|
Nunc vero restat ostendere cuius sit aevum ut subiecti. Ad cuius
evidentiam considerandum est quod sicut dicitur decimo Metaph.,
unumquodque mensuratur per simplicius sui generis. Est autem accipere
simpliciter simplicissimum secundum multitudinem, sed non secundum
magnitudinem: et hoc vel simpliciter, sicut unitas est mensura omnis
numeri, vel in ipso genere habens rationem generis, sicut binarius est
numerus simplicissimus minimam habens compositionem, sed non mensura
simpliciter, sed tantum numerorum parium. Simplicissimum autem in
motibus secundum multitudinem est primus motus, quo mensurantur alii
motus. Secundum vero magnitudinem non est accipere simplicissimum,
quia magnitudo est divisibilis in infinitum. Ex statuto tamen
significatur minimum secundum magnitudinem, ad quod omnia mensurantur,
ut pedale, vel huiusmodi; et in aliquo istorum semper erit ista
mensura ut in subiecto. Ad alia autem comparatur ut mensura tantum;
ideo tempus est in primo motu ut in subiecto. Quia vero in rebus
ordinatis inter se supremum infimi attingit infimum supremi, ideo
tempus in supremo sui, ubi est sicut in subiecto, coniungitur aevo
quasi infimo sui, prout est in motu primo, quia aevum non pertinet ad
caelum nisi sicut mensura tantum. Oportet ergo aevum esse ut in
subiecto in re tali, cui coniungitur aeternitas in ratione mensurae.
Nulla autem creatura secundum esse suum est aeterna; potest tamen
secundum actionem suam participare aeternitatem, sicut Angelus qui
intuetur res in speculo aeternitatis: haec enim est perfectio essentiae
naturae angelicae, scilicet visio gloriae. Aevum ergo ut in subiecto
erit in illo qui magis participat tali visione: illius enim essentia
est magis perfecta, et natura sublimata. Et ideo, supposito quod
Lucifer fuisset maximus Angelorum, si stetisset, in eo foret aevum
ut in subiecto. Sed quia eius natura non est perfecta perfectione
gloriae aeternae, non est in eo aliquid quod sit aliis mensura, sed in
eo qui magis inter omnes est gloriae particeps. Manifestum est enim
quod in corpore perfectissimo, quod est maxime a corruptione remotum,
ut puta caelesti, est unde alia mensurantur; eius autem perfectio
sequitur naturam suam, quia non est aliquis nisus ad oppositum suae
perfectionis in eo. In Angelis autem non est tota perfectio a
natura, quia potest in eis esse motus ad oppositum: sicut patet de
illis qui peccaverunt, in quibus aliqui perfectiorem naturam habebant
multis qui steterunt, quorum natura perfecta est per gloriam: et ille
qui perfectiorem naturam habet in gloria, habet in se unde alii
mensurentur. Et ideo secundum Commentatorem, quarto Metaph.,
dicitur: Deus, qui est simplicissimus, est mensura omnium
simpliciter, non tanquam aliquis eiusdem generis, sed quia unumquodque
tantum habet de esse et bonitate quantum ad illum plus appropinquat qui
est ipsa bonitas et ipsum esse, a quo omnia sunt et bona sunt, qui est
Deus benedictus in saecula. Amen. Et haec de instantibus dicta
sufficiant.
|
|