|
Tertio videamus de ejus
circumcisione, de qua dicitur Luc. 2: postquam consummati sunt dies
octo. Ubi notandum est quod Christus sicut nobis natus est, ita
etiam pro nobis circumcisus est. Ubi nota quod circumcisio Christi
fuit nobis medicamentum sanitatis, exemplum humilitatis, documentum
sanctitatis, ut scilicet spiritualiter circumcideremur in signum et
figuram salutiferae circumcisionis, quae erit in generali
resurrectione, quando ab omni corruptione circumcidemur. De primo
dicitur ad Galat. 4: misit Deus filium suum factum sub lege et
cetera. Bernardus: quid mirum, si caput accepit pro membris
curationem, quam tamen in seipso non habuit necessariam? Nonne et in
membris nostris saepe pro unius infirmitate alteri adhibetur curatio?
Dolet caput, et in brachio fit coctura; dolent renes, et fit in
tibia: ita hodie pro totius corporis putredine cauterium quoddam fixum
est in capite. Denique quid mirum, si pro nobis dignatus est mori?
Totus mihi siquidem datus est, et totus in meos usus expensus est.
De secundo dicitur in Psal. 8: minorasti eum paulo minus ab
Angelis: cui verbo alludens Bernardus dicit: ideo minoratus est
multo minus ab Angelis qui non solum formam hominis, sed et formam
habet peccatoris, et insignitur velut quodam cauterio salutis. Idem:
habes manifestae humilitatis exemplum: ad quid enim tibi circumcisio
necessaria, qui peccatum non fecisti, nec contraxisti? Quod nec
feceris, ipsa manifestat aetas: quod non contraxeris, multo certius
probat patris divinitas, et matris integritas. Summus sacerdos es,
quem nec super patre nec super matre contaminandum prophetatum in lege
potius est quam mandatum. Est tibi pater ab aeterno, sed Deus est in
quem peccatum non cadit: est et mater ex partu, sed virgo: nec parere
poterat incorruptio corruptelam. Idem: qui sine peccato est, non est
dedignatus peccatorem se reputari: nos et esse volumus, et nolumus
aestimari. De tertio dicitur Jerem. 4: circumcidimini, et auferte
praeputia cordium vestrorum viri Juda, et habitatores Jerusalem.
Notandum vero, quod spiritualis circumcisio duplex est, scilicet
interior et exterior: unde dicit Beda: quia spiritualis circumcisio
est omnium, scilicet interiorum exteriorumque hominis nostri sensuum
custodia. Consistit autem exterior circumcisio in tribus: scilicet in
habitu, ne sit notabilis: in actione, ne sit reprehensibilis; in
sermone, ne sit contemptibilis, ut dicit Bernardus. Interior
consistit in tribus: scilicet in cognitione, ut sit sancta: in
affectione, ut sit pura: in intentione, ut sit recta, ut dicit idem
Bernardus. De quarto dicitur 1 Cor. 15: oportet enim
corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Unde Beda: tunc vera, tunc plena erit nostra
circumcisio, cum in die judicii cunctis simul corporis et animae
corruptionibus exuti, mox peracto judicio ad videndam perpetuae
creatoris nostrae faciem, aulam caelestis regni ingrediemur; quod
desideratissimum tempus regni introitus illa octava dies qua circumcisio
agitur indicat. Sex enim sunt saeculi aetates, in quibus pro
adipiscenda requie sempiterna, ad tempus operari necesse est. Septima
aetas non est in hac, sed in alia vita quiescentium usque ad tempus
resurrectionis corporum. Octava autem dies est dies resurrectionis
sine ullo temporum fine beata. Et sicut nunc a Christo Christiani,
ita tunc a Jesu salvati vocabimur.
|
|