|
Sciendum est ergo primo, quod tempus dicitur quarto Physic.,
numerus motus. Licet enim nihil sentiamus per aliquem sensum
exteriorem de aliquo motu facto circa corpus; tamen sola cogitationum
successione potest anima prius et posterius percipere in ipsa
successione, et ita necessario in successione apprehendit anima duo vel
tria vel plura: et iste numerus apprehensus in successione est tempus.
Sed hoc dubitationem habet. Cum enim tempus sequatur motum primi
mobilis ut eius propria mensura, actio autem animae primo mobili non
subiaceat, cum non perficiatur organo corporali (sola enim corpora
primo corpori et eius motui subiacent), videtur secundum actionem
animae tempus non posse percipi, nisi aliqua transmutatio circa corpus
contingat. Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod est unus
primus motus, qui est causa omnis motus secundi. Et ideo quaecumque
transmutationes sunt circa ista corpora inferiora, fiunt ab illa prima
transmutatione. In actionibus autem animae, licet non sit
transmutatio ex parte ipsius animae, tamen est transmutatio ex parte
phantasmatum, per quorum naturam in cogitationibus animae est continuum
et tempus, sicut dicitur in tertio Lib. de anima. Et ideo anima in
suis cogitationibus percipit successionem continuam, et apprehendit
prius et posterius in ea, et in hoc consistit ratio temporis: tempus
enim est numerus prioris et posterioris in motu. Et ab unitate primi
motus habet tempus unitatem: comparatur enim tempus ad primum motum non
solum ut mensura ad mensuratum, sed etiam ut accidens ad subiectum.
Impossibile est autem in uno subiecto esse plura accidentia eiusdem
speciei; sicut in una parte superficiei non possunt simul esse duae
albedines. Motus autem primus est unus et uniformis. Unde tempus
oportet esse unum. Ad alias autem transmutationes comparatur tempus ut
mensura: unum solum enim potest esse mensura plurium, ut una virga
plurium pannorum. Et ideo tempus non multiplicatur ad multiplicationem
inferiorum transmutationum, sed manet unum ipsis multiplicatis. Ex
quibus patet quod in substantiis separatis, quae non intelligunt cum
continuo et phantasmate, non est tempus in cuius definitione cadit
motus, qui est subiectum temporis, a quo tempus habet quod sit
continuum. In definitione enim temporis ponitur numerus ut formale et
ut genus, et motus ponitur oblique ut eius subiectum, et loco
differentiae. Semper enim cum accidentia in abstracto definiuntur,
ponitur subiectum loco differentiae, sicut simitas dicitur nasi
curvitas. Secundo namque loco debet semper differentia in definitione
poni. Et inde est quod tempus non est absolute numerus sicut duo vel
tria, sed est numerus applicatus rebus, sicut duae ulnae panni et
huiusmodi. In substantiis autem separatis non est subiectum temporis
sic dicti: unde mensura actionis in eis non habet aliquam
continuationem a materia, nec ab aliquo exteriori. Sed quia non
potest ab eis apprehendi simul nisi unum, oportet quod in apprehensione
plurium cadat successio prioris et posterioris. Sed totum hoc est
discretum, et non continuum: et tempus est in actionibus eorum
secundum similitudinem eius quod est formale in eo, non autem secundum
eius materiale, a quo habet esse continuum. Ideo tempus quo
mensuratur successio in actionibus Angelorum, est ex indivisibilibus,
sicut numerus componitur ex unitatibus quae sunt indivisibilia quaedam.
Illa autem indivisibilia non pertinent ad genus quantitatis, sicut
unitates pertinent: et hoc de facili cognoscitur, si natura nostri
temporis consideretur. Sciendum est ergo quod, cum ratio mensurae
primo inveniatur in quantitate discreta, et per eius naturam in
continua; nihil poterit habere rationem mensurae in quantitate continua
nisi ex adiunctione quantitatis discretae. Et ideo tempus, quod est
mensura motus, a quo habet continuitatem sicut a subiecto, formaliter
est numerus, et per hoc est mensura, quamvis esse habeat per motum,
sicut accidens a suo subiecto. Si ergo tempus nostrum consideretur
formaliter, est numerus, sive etiam quantitas discreta, sed ratione
sui subiecti est quantitas continua; unde tempus non est numerus
absolutus, sed applicatus rebus. Quantitas autem discreta habet
originem a quantitate continua, ut dicitur tertio Physic.: propter
divisionem enim continui est additio in numero; nec forent duae
unitates facientes numerum aliquarum rerum, nisi illae res essent
divisae ab invicem, in se tamen retinentes unitatem. Divisio autem
rerum singularium eiusdem speciei est per materiam, non per formam,
cum species sequatur formam; species autem una est. In Angelis autem
materia non est, et ideo substantiae separatae a philosophis vocantur.
Ex quo patet quod mensura actionum in Angelis cum insit eis ut in
subiecto, non pertinet ad quantitatem discretam: divisio enim et
numerositas quae est in eis, est solum formalis, et nullo modo
materialis, cum tot sint in eis species quot individua; et ideo
multitudo quae est in eis, est de transcendentibus. Certum est enim
quod unum et multa dividunt ens; et patet quod illud unum et multa non
sunt in aliquo genere determinato, puta in quantitate, cum unitas
talis et multitudo possit reperiri ubi nulla est quantitas, ut in
Angelis. Tempus autem quod mensurat eorum actiones non est
continuum, nec numerus qui est quantitas discreta, cum ista oriatur a
continua; sed est numerus qui est multitudo quae est de
transcendentibus, et ex talibus indivisibilibus componi habet. Et
ideo non oportet inter duas eius actiones quae perficiuntur in diversis
indivisibilibus illius temporis, aliquod medium cadere: possunt enim
duae actiones immediate sibi succedere, sicut et duae unitates: solum
enim inter duo indivisibilia temporis nostri quod ex talibus componi non
potest, cum sit continuum, cadit medium. Sed si ex eis componeretur
tempus nostrum, nihil caderet medium, quia partes rei immediate
coirent. Et ideo instantia in tempore nostro non sunt partes, cum
sibi invicem immediate succedere non possint. Ex dictis ergo
manifestum est non esse transitum cum Angelus aliquid morose
intelligit, sicut quando intelligit duo successive. Apud nos autem
successio quaedam est quando intelligimus unum continue, sicut quando
intelligimus plura successive; et huius ratio dicta est, quia tempus
quod mensurat actiones nostras non est in eis sicut in subiecto, sed
est mensura earum tantum. In motu vero primo est sicut in subiecto,
et ab illo habet transitum per naturam, quia subiectum eius est cum
essentia motus sicut in quodam transitu. Et ideo quando intelligimus
aliquod indivisibile, puta a, oportet quod ipsum solum simul
intelligamus, cum non habeat quid prius et quid posterius
intelligatur; est enim indivisibile. Si morose intelligatur et
quiescat intellectus illud intelligendo et ad aliud non transeundo,
mensura actionis nostrae nullum transitum habebit, cum ipsa sit tota
simul; natura enim mensurae extrinsecae est nihil accipere a
mensurato. Tempus autem est mensura extrinseca omnium, praeterquam
ipsius tantum, in quo est sicut in subiecto, et idem est motus
primus. Erit ergo transitus, quando intelligimus aliquod
indivisibile, non a parte actionis nostrae causatus in ipso tempore,
cum in eo nihil causetur nisi a subiecto proprio, sed a parte ipsius
temporis applicati actionibus nostris tanquam mensura mensurato, et non
tanquam accidens subiecto. Cum autem Angelus aliquod unum intelligit
morose, nullus transitus est, sed est una particula ipsius temporis
indivisibilis quo mensuratur actio eius, quaecumque mora fuerit in
illud intelligendo: non enim aliquid continuum unum uniforme est
transitum habens, cuius tempus illud sit mensura et accidens, ut apud
nos. Et ideo particulae illius temporis non habent transitum nec a
parte intelligibilium sibi succedentium, cum unum aliquid indivisibile
intelligatur, nec a parte alicuius subiecti, cuius existentia est in
continuo motu et transitu. Hoc autem imaginationem nostram
transcendit, quia imaginatio nostra non transcendit continuum et
tempus. Una ergo particula indivisibilis illius temporis manere potest
cum multo tempore nostro, cuius tamen partes illi particulae commanere
non possunt. Nec tamen propter hoc est in illa particula successio vel
continuatio aliqua, cum tempus illud non sit accidens alicuius in
successione et continuitate existentis, ut dictum est. Manifestum est
ergo quod universaliter omne tempus consistit essentialiter in quadam
morosa successione. Accidit autem ei quod illa successio sit continua
vel discreta ratione eorum quibus applicatur. Discretio enim illa,
quae est temporis in Angelis, non est eius ut numerus quo numeratur,
hoc enim est absolutum a tempore; sed habet eam ab actionibus quae sibi
succedunt sine medio.
|
|