|
Considerandum est autem quod nulla actio substantiae separatae
mensuratur isto nunc, cum nulla actio sua sit sua substantia. Solius
enim Dei actio est eius substantia, et ideo substantia et actio eius
est aeterna. Cum autem Angelus agit aliquid extra, sicut quando
aliquid agit circa ista corpora illa transmutando, sicut factum est in
Angelo Tobiae, tunc actio sua mensuratur tempore nostro. Si autem
actio sua non fuerit ad extra, cuiusmodi est intelligere, tunc si
intelligit in verbo, actio sua mensuratur aeternitate participative:
sic enim actio sua naturam suam transcendit, quia per naturam suam non
videret res in verbo. Si vero intelligat per species suas, tunc actio
sua, cum sit successiva, mensurabitur tempore quod non est idem cum
nostro, nec etiam cum eo quod formale est in ipso: et huius temporis
una particula cum multo tempore nostro esse potest nullo medio
intercidente, quamvis in tempore nostro multa media cadant propter eius
continuitatem. Cum vero intelligibilia sibi succedunt, erit ibi
tempus perfectum ex multis particulis indivisibilibus in seipsis, et
hae particulae non sunt instantia: quia nulla istarum est eadem in toto
tali tempore, sicut est instans temporis in tempore. Nec aliqua
istarum est continuatio temporis, sed quaelibet est pars sicut unitas
numeri. Ex his manifestum est quod tempus nostrum non causatur ab illo
tempore, sed ab aevo quod est idem in toto tempore. Aevo autem nulla
actio mensuratur, sed esse ipsorum aeviternorum et ipsa aeviterna.
Aevum autem non se habet ad tempus sicut aliquid eiusdem speciei, sed
tanquam causa analoga: per prius enim invenitur ratio mensurae in aevo
quam in tempore. Unde a parte aevi quod toti tempori nostro coexistit
et cuilibet eius instanti, inferri potest primum Angelum toti tempori
nostro coexistere, sed non quod mensuretur aevo. Tempus enim nostrum
concomitanter se habet ad Angelum ratione aevi, cui tempus nostrum est
adiunctum. Unde si aliquo modo diceretur Angelus commetiri seu
mensurari tempori, quod est mensura motus, necessario hoc foret per
concomitantiam; et hoc convenienter posset dici, si tempus non haberet
finem, sicut est philosophi opinio: tunc enim tempus indeficienter
sequeretur aevum. Sed quia tempus non semper durabit, cessabit namque
motus; non est concordia seu concomitantia temporis et aevi, nisi ut
nunc. Tempus vero quod mensurat actiones Angelorum, concomitatur
simpliciter ipsum aevum: semper enim Angeli intelligent per species
rerum proprias quas apud se habent. Quia ergo hoc tempus absolute
aevum concomitatur, tempori autem nostro in nullo proportionatur, nisi
forte accidentaliter (potest enim una particula indivisibilis illius
temporis toti tempori nostro commanere, et ultra hoc, secundum moram
quam faceret Angelus super idem intelligibile); ideo per naturam
illius temporis non potest inferri quod intelligere Angeli mensuretur
tempore nostro, nec etiam quod tempus nostrum commetiatur unicam eius
intellectionem, ut ostensum est, nisi ex suppositione: ut si ponatur
una particula illius temporis, in qua intelligit unum intelligibile,
coexistere alicui particulari tempori apud nos. Tunc enim ex hypotesi
sequeretur tempus nostrum commetiri ipsi intelligere Angeli, non
tanquam propria mensura eius, sed tanquam quid eam concomitans, et
adhuc remotius quam aevum, quia tempus nostrum non comparatur illi
tempori sive illi intelligere nisi per aevum, a quo effluit utrumque
tempus.
|
|