Articulus 7

Quinto videamus de Christi apparitione: de qua dicitur Matth. 2: cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae et cetera. Ubi tria commendabilia tanguntur de magis, quibus Christus per stellam apparuit: videlicet quod Christum per stellam sapienter cognoverunt, cognitum diligenter quaesiverunt, inventum reverenter adoraverunt. Primum ibi, vidimus stellam ejus et cetera. Bene dicitur ejus, quia dicit Fulgentius, quod haec stella nunquam ante apparuit, sed tunc eam puer iste creavit, et magis ad se venientibus praeviam deputavit. Idem: differebat autem haec stella ab aliis in tribus: in situ, quia non erat localiter in firmamento, sed pendebat in meditullio aeris proxima terrae: in splendore, quia splendorem ejus non poterat splendor solis obscurare, immo in meridie lucidissima apparuit. In motu, quia praecedebat magos more viatoris: non enim movebatur motu circulari, sed quasi motu animali et processivo. Notandum vero est, quod sicut dicit Leo Papa, quod praeter illam stellae speciem quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; et hoc quidem ad illuminationem fidei pertinebat: habebant enim fidem de Christi humanitate; unde dixerunt: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Et de ejus divinitate; unde subjunxerunt: venimus adorare eum, Matth. 2. De secundo dicitur Matth. 2: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Ubi notandum, quod diligentia inquisitionis in tribus ostenditur. Unde Augustinus: o anima mea, si diligenter peteres, tribus hoc signis ostenderes. Primo enim lumen peteres, ne tenebris impedireris. Secundo scientes interrogares ne quaerens oberrares. Tertio in nullo loco quiesceres, donec dilectum invenires. De primo dicitur in Psal. 66: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis illuminet (...) ut cognoscamus in terra viam tuam. Glossa, quae ducit ad caelum. Prov. 4: justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Glossa: justorum opera luce scientiae peraguntur et aeternam ducunt ad vitam, quae est perfecta dies: unde magi in lumine stellae dominum quaesierunt, sicut de ipsis cantat Ecclesia: ibant magi quam viderant et cetera. Notandum vero, quod hoc lumen, scilicet gratiae, per peccatum amittitur; unde dicit Remigius de lumine stellae, quod stella gratiam Dei, Herodes Diabolum significat; qui autem per peccatum Diabolo subditur, mox gratiam perdit: a quo si per poenitentiam recesserit, mox gratiam invenit, quae non dimittit donec perducat ad domum pueri, idest Ecclesiam. De secundo dicitur Jerem. 6: state super vias vestras, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit bona via, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris. Unde etiam magi venerunt Jerosolymam quaerentes et dicentes: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Augustinus: annuntiant et interrogant, credunt et quaerunt; significantes eos qui ambulant per fidem, et desiderant speciem. Sed sciendum quod heu. Multi doctores sunt similes Judaeis; qui magis demonstrato fonte vitae, mortui sunt siccitate, ut dicit Augustinus. Quos etiam fabris arcae Noe similes esse dicit: qui aliis ut evaderent praestiterant, et ipsi diluvio perierunt: similes lapidibus milliariis, qui viam aliis ostenderunt nec ipsi ambulare potuerunt. De tertio dicitur Cant. 4: in lectulo meo quaesivi per noctem etc.: ubi dicit Gregorius: dilectum in lecto quaerimus, quando in praesentis vitae requie aliquantula, in redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam mens in ipso vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, circumeat civitatem, idest sanctam Ecclesiam electorum, mente et inquisitione percurrat, per vicum eum et plateas quaerat, idest per angusta et lata gradiens aspiciat, ut si qua in ejus vestigia invenire valeat, exquirat. Quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis, qui imitandum habent aliquid de actione virtutis. Unde etiam magi non quieverunt, donec dilectum, idest Christum invenerunt: cujus signum fuit, quod tam longum spatium in tam modico tempore transierunt. Notandum vero, quod fervens desiderium divini amoris non sinit animam quiescere donec dilectum inveniat. Quia vero desiderium si compleatur, delectat animam, ut dicitur Proverb. 8; ideo quanto desiderium fuerit ferventius, tanto delectabilius dilectus invenitur: unde magi qui ferventissimo desiderio Christum quaerebant, ipsum delectabilissime inveniebant: unde Matth. 2: videntes magi stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Ubi dicit Glossa Bernardi, quod gaudio gaudet qui propter Deum, qui est verum gaudium, gaudet. Addit et magno quo nihil est majus et valde gavisi, quia de magno potest alius plus, alius minus gaudere. De quarto Matth. 2: et procidentes adoraverunt eum. Unde Augustinus: o infantia, cui et astra subduntur. Cujus est iste magnitudinis et supernae gloriae, ad cujus pannos et Angeli excubant et reges trepidant, et sectatores sapientiae ingeniculant? Quis est hic talis et tantus? Stupeo cum video pannos et intueor caelum; aestuo cum inspicio in praesepe mendicum, et supra astra praeclarum. Subveniat nobis fides, ratio naturae deficit. Sequitur: et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt, aurum et cetera. Ubi notandum, quod per aurum intelligitur caelestis sapientia. Thren. 4: filii Sion inclyti et amicti auro puro. Glossa: ornati caelesti sapientia. Quomodo. Glossa, quam miserabilis mutatio, reputati sunt in vasa testea. Glossa: relictis caelestibus terrena curantes. Bernardus: invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus seculi desiderabilia parvipendas, si aeternam vitam toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, et haec quidem amara et omnino fugienda. Ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda: illa vero ut perfecta bona totis desideriis appetenda, intimo quodam animi sapore dijudices et discernas. Per thus significatur devota oratio: unde in Psalm. 140: dirigatur oratio mea, sicut incensum et cetera. Glossa, igne caritatis succensum. Bernardus: oratio quanto efficacior est, callidius ab adversario impediri solet. Periculum est si fuerit timida, tepida vel temeraria: timida siquidem oratio caelum non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut nec procedere queat: tepida vero in ascensu languescit, eo quod non habeat vigorem: temeraria vero ascendit, sed resilit; resistitur enim ei, nec tamen non obtinet gratiam, sed et meretur offensam; quae vero fidelis et humilis et fervens oratio fuerit, caelum sine dubio penetrabit: unde certum est, quod vacua redire non potest. Per myrrham significatur carnis castigatio. Cantic. 3: manus tuae distillaverunt myrrham, et digiti tui pleni myrrha probatissima. Gregorius: per manus operationes virtuosae, per digitos discretio significatur. Manus ergo distillant myrrham, quando caro virtuosis operibus castigatur: sed digiti dicuntur pleni myrrha probatissima, quia castigatio bene probata est, quae fit cum discretione. De his tribus dicit Gregorius: nota regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate divinae sapientiae resplendeamus: thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationis studia in ara cordis accendimus, ut suave aliquid Deo per caeleste desiderium redoleamus: myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque agitur, ne caro mortua putrefiat, secundum Glossam, aurum ad tributum, thus ad sacrificium, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum; et per haec tria in Christo initiantur regia potestas, divina majestas, humana mortalitas.