|
Hic autem est adversum quod dicit philosophus quarto Physic., dicens
ipsum instans sequi rem motam, sicut tempus sequitur motum per hoc quod
nos devenimus in notitiam prioris et posterioris in motu per ipsum
mobile: quia cum ipsum invenimus in aliqua parte magnitudinis per quam
movetur, statim dicimus motum per quem illuc advenit praeteriisse, et
motum per quem inde ad aliam partem magnitudinis transibit, futurum
esse; et sic per mobile alteratum apprehendimus numerum motus.
Similiter est in tempore: quia id quod distinguit partes temporis ab
invicem, est nunc, quod est principium temporis unius, et finis
alterius. Ergo a commutata proportione, sicut se habet tempus ad
motum, ita se habet nunc temporis ad mobile: unde videtur philosophum
velle nunc temporis sequi ipsum mobile, ita quod idem nunc sit mensura
mobilis et continuans partes temporis adiuncti. Idem etiam nunc dicit
primo mensurare tempus ipsum, quia unumquodque mensuratur per id quod
est notius in suo genere, unde nunc illud de genere temporis est. De
eodem etiam nunc subiungitur, quod nihil temporis est, nisi ipsum
nunc. Ex quibus patet quod instans quod sequitur mobile sit de
substantia temporis, cuius oppositum dicebatur. Ad huius ergo
difficultatis solutionem notandum est quod instans aevi non est accidens
primi mobilis, sed mensura tantum secundum illud eius quod est
inalterabile, scilicet secundum essentiam; accidens vero est primi
aeviterni, et sequitur illud sicut accidens subiectum suum, alia autem
non. Unde manifestum est quod non est idem nunc aevi et nunc
temporis, quod sequitur mobile. Hoc enim nunc est mensura mobilis
secundum quod est idem in toto motu et accidens eius; unde philosophus
quaerens naturam instantis in quarto Physic., docet quod nihil
temporis est nisi instans: et ad hoc accepit rationem ex habitudine
motus ad mobile: dicens quod sicut loci mutatio et ipsum mobile sunt
simul, sic numerus mobilis simul est cum numero motus localis. Sed
tempus est numerus loci mutationis. Ergo numerus ipsius mobilis semper
erit cum tempore. Hoc autem nihil aliud est quam nunc. Ergo nunc et
tempus sunt simul. Addit autem quod ipsum nunc comparatur ad id quod
fertur non sicut numerus sed sicut unitas, cum nunc sit indivisibile.
Ex quibus manifestum est aliam esse naturam instantis quod mensurat
mobile secundum illud quod est et secundum id quod est idem in toto
motu, aliud autem est quod continuat tempus. Patet enim ex parte
motus et mobilis mobile esse idem in toto motu realiter, sed alterum et
alterum ratione. Sed haec eius alteritas consistit in quibusdam
indivisibilibus motus, quae dicuntur mutata esse, sine tamen
interpolatione, et huiusmodi continuant motum quando quies in aliquo
illorum non accidit. Mobile autem nihil est horum, cum quodlibet
horum accidat sibi; simul tamen sunt haec mutata esse cum mobili, quia
eius sunt ut subiecti. Sicut autem a parte mobilis, ita et a parte
instantis, quod sequitur mobile, est accipere diversa et diversa
esse. Et haec eius diversitas consistit in ipsis indivisibilibus
temporis, quae et dicuntur mensurata esse; et ista mensurata esse sine
interpolatione sunt instantia quae continuant tempus: et haec nihil
aliud sunt nisi diversa et diversa ratio eiusdem instantis, quod idem
est realiter in toto tempore sequens mobile inquantum est idem re in
toto motu. Huic autem adiungitur instans aevi, quod mensurat mobile
secundum se, sicut aliud nunc est mensura eius inquantum essentia eius
coniuncta est motui. Unde sicut bene arguitur quod nihil motus est
nisi mobile sit, et tamen mobile non est aliquid de substantia seu de
essentia motus (nisi forte sicut subiectum dicitur pertinere ad
accidens suum cum cadat in eius definitione. Sed hoc est quia
accidentia definiuntur per suppletiones subiectorum quae penitus sunt
extra essentias eorum); ita bene arguitur, quod nihil temporis sit,
nisi instans sit; nec tamen ideo sequitur, quod illud instans sit
aliquid temporis. Et ideo philosophus subtilissime, cum vellet
ostendere nihil temporis esse nisi nunc, non hoc directe conclusit quod
intendere videbatur, sed directe conclusit nunc et tempus esse simul,
sicut mobile et motus sunt simul, et constat quod motum esse ipsius
mobilis est continuatio ipsius motus, non autem ipsum mobile. Sed
sicut mobile non separatur a moto esse, nec a motu, sed semper sunt
simul; ita erit de ipso nunc quia diversa esse sunt essentiae eius
coniuncta. Non dico diversa esse essentiae eius, quia diversitas non
attingit essentiam aevi, licet ei coniungatur, sed attingit nunc
temporis; unde haec diversa esse ei adiuncta erunt aliquid temporis,
et non ipsum nunc, praeter quod tamen nihil temporis est; ipsum vero
instans quod in se alteratur diversa et diversa ratione quo ad sua
esse, est aliquid temporis, sed non tempus. Unde philosophus
ibid., cum prius vocasset ipsum nunc numerum mobilis (super hoc enim
stabat argumentum eius), subiungit nunc non comparari ad mobile sicut
numerum, sed sicut unitatem numeri, quam constat non esse numerum:
sed eius replicatio quae est sibi alterum et alterum esse, est
numerus. Ipsa enim replicatio unitatis non est ipsa unitas, sed
accidens eius, licet ipsa quoque sit accidens. Instans ergo quod est
quasi unitas ipsius primi mobilis, secundum philosophum, non est
instans aevi, quia instans aevi est aliud per essentiam ab instantibus
continuantibus tempus: ab illo tamen ista derivantur et oriuntur. Sed
ipsum est idem in essentia sua, in qua nulla cadit alteratio, sicut in
essentia primi mobilis. Nec alterabitur etiam consequenter ad
alterationem primi mobilis, quod alteratur secundum ubi et hoc est
instans quod nos vocamus aevum; quod est principium temporis. Unde
Boetius in Lib. tertio de Consol.: qui tempus ab aevo ire iubes:
quia ab isto instanti procedit tempus sicut motus a mobili, non tanquam
ab aliquo sui generis, sed exemplariter, sicut dicimus inferiora
procedere a superioribus. Ideo subtiliter discernendum est inter ista
duo nunc: quia primum nunc est mensura tantum, secundum vero etiam est
accidens, et ad genus temporis pertinens: ideo dicitur mensurare
tempus. Unde philosophus, quarto Physic., per comparationem
mobilis ad motum docet quomodo instans mensurat tempus, quia scilicet
unumquodque mensuratur per id quod est notius sui generis. Inter ea
autem quae ad tempus pertinent, notius est instans, sicut et ipsum
mobile notius est in motu, et per ipsum cognoscitur ipse motus. Ubi
considerandum est quod duobus modis aliquid potest esse mensura
alterius. Uno modo quando ipsa mensura semel vel pluries accepta
aequiparatur mensurato, sicut trinarius alium trinarium mensurat, vel
novenarium. Alio modo quando unum est ratio cognoscendi aliud; unde
de isto cognitio non habetur nisi secundum quod aliud ducit intellectum
in cognitionem ipsius; et ideo illud non erit absolute mensura
alterius, sed mediante scientia. Et ideo philosophus dicit decimo
Metaph., quod scientia est mensura scibilis. Hoc autem erit per
modum illius per quod intellectus ducitur in cognitionem talis rei.
Isto modo mobile potest dici mensura motus, quia per eius notitiam
devenitur in notitiam motus, ut ibid. dicitur, quia mobile est
permanens, motus vero transiens; ideo mobile notius est ipso motu.
Similiter instans tale notius est tempore simpliciter, quia permanens
est et idem re, tempus vero transiens: licet quandoque tempus sit
nobis notius, quia est aliquo modo subiectum sensui, quia est
sensibile commune, cum sit numerus motus. Cum autem dicitur quod
nihil est praesens de tempore nisi nunc, non significatur aliquod
instans quod est continuans partes temporis ad invicem; quod cum
tempore labitur, nec permanet, ut iterum signari possit, sicut potest
punctus in linea unus et idem existens bis sumi, inquantum scilicet est
principium et finis respectu diversarum partium lineae; nihilominus
idem nunc est principium unius partis et finis alterius in tempore,
sicut in linea punctus. Sed hoc dicitur de nunc quod sequitur id quod
fertur. Id enim manet idem secundum essentiam in toto tempore,
variatur tamen per rationem, et in ista diversitate eius inveniuntur
multa instantia, semper tamen labentia cum tempore. Constat autem
nullum talium instantium labentium esse causam temporis, cum nullum
ipsorum maneat in toto tempore, sed transeat cum qualibet parte
temporis: ipsa enim sunt diversae rationes ipsius instantis, quod est
idem in toto tempore, et ideo vocantur instantia. Quod autem instans
permanens patitur aliquam alterationem sibi adiungi, quia dictum est
ipsum nunc habere diversum esse, hoc accidit, quia unum et idem natum
est habere diversas mensuras, sicut patet de corpore caelesti, quod
secundum suum esse, quod est intransmutabile, mensuratur aevo, quod
est instans permanens. Sed quia idem corpus habet transmutationem
adiunctam motui (movetur enim secundum locum), tempus autem est
mensura motus, ut dictum est, ideo hoc instans, licet sit
intransmutabile, est tamen mutationi adiunctum ratione sui subiecti,
quod movetur secundum locum, ut dictum est: et sic accidentaliter
habet mutationem adiunctam, sive alterationem. Similiter in
substantiis separatis reperitur quidam motus affectionum et
intellectionum, non autem secundum suum esse: unde ubicumque reperitur
natura istius nunc, semper est reperire motum aliquem adiunctum. Ex
quo manifestum est quod aevum non est ut in subiecto in primo mobili,
sed est mensura eius tantum, ut in subiecto autem est in primo
aeviterno. Sicut enim tempus respectu primi mobilis est accidens et
mensura, respectu autem motuum aliorum inferiorum mensura tantum, ita
aevum respectu primi in genere eorum quae aevo mensurantur, est
accidens et mensura, respectu autem aliorum est mensura tantum. Et
quia primum in quolibet genere est unum tantum, in uno autem subiecto
impossibile est plura esse accidentia unius naturae, ab illius unitate
erit tantum unum aevum omnium quae aevo mensurantur, sicut tempus est
unum omnium quia motus primi mobilis est unus.
|
|