modo secundum exteriorem quamdam gubernationem; prout scilicet secundum visum et alios sensus, qui in capite radicantur dirigitur homo in exterioribus actibus. Utroque modo Christus dicitur caput; sed secundo modo alii etiam possunt dici capita, secundum illud Amos 6: optimates capita eorum. Diabolus etiam in quantum gubernat malos ad suum finem, qui est aversio a Deo, dicitur caput omnium malorum, Job 41: ipse est rex super omnes filios superbiae. Gregorius: iniquorum omnium est caput Diabolus. De perfectione tertia prolis, scilicet gloriae, dicitur in Psal. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti, habitabit in atriis tuis: quod exponit Glossa de Christo. Consistit autem beatitudo in visione divinae essentiae, quam anima in instanti creationis suae perfectissime contemplabatur; et tanto clarius, quanto propinquius verbo conjungebatur. Sunt autem in hac visione gradus, secundum quod aliqui acutius Deum vident, qui est omnium rerum causa: quanto enim causa aliqua plenius cognoscitur, tanto in ipsa plures effectus cognosci possunt: non enim magis cognoscitur causa, nisi virtus ejus primum cognoscatur, cujus virtutis cognitio sine cognitione effectuum esse non potest: nam quantitas virtutis secundum effectus mensurari solet; et inde est quod eorum qui essentiam Dei vident, aliqui plures effectus vel rationes divinorum operum in ipso Deo conspiciunt, quam alii qui minus clare vident: et secundum hoc inferiores Angeli a superioribus illuminantur secundum Dionysium. Anima ergo Christi summam perfectionem visionis divinae obtinens, inter ceteras creaturas omnia opera divina et rationes ipsorum quaecumque sunt, erunt, vel fuerunt, in ipso Deo plene intuetur, ut non solum homines, sed etiam supremos Angelos illuminet: et ideo dicit apostolus ad Coloss. 2, quod in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et Hebr. 4: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus; nulli enim intellectui glorificato deest, quin cognoscat in verbo omnia quae ad ipsum spectant. Ad Christum autem et ad ejus dignitatem spectant quodammodo omnia, in quantum subjecta sunt ei omnia, secundum illud Psalm. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus: ipse est enim judex omnium constitutus a Deo, quia filius hominis est, ut dicitur Joan. 5. Et ideo anima ipsius in verbo cognoscit omnia existentia secundum quodcumque tempus, et etiam hominum cogitatus, quorum ipse judex est; ita quod de eo dicitur Joan. 3: ipse enim sciebat quid esset in homine; quod potest intelligi non solum quantum ad scientiam divinam, sed etiam quantum ad scientiam animae, quam habet in verbo; in quo etiam cognoscit non solum omnia quae actu sunt, erunt vel fuerunt; sed etiam quaecumque sunt, erunt vel fuerunt in potentia solum creative, quia in verbo cognoscit omnis creaturae essentiam, potentiam et virtutem: non autem omnia cognoscit quae sunt in divina potentia, quia hoc esset comprehendere omnia quae Deus facere potest; quod esset comprehendere divinam virtutem, et per consequens divinam essentiam, quod est impossibile omni intellectui creato. Possumus autem distinguere triplicem scientiam, quam habuit anima Christi. Una est beata, per quam cognoscit verbum, et res in verbo, ut supra dictum est: de hac scientia dicitur Joan. 8: scio eum, et sermonem ejus servo. Alia est divinitus influxa: nam sicut in Angelis praeter cognitionem intuitivam, qua cognoscunt verbum et res in verbo, est alia cognitio qua cognoscunt res in propriis naturis per species intelligibiles divinitus influxas, ita et in anima Christi praeter scientiam beatam est alia scientia indita, sive infusa, qua cognoscit res in propria natura per species intelligibiles influxas humanae menti proportionatas: unde dicitur Coloss. 2. In ipso sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. Secundum hanc scientiam cognoscit anima Christi quaecumque ab homine cognosci possunt per virtutem luminis intellectus agentis, et omnia illa quae per revelationem divinam hominibus innotescunt. Alia vero est scientia experimentalis, sive acquisita: unde dicitur Heb. 5: didicit ex his quae passus est obedientiam. Secundum hanc scientiam scivit anima Christi omnia illa quae possunt sciri per actionem intellectus agentis. Et licet non fuerit omnia expertus, tamen sicut homo ex virtute intellectus agentis potest procedere ad intelligendum effectus per causas, et e converso, et similia per similia, et contraria per contraria; ita ex his quae expertus est, in omnium devenit notitiam. Sciendum vero, quod scientia experimentalis ponitur in Christo secundum lumen intellectus agentis, quod est humanae naturae connaturale; scientia vero infusa per lumen desuper infusum, qui modus cognoscendi est proportionatus angelicae naturae; scientia vero beata, per quam ipsa essentia Dei videtur, est propria et connaturalis soli Deo.