Articulus 6

Quarto videamus de nominis impositione: de qua dicitur Luc. 2: et vocatum est nomen ejus Jesus. Notandum, quod nomina singularium hominum semper imponuntur ab aliqua proprietate ejus cui imponitur: vel a tempore, sicut nomina sanctorum quandoque imponuntur his qui in eorum festis nascuntur; vel a cognatione vel ab aliqua alia proprietate. Nomina vero quae divinitus imponuntur data, semper significant donum aliquod gratuitum divinitus datum eis quibus imponuntur: sicut Gen. 27: dictum est Abrahae: appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te: et Matth. 16, dictum est Petro: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quia ergo homini Christo hoc munus gratiae collatum erat, ut per ipsum omnes salvarentur, convenienter est vocatum nomen ejus Jesus, idest salvator. Sciendum vero, quod hoc nomen Jesus, est magnae et multae virtutis: est enim poenitentibus in refugium, aegrotantibus in remedium, pugnantibus in subsidium, orantibus in suffragium, quia confert veniam a peccatis, gratiam sanitatis, victoriam tentatis, virtutem et fiduciam impetrandae salutis. De primo dicitur 1 Joan. 2: scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter ejus nomen: Act. 10: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Augustinus: quid est Jesus, nisi salvator? Ergo propter temetipsum esto mihi Jesus: noli, domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum. Sed attendendum quod hoc nomen in circumcisione imponitur: per quod significatur, quod spiritualiter circumcisi salvantur: unde Bernardus: nos, fratres, necesse est circumcidi, et sic nomen salutis accipere: circumcidi plane non littera, sed spiritu et veritate. De secundo dicitur Cant. 1: oleum effusum nomen tuum. Oleum enim levamen est doloris, sic et hoc nomen Jesus. Bernardus: habes anima mea, reconditum electuarium in vasculo vocabuli, quod est Jesus, quod nulli unquam pesti invenitur inefficax. Petrus Ravennas: hoc est nomen quod dedit caecis visum, surdis auditum, claudis gressum, sermonem mutis, vitam mortuis. De tertio dicitur Prov. 18: turris fortissima nomen domini: et Marc. ult.: in nomine meo Daemonia ejicient: Luc. 10: reversi sunt discipuli cum gaudio dicentes: domine, etiam in nomine tuo Daemonia subjiciuntur nobis. Petrus Ravennas: totam Diaboli potestatem de obsessis corporibus virtus hujus nominis, scilicet Jesus, fugavit. De quarto dicitur Joan. 14: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Augustinus: in nomine meo, quod est Christus Jesus. Christus regem, Jesus salvatorem significat; et per hoc quodcumque petimus, in nomine salvatoris petimus, et tamen ipse salvator est non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit: quoniam quod vidit peti contrarium saluti, non faciendo exhibet se salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra salutem suam poscat aegrotus: ideo contrariam poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Nota verbum Bernardi de Christi circumcisione, et ejus nominis impositione: magnum et mirabile sacramentum: circumciditur puer, et vocatur Jesus. Quid sibi vult ista connexio? Sed agnosce mediatorem Dei et hominum, qui ab ipso suae nativitatis exordio divinis sociat humana, ima summis: nascitur ex muliere, sed cui fecunditatis fructus sic accedit ut non decidat flos virginitatis. Pannis involvitur, sed isti panni angelicis laudibus honorantur: absconditur in praesepio, sed proditur stella radiante caelo. Sic et circumcisio probat veritatem assumptae humanitatis; et nomen quod est super omne nomen, gloriam indicat majestatis.