Articulus 9

Septimo videndum est de Christi Baptismo, de quo dicitur Matth. 3: venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem ut baptizaretur ab eo. Ubi tria per ordinem describuntur: videlicet persona, loca et officium. Unde dicit Remigius: personae ponuntur cum dicitur, venit Jesus ad Joannem, dominus ad servum, rex ad militem, lux ad lucernam: loca designantur, cum dicitur, a Galilaea: Galilaea enim interpretatur transmigratio. Quicumque ergo vult baptizari, transmigret a vitiis ad virtutes, et veniens ad Baptismum se humiliet. Jordanis interpretatur descensus. Augustinus: multa mirabilia in hoc flumine esse facta Scriptura sacra commemorat: unde Psalm. 113, dicit: Jordanis conversus est retrorsum. Ante quidem retrorsum aquae conversae fuerant; modo peccata retrorsum conversa sunt. Sicut enim Elias in Jordane fecit divisionem aquarum, ita Christus in eodem Jordane fecit separationem, et operatus est peccatorum remissionem. Remigius: officium designatur cum dicitur, ut baptizaretur ab eo, ut dicit Chrysostomus. Non ut ipse reciperet peccatorum remissionem per Baptismum; sed ut sanctificatas relinqueret aquas postmodum baptizandis. Secundo, ut idem dicit: nam quamvis ipse non erat peccator, naturam tamen accepit peccatricem, propterea et si per se Baptismate non egebat, tamen in aliis carnalis natura opus habebat. Tertio, ut dicit Augustinus, quia voluit facere, quod omnibus facere imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret; et hoc est quod dicit Matth. 4: sic nos decet adimplere omnem justitiam: unde dicebat Ambrosius: haec est justitia, ut quod jubes alterum facere, ipse prius incipias, ut tuo alios horteris exemplo. Sunt autem tria consideranda circa Baptismum Christi divinitus ostensa: videlicet caelorum apertio, spiritus sancti apparitio, paternae vocis insinuatio. Primum ibi, ecce aperti sunt caeli. Hieronymus: non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, sicut et Ezechias in principio sui voluminis, caelos apertos commemorat: et hoc probat Chrysostomus super Matth. dicens, quod si ipsa creatura, scilicet caelorum rupta fuisset, non dixisset: aperti sunt ei caeli: quia quod corporaliter aperitur, omnibus apertum est. Secundum ibi, et vidit spiritum Dei etc.: ubi dicit Augustinus: sicut non oportebat ut filius Dei homines falleret, sic etiam non oportebat ut falleret spiritus sanctus; sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam fabricavit ex nihilo, non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum columbarum mysterio figurare, sicut non fuit ei difficile verum corpus in utero virginis Mariae sine virili semine fabricare. Ex his patet hanc columbam verum animal fuisse, quae tamen non in unitate personae spiritus sancti assumpta fuit, et quae postmodum esse desiit: sicut flamma quae apparuit in rubo, ut dicit Augustinus. Ideo autem spiritus sanctus speciem columbae accepit, ut dicit Chrysostomus, quoniam prae aliis animalibus cultrix est caritatis. Omnes autem species justitiae quas habent servi Dei in veritate, possunt habere filii Diaboli in simulatione; solam autem caritatem spiritus sancti non potest immundus spiritus imitari: ideo hanc privatam speciem columbae sibi servavit spiritus sanctus: quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus, sicut per gratiam caritatis. Tertium ibi, hic est filius meus dilectus et cetera. Augustinus: non autem ut ante per Moysen et prophetas, nec per typos aut figuras venturum in carne pater filium docuit, sed palam venisse monstravit dicens: hic est filius meus dilectus et cetera. Notandum vero quod pater non demonstratur in voce nisi sicut auctor vocis, vel loquens per vocem. Et quia patri proprium est producere verbum, quod est dicere vel loqui; ideo convenientissime pater per vocem manifestatus est, quia significat verbum; unde et ipsa vox a patre emissa filiationem verbi protestatur. Et sicut species columbae, in qua demonstratus est spiritus sanctus, non est natura spiritus sancti; nec species hominis, in qua demonstratus est filius, est natura Dei; ita etiam et ipsa vox non pertinet ad naturam verbi, vel patris loquentis; unde Job 5, dominus dicit: neque vocem ejus unquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Mystice per haec tria significatur, quod omnibus per Baptismum renatis caelum aperitur, gratia spiritus sancti infunditur, et in filios Dei adoptantur. De primo dicit Remigius: ideo dicitur, aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur janua regni caelestis. Notandum autem quod per passionem Christi caelum aperitur sicut per causam communem aperitionis caelorum. Oportet tamen hanc causam singulis applicari ad hoc ut caelum introeant: quod quidem fit per Baptismum: et ideo potius fit mentio de aperitione caelorum in Baptismo, quam in passione. De secundo idem dicit Remigius: sicut omnibus per Baptismum renatis janua regni caelestis aperitur, ita omnes in Baptismate donum spiritus sancti accipiunt. De tertio dicit Hilarius: ex his quae consummabantur in Christo cognoscimus post aquae lavacrum de caelestibus portis spiritum sanctum in nos advolare, et caelestis nos gratiae unctione perfundi, et paternae vocis adoptione filios Dei fieri.