|
Secundo videamus de
nativitate Christi. Circa quam tria possumus considerare: videlicet
parentis virginitatem, nascentis benignitatem, et nativitatis
utilitatem. De primo dicitur Isa. 7: ecce virgo concipiet et
pariet filium: unde Augustinus: speculum non rumpit radius solis,
integritatem virginis ingressus aut egressus numquid poterat vitiare
divinitatis? Notandum vero, quod fuit conveniens Christum concipi et
nasci de virgine: tum quia verbum est patris, cujus similitudinem
gerit verbum cordis, quod sine corruptione concipitur, et sine
corruptione de corde procedit. Unde etiam conveniens fuit verbum Dei
patris sine corruptione concipi et nasci: unde in quodam sermone
dicitur: neque verbum nostrum cum paritur, corrumpit mentem, neque
verbum Dei specialem eligens partum, peremit virginitatem: tum etiam
quia Christus venerat peccati corruptionem tollere, secundum illud
Joan. 1: ecce agnus Dei et cetera. Ideo dicit Augustinus: fas
non erat, ut per ejus adventum violaretur integritas, qui venerat
sanare corrupta. Tum etiam in signum spiritualis regenerationis, quae
non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo, ut
dicitur Joan. 11: unde Augustinus: oportebat caput nostrum
insigni miraculo secundum corpus nasci de virgine, ut significaret sua
membra de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura: tum etiam ut
imaginem futurae resurrectionis et gloriae praeferret, ubi neque nubent
neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in caelo, Matth. 25.
Fuit autem conveniens, ut de virgine desponsata viro nasceretur,
sicut dicitur Matth. 1: cum esset desponsata mater Jesu et cetera.
Ideo secundum Glossam, ut significaret Ecclesiam quae est virgo et
sponsa, et ut per Joseph virgo Maria ostenderetur; vel ut Joseph
esset testis castitatis; vel ne tamquam adultera lapidaretur, et virgo
viri solatio sustentaretur, et partus virginis Diabolo celaretur, et
ne virginibus esset excusatio infamiae, quod mater Christi infamata
fuerat. De secundo, scilicet benignitate Christi, dicitur Tim.
3: apparuit benignitas et humanitas et cetera. Ubi notandum, quod
Christus exhibuit nobis benignitatem in divinitatis suae
communicatione; sed misericordiam in humanitatis nostrae susceptione.
Primum ibi, apparuit benignitas: ubi dicit Bernardus: apparuit Dei
potentia in rerum creatione, sapientia in earum gubernatione, sed
benignitas maxime apparuit in humanitate. Magnum enim indicium
benignitatis declaravit, qui humanitati Dei nomen addere curavit.
Secundum tangitur ibi, non ex operibus justitiae quae fecimus nos,
sed secundum suam misericordiam etc.: unde Bernardus: quid tantopere
declaravit ejus misericordiam, quam quod ipsam suscepit miseriam?
Quid tam pietate plenum, quam quod Dei verbum propter nos factum est
foenum? Unde cantat Ecclesia: Christe redemptor omnium, ex patre
patris unice et cetera. Notandum vero, quod ratio misericordiae et
benignitatis differunt in quatuor. Primo in hoc, quia misericordia
respicit remotionem defectus, sed benignitas communicationem
perfectionis. Secundo in hoc quod misericordia, proprie loquendo,
pertinet ad providentiam divinam, qua bona sua communicat creaturis
rationalibus tantum: respicit enim miseriam, quae cum sit contraria
felicitati, non potest esse nisi rationabilium creaturarum, quarum est
esse felices: sed benignitas respicit providentiam divinam respectu
quarumlibet rerum. Tertio in hoc quod miseria importat assimilationem
quamdam providentis ad eum cui providetur, in quantum providens
alterius miseriam reputat quasi suam: unde non potest esse nisi in
natura intellectuali, quae habet aestimationem alienae miseriae; sed
benignitas habet ordinem ad communicationem simpliciter: unde cuilibet
creaturae quae habet perfectionem communicabilem, potest convenire
benignitas. Quarto quia miseria removet debitum ab eo cui providetur:
non enim dicitur dari misericorditer alteri quod ei debetur. Sed
benignitas non removet debiti rationem ab eo cui aliquid datur; unde
benignitas se habet communiter ad largitionem justitiae et
misericordiae. De tertio, scilicet utilitate Christi, dicitur
Isa. 9: parvulus natus est nobis, idest ad utilitatem nostram.
Sunt autem quatuor utilitates nativitatis Christi, quas possumus
considerare ex quatuor conditionibus parvulorum: quae sunt puritas,
humilitas, amabilitas et placabilitas: quae in hoc parvulo
excellentissime inveniuntur. Primo invenimus in eo summam puritatem,
quia est candor lucis aeternae et speculum sine macula, ut dicitur
Sapien. 8. Hanc autem puritatem demonstrat conceptus et partus
virgineus: non enim corruptionem parere potuit incorruptio: unde dicit
Alcuinus: factor hominum ut homo fieret, nasciturus de homine talem
debuit sibi matrem eligere, qualem et decere sciebat, et sibi
placituram noverat. Voluit ergo esse virginem, de qua immaculata
immaculatus procederet omnium maculam purgaturus. Secundo in hoc
parvulo invenimus summam humilitatem. Ad Philip. 2: exinanivit
semetipsum et cetera. Hanc humilitatem ostendit, ut dicit
Bernardus, locus diversorii, pannorum involutio, et in praesepe
reclinatio. Tertio invenimus in hoc parvulo summam amabilitatem, quia
speciosus forma prae filiis hominum, immo prae millibus Angelorum, ut
dicit Bernardus. Hanc amabilitatem facit unio divinitatis cum
humanitate. Unde Bernardus: plenum prorsus omni suavitatis dulcedine
videre hominem hominis conditorem. Quarto invenimus in hoc parvulo
summam placabilitatem, quia benignus est et patiens, et multum
misericors, et praestabilis super malitia; Joel. 2: unde
Bernardus: Christus parvulus est, et leviter placari potest. Quis
enim nesciat quia puer facile donat? Ecce si non fuerit nobis magnum,
pro minimo possumus reconciliari. Pro minimo, inquam, non sine
poenitentia. Et sicut benignitas apparuit super omnem spem ultra omnem
aestimationem, similem expectare possumus judicii districtionem.
Primo ergo puer iste natus est nobis, ut ejus humilitatem imitemur,
ut circa ejus amabilitatem afficiamur, ut ex ejus placabilitate
fiduciam habeamus. Primo ergo natus est nobis parvulus iste in
sacramentum pietatis: unde ipse dicit Matth. 2: ipse salvum faciet
populum suum et cetera. Bernardus: en ipse Christus qui purgationem
facit delictorum, ecce sentinam nostram purgaturus advenit. Hinc
etiam Augustinus in sermone de Nativ. dicit: o beata infantia, per
quam nostri generis reparata est vita. O gratissimi et delectabiles
vagitus, per quos stridores dentium ploratusque aeternos evasimus. O
felices panni, quibus peccatorum nostrorum extersae sunt sordes.
Secundo natus est nobis in exemplum humilitatis. Joan. 13:
exemplum dedi vobis etc.: unde Bernardus: studeamus effici sicut
parvulus iste: discamus ab eo, quia mitis est et humilis corde: nec
magnus, videlicet Deus, sine causa factus est homo parvulus. Unde
intolerabilis impudentiae est ut ubi se exinanivit majestas, infletur
vermiculus et tumescat. Tertio natus est nobis in augmentum
caritatis. Luc. 12: ignem veni mittere in terram et cetera.
Bernardus: magnus dominus et laudabilis nimis factus est parvulus et
amabilis. Parvulus, inquit, natus et cetera. Ipse enim nobis est
omne amabile, ipse est pater, frater, dominus, minister, praemium,
et exemplum. Idem: quanto minorem se fecit in humanitate, tanto
majorem se exhibuit in bonitate. Quanto autem majorem bonitatem
exhibuit, tanto magis affectum nostrum accendit. Quarto natus est
nobis in solatium spei et securitatis. Ad Hebr. 5: adeamus cum
fiducia ad thronum gratiae ejus. Glossa: idest Christum, in quo
regnat gratia, ut per ipsum consequamur misericordiam, idest
remissionem peccatorum praecedentium, et inveniamus gratiam et auxilium
opportunum. Glossa: recedamus de hac vita. Augustinus: dies
dulcissima nativitatis Christi, in qua compunctio etiam infidelibus
venit: misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus,
reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus: in qua
nascitur agnus qui tollit peccata mundi: in cujus nativitate qui
conscientiam habet securam, dulcius gaudet: qui miseram, attentius
timet: qui bonus est, affectuosius orat: qui peccator, devotissime
supplicat: dulcis dies et vere dulcis cunctis poenitentibus, et veniam
portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si
quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit,
quodcumque petierit dabitur ei. Possumus autem mystice notare, quod
partus beatae Mariae significat partum poenitentis animae, de quo
dicitur Isa. 26: a timore tuo, domine, concepimus, et
parturivimus spiritum salutis. Huic partui convenit mystice locus
nativitatis Christi, scilicet Bethlehem: unde Bernardus: tu quoque
si fueris Bethlehem per cordis contritionem, ut sint tibi lacrymae
tuae panes die ac nocte, et in earum refectione jugiter delecteris
(interpretatur Bethlehem domus panis) et si fueris Juda per
confessionem, civitas David per operis satisfactionem; nascetur in te
Christus, et dabit cordi tuo gaudium per gratiam in praesenti et per
gloriam in futuro. Notandum vero quod post partum poenitentiae debet
anima poenitentis involvi pannis caritatis contra turpitudinem
peccandi, quae consistit in interiori mentis deordinatione: reclinari
per affectum humilitatis contra superbiam, quae consistit in
aversione: et poni in praesepio asperitatis per condignam poenitentiam
contra peccati delectationem, quae est in conversione. De primo
dicitur Prov. 4: universa delicta operit caritas. Debemus autem in
panno hoc ex omni parte involvi: primo ut Deum qui supra nos est
diligamus: secundo hoc quod nos sumus: tertio quod juxta nos est,
scilicet proximum nostrum: quarto quod infra nos est, scilicet corpus
nostrum. Haec quatuor ex caritate sunt diligenda, ut dicit
Augustinus. De secundo dicitur in Psal. 50: cor contritum et
humiliatum et cetera. Unde Bernardus: porro humilitas nos Deo
commendat, Deo facit nos subditos, Deo placet in nobis, sicut ait
beata virgo: respexit humilitatem ancillae suae. De tertio dicitur
Luc. 3: facite fructus dignos poenitentiae; unde dicit Bernardus:
fuge voluptatem quia in ea mors posita est secus introitum
delectationis. Age poenitentiam, quia per hanc appropinquat regnum
Dei. Hoc tibi praedicat stabulum, illud praesepe clamat: hoc membra
illa infantilia loquuntur, hoc lacrymae et vagitus evangelizant.
|
|