|
Nunc vero de ipsis instantibus superest agere. Sciendum est ergo quod
sicut punctus se habet ad lineam, ita se habet nunc ad tempus.
Geometrae autem imaginantur punctum per motum suum causare lineam:
quorum ratio est, quia linea non habet nisi unam dimensionem, unde
indivisibilis est secundum latum et profundum, et ideo non est in linea
unde punctum excedat in latum et profundum. Cum autem in longum linea
excedat punctum, si imaginemur punctum quiescere, non poterimus
imaginari ipsum esse causam lineae. Si vero imaginemur ipsum moveri,
licet in ipso nulla sit dimensio nec aliqua divisio per consequens, per
naturam tamen motus sui relinquitur aliquid divisibile. Et quia
punctus non habet causare lineam nisi secundum quod linea caret
latitudine et profunditate, non autem secundum quod habet
longitudinem; ideo ex natura motus sui, quod relinquitur erit
dimensionale una dimensione, et tale necessario erit linea. Ille
tamen punctus nihil est de ipsius lineae essentia, quia nihil unum et
idem realiter omnibus modis indivisibile potest simul in diversis
partibus eiusdem continui permanentis esse. Necessario tamen si esset
de essentia lineae constitutae per suum motum, foret de essentia
cuiuslibet partis suae: quia qua ratione pertineret ad unam partem
eiusdem, eadem ratione pertineret ad omnes, cum aequaliter ad omnes se
habeat. Nec potest esse terminus eius vel continuatio aliqua, cum
ille punctus sit aliquid unum realiter: unde non possunt esse plures
puncti realiter. In linea tamen sunt plures puncti et realiter ab
invicem divisi, ut duo eius termini, et similiter in eius
continuatione: linea enim est quantitas positionem habens et manens,
nec cum puncto moto transiens. Punctus ergo mathematice imaginatus,
qui motu suo causat lineam, necessario nihil lineae erit, sed erit
unum secundum rem, et diversum secundum rationem; et haec diversitas
quae consistit in motu suo, realiter est linea, non identitas sua
secundum rem. In hac ergo linea constituta per diversitatem puncti,
erunt puncta: puncta quaedam actu, ut duo eius termini, qui cadunt in
eius definitione; et infinita alia in potentia, secundum quod ipsa est
in infinitum divisibilis potentialiter. Per quem modum de instanti
temporis est agendum: nisi quod instans est de substantia temporis.
Sciendum est ergo, quod mobile est causa motus non efficiens, sed
materialis: motus enim est in mobili ut in subiecto, sicut dicitur
tertio Physic. Mensura autem ipsius mobilis est instans, quia
instans sequitur id quod fertur, ut dicitur quarto Physic. Et quidam
referunt hoc ad instans aevi, dicentes ipsum esse idem secundum rem cum
instanti temporis, differens tamen ratione: dicentes quod primum
mobile, cuius mensura est instans, quia essentia sua est tota simul et
non in aliqua successione, sicut et essentia instantis est tota simul,
ideo est unum et idem realiter in toto motu suo, sed diversum et
diversum ratione: et haec eius diversitas est totus motus eius, cuius
ipsum mobile secundum essentiam nihil est, sed est penitus extra genus
eius, cum ipsum sit substantia, motus vero accidens. Eodem vero modo
instans, quod est mensura ipsius mobilis sequens ipsum, est unum
secundum rem, cum nihil perdat de substantia ipsius mobilis, cuius
instans est mensura inseparabilis, sed diversum et diversum secundum
rationem; et haec eius diversitas est tempus essentialiter, cuius
ipsum instans quod est mensura primi mobilis, nihil est secundum eos.
Et ideo aliud in essentia sua est instans quod est unum in toto
tempore, a quolibet instanti quod est in toto tempore vel ut
continuans, vel ut terminus. Illud enim instans est mensura etiam
primi mobilis secundum quod est permanens. Nullum autem istorum
instantium est mensura alicuius, quia ipsum tempus in quo reperiuntur
praedicta instantia est mensura omnium inferiorum non solum secundum
suos motus, sed etiam secundum suum esse, quia inferiora sunt
transmutabilia non solum secundum locum sed etiam secundum suum esse,
cum sint corruptibilia. Unde dicunt quod multos decipit aequivocatio
instantis, quae multipliciter latet in genere, secundum philosophum.
Non enim est aliquod instans quod mensuret aliquam rem inferius, quod
idem sit in toto tempore ipsius motus; cum nullum tempus sit accidens
motus rei inferioris, sed primi mobilis tantum. Unde cum res inferior
movetur, motus eius est accidens eius, sed tempus eius non est
accidens huius motus, sed mensura tantum; mensura enim est accidens
primi mensurati tantum in isto genere; aliorum autem mensura tantum,
non autem accidens. Et ideo tempus non est in aliquo motu alicuius rei
corruptibilis ut in subiecto, sed in motu primi mobilis tantum.
Potest tamen ratio de isto tempore cuilibet motui particulari aliquid
attribuere, et assignare in eo principium et finem per comparationem ad
principium et ad terminum alicuius motus particularis, sicut facit in
die cum accipit ortum et occasum solis tanquam principium et finem
temporis.
|
|