Articulus 8

Sexto videamus de Christi oblatione in templo: de qua dicitur Luc. 2: postquam impleti sunt dies purgationis Mariae et cetera. Ad cujus evidentiam sciendum quod Christus sub lege voluit fieri, ut eos qui sub lege erant redimeret: ad Galat. 4. Augustinus: de prole nata duplex praeceptum in lege traditur: unum quidem generale quantum ad omnes, ut scilicet completis diebus purgationis matris offerretur sacrificium pro filio sive pro filia, ut habetur Levitic. 12. Et hoc sacrificium quidem erat ob expiationem peccati, in quo proles concepta erat et nata; et etiam ad consecrationem quamdam ipsius, quia tunc praesentabatur in templo, et ideo aliquid offerebatur in holocaustum, et aliquid pro peccato. Aliud erat speciale praeceptum in lege de primogenitis tam in hominibus quam jumentis: sibi enim deputaverat dominus omne primogenitum Israel, pro eo quod per liberationem Israel percusserat primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus, primogenitis Israel reservatis: et hoc mandatum ponitur Exod. 13. Quia ergo Christus ex muliere natus erat primogenitus, voluit fieri sub lege. Haec Evangelista Lucas circa eum observata fuisse ostendit. Primo quidem id quod pertinet ad primogenitos, cum dicit, tulerunt eum in Jerusalem, ut sisterent eum domino. Secundo id quod pertinet ad omnes, cum dicit, et ut darent hostiam pro eo secundum quod dictum est in lege domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Notandum vero quod, ut dicit Anastasius, sicut Christus non gratia sui factus est homo et circumcisus in carne, sed ut faceret nos per gratiam deos, et ut specialiter circumcidamur, sic et propter nos sistitur Deo, ut discamus praesentare nos ipsos. Ad haec quatuor sunt necessaria, quae circa oblationem Christi mystice designantur: scilicet mentis puritas, cordis humilitas, animi tranquillitas, bonorum operum fecunditas. Primum designatur per oblationis tempus, quod completis diebus purgationis: per quod mystice innuitur, quod Deo offerri non possumus, nisi purgati prius ab omni immunditia mentis et corporis. Eccle. 23: oculi domini multo magis lucent super solem, et ad iniquitatem respicere non possunt. Matth. 18: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli etc., ubi dicit Beda: nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Apoc. 21: nihil coinquinatum intrabit in eam. Duo autem sunt in nobis purganda, ut dicit Bernardus: intellectus, ut noverit; affectus, ut velit. Secundum designatur propter hoc, quod secundum legem voluit offerri, qui huic legi subjectus non erat; quia non ex virili semine, sed mystico spiramine verbum Dei factum est caro; unde in signum humilitatis voluit se offerri, ut doceret per humilitatis meritum, nos dignos fieri divino conspectui. Job 18: omne pretiosum vidit oculus meus. Glossa: idest animam de se abjectam sapientiae suae et gratiae illustratione respexit: quia tanto quis ante oculos Dei pretiosior, quanto ante oculos sui fuerit despectior. 1 Reg. 13: nonne cum parvulus esses in oculis tuis et cetera. Tertium designatur per hoc quod in Jerusalem oblatus fuit, quae interpretatur pacifica, sive visio pacis. Ad Hebr. 12: pacem sequimini in omnibus, et sanctimoniam, sine qua Deum nemo videbit. Augustinus: est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis: nec poterit ad hereditatem domini pervenire, qui testimonium pacis noluerit observare: nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum Christiano. Isa. ult. Erit sabbatum ex sabbato: Glossa, quia ille quiescet in futuro, qui hic quiescit ab opere malo. Quartum designatur per hoc quod est oblatus cum muneribus, Exod. 23: non apparebis in conspectu meo vacuus, Glossa bonis operibus. Gregorius: non erit vacua manus a munere, si arca cordis repleta fuerit bona voluntate. Notandum vero quod praeceptum fuit filiis Israel tribus vicibus per singulos annos festa celebrare: scilicet Pascha, Pentecostem et Scenopegiam: et ter in anno apparere coram domino: quod mysterio non vacat: unde Glossa: tribus vicibus per singulos annos, hoc est omni tempore praesentis vitae, in sanctae Trinitatis confessione per fidem, spem et caritatem bonorum operum, obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem agni immaculati ab Aegyptia servitute liberati per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum voluntatem et sermonum primitias domino consecramus. Solemnitatem vero in exitu anni celebramus, quando congregatis frugibus, idest virtutum fructibus, ad finem vitae et introitum regni caelestis pervenire contendimus in tabernaculis septem diebus commorantes, quia per omne tempus vitae praesentis peregrinos nos esse cognoscimus, nec hic sed in futuro requirimus sedulo curantes, ne in conspectu domini vacui appareamus.