|
Sciendum, quod de
ratione ejus quod est intelligere, est quod sit intelligens et
intellectum. Id autem quod est per se intellectum, non est res illa
cujus notitia per intellectum habetur, cum illa sit intellecta
quandoque in potentia tantum, et sit extra intelligentem, sicut cum
homo intelligit res naturales et lapidem vel animal, vel aliquid
hujusmodi; cum tamen oporteat quod intellectum sit in intelligente, et
unum cum ipso. Nec etiam intellectum per se est et similitudo rei
intellectae, per quam informatur intellectus ad intelligendum;
intellectus enim non potest intelligere nisi secundum quod fit actu per
hanc similitudinem; sicut nihil aliud potest operari, secundum quod
est tantum in potentia; sed secundum quod fit actu per aliquam formam.
Haec igitur similitudo se habet in intelligendo, sicut intelligendi
principium: ut calor est principium calefactionis: non sicut
intelligendi terminus. Hoc est igitur primo et per se intellectus quod
intellectus in seipso concipit de re intellecta: sive illud sit
definitio, sive aliqua enuntiatio, secundum quod ponuntur duae
operationes intellectus, ut dicitur in 3 de anima. Hoc autem sic ab
intellectu conceptum, dicitur verbum interius: hoc enim est quod
significatur per vocem: non enim vox exterior significat ipsum
intellectum, aut formam ipsius intelligibilem, aut ipsum intelligere;
sed conceptum intellectus, quo mediante significat rem, cum dico
homo, vel homo est animal: et quantum ad hoc non differt utrum
intellectus intelligit se, vel alia a se. Sicut enim cum intelligit
aliud a se, format sui conceptum illius rei quam voce significat; ita
cum intelligit seipsum, format sui conceptum quem etiam voce potest
exprimere. Item in intellectu nostro aliud est intelligere, et aliud
est esse intellectum: et ideo verbum conceptum in intellectu nostro non
unitur ei natura, sed solum in intelligente. Sciendum quod in natura
intellectuali sunt duae solum operationes, scilicet intelligere et
velle. Secundum autem utramque harum invenitur aliquid procedens, cum
hae operationes perficiuntur per ipsum. Ipsum enim intelligere non est
aliud nisi aliquid in mente intelligentis et concipientis intelligatur
et concipiatur, quod dicitur verbum. Non enim dicimur intelligere,
sed cognoscere potius aliquid intelligendo, antequam conceptio aliqua
in mente nostra stabiliatur. Ipsum etiam velle perficitur ab amante
per voluntatem praecedentem, cum amor nihil aliud sit quam
stabilimentum voluntatis in bono volito. Nos igitur cognitionem
intellectualem a rebus exterioribus accipimus, et per voluntatem
nostram in aliquid exterius tendimus tamquam in finem. Et ideo
intelligere nostrum est secundum motum a rebus ad animam; velle autem
secundum motum ab anima ad res. Notandum quod intellectus intelligendo
ad quatuor potest habere ordinem: scilicet ad rem quae intelligitur:
secundo ad speciem intelligibilem qua fit intellectus in actu: tertio
ad suum intelligere: quarto ad conceptiones intellectus. Quae quidem
conceptio a tribus praedictis differt. A re quidem intellecta, quia
res intellecta est interdum extra intellectum, conceptio autem
intellectus non nisi in intellectu: et iterum conceptio intellectus
ordinatur ad rem intellectam sicut ad finem: ipse enim intellectus
conceptionem rei in se format, ut rem intellectam cognoscat. Differt
etiam conceptio a specie intelligibili: nam species intelligibilis qua
fit intellectus in actu, consideratur ut principium actionis
intellectus, cum omne agens agat secundum quod est in actu per aliquam
formam quam oportet esse actionis principium. Differt etiam conceptio
ab actione intellectus quae est intelligere; quia praedicta conceptio
consideratur ut terminus actionis, et quasi quidam per ipsum
constitutum: intellectus enim sua actione format rei definitionem, vel
etiam propositionem affirmativam seu negativam. Haec autem conceptio
intellectus in nobis proprie dicitur verbum: hoc enim est quod verbo
exteriori significatur: vox enim exterior neque significat ipsum
intellectum, neque speciem intelligibilem, neque actum intellectus,
sed conceptionem, qua mediante refertur ad rem. Hujusmodi igitur
conceptio, sive verbum, quando intellectus noster intelligit rem aliam
a se, ab alio exoritur, et aliud repraesentat: oritur quidem ab
intellectu per suum actum, est vero similitudo rei intellectae ipsum
repraesentans. Cum vero intellectus seipsum intelligit, verbum
praedictum sive conceptio ejusdem est propagatio et similitudo,
scilicet intellectus seipsum intelligentis: et hoc ideo contingit,
quia effectus similatur causae per suam formam; forma autem intellectus
est res intellecta. Et ideo verbum quod exoritur ab intellectu est
similitudo rei intellectae, sive sit idem quod intellectus, sive sit
aliud. Hujusmodi autem verbum nostri intellectus est quasi extrinsecum
ab esse ipsius intellectus: non enim est de essentia ejus, sed est
quasi quaedam passio ipsius. Non tamen est extrinseca ab ipso
intelligere intellectus, cum ipsum intelligere compleri non possit sine
verbo praedicto. Sciendum autem quod intellectus semper habet apud se
verbum secundum interiorem intelligentiam: et dicitur interior
intelligentia, quae est ipsius animae secundum se, prout est quid
subsistens, non autem habet illud semper secundum exteriorem
intelligentiam. Et dicitur exterior intelligentia secundum exteriorem
cognitionem: et ista proprie est hominis secundum quod convertit se
cogitando super ipsa phantasmata, quae sunt potentia intelligibilia;
et sic intellectus semper habet apud se verbum informe, non autem
verbum semper formatur. Dicitur autem verbum informe propter
indistinctam et confusam cognitionem. Iterum etiam, quia non est
productum ad exteriorem manifestationem per exteriorem cognitionem.
Sed homo non percipit quod intellectus habeat semper apud se verbum
illud informe: primo propter extraneitatem sui ad intellectum; secundo
propter sui profunditatem; tertio propter sui subtilitatem, et hoc ex
parte animae similiter, non ex parte corporis, quia anima est mole
carnis oppressa, et ideo non percipit hoc: iterum quia est materialium
caligine obscurata. Notandum etiam quod triplex est verbum: verbum
cordis, sive intellectuale: verbum imaginationis, sive imaginabile:
verbum oris, sive vocale. Primum est manens; secundum disponens,
tertium operans. Notandum etiam, quod in tribus partibus imaginis est
ordo naturae et ordo temporis; ita quod memoria praecedit
intelligentiam interiorem, prout est gignitiva ipsius, offerens vel
ostendens ei speciem quam habet; et haec naturaliter praecedit
intelligentiam et natura et tempore. Item intelligentia interior
praecedit naturaliter voluntatem interiorem; et ratio est, quia
oportet, antequam aliquis velit intelligere, quod praeconcipiat quid
est intelligere. Et sic intelligentia naturaliter praecedit
voluntatem, memoria vero utramque: voluntas autem interior praecedit
intelligentiam exteriorem. Sciendum, quod potentia intellectiva primo
simpliciter aliquid apprehendit, et hic actus dicitur intelligentia:
secundo vero id quod apprehendit ordinat ad aliquid aliud cognoscendum
vel operandum, et haec vocatur intentio: dum vero persistit in
inquisitione illius quod intenditur, vocatur excogitatio: dum vero id
quod est excogitatum examinat ob aliqua certa, dicitur scire vel
sapere, quod est phronesis, idest sapientia, quia sapere est
judicare, ut dicitur in 1 Metaph. Ex quo autem habet aliquid pro
certo examinatum, cogitat quomodo possit illud aliis manifestare; et
hoc est dispositio interioris sermonis, ex qua procedit interior
locutio. Sciendum, quod sicut secundum actionem quae tendit in
exteriorem materiam, est aliqua processio ad extra; ita secundum
actionem quae manet in agente, est quaedam processio ad intra: et hoc
maxime patet in intellectu, cujus actio, scilicet intelligere, manet
in agente. Quicumque enim intelligit, ex hoc ipso quod intelligit,
procedit ad aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectae,
ex ejus notitia procedens, quam quidem conceptionem vox significat: et
dicitur verbum cordis signatum verbo vocis. Sciendum, quod
intellectus secundum quod est in actu per speciem intelligibilem
consideratur absolute: et similiter intelligere, quod ita se habet ad
intellectum, sicut ens in potentia ad ens in actu: non enim
intelligere actionem nominat ab intelligente manentem. Cum ergo
dicitur, quod verbum est notitia, non accipitur notitia pro actu
intellectus cognoscentis, vel pro aliquo ejus habitu; sed pro eo quod
intellectus concipit cognoscendo. Sciendum, quod haec est differentia
inter intellectum et voluntatem: quod intellectus fit in actu per hoc
quod res intellecta est in intellectu secundum suam similitudinem;
voluntas autem fit in actu non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit
in volente; sed ex hoc quod voluntas habet quamdam inclinationem ad rem
volitam. Processio autem quae attenditur secundum actionem
voluntatis, non consideratur secundum similitudinem, sed magis
secundum rationem impellentis et moventis in aliquid. Unde quamvis
similitudo sit de ratione amoris, sicut de ratione verbi; tamen aliter
pertinet ad verbum, et ad amorem: nam ad verbum pertinet in quantum
ipsum est quaedam similitudo rei intellectae, sicut genitum est
similitudo generantis. Sed ad amorem pertinet, non quod ipse amor sit
similitudo, sed in quantum similitudo est principium amandi. Item
sicut esse consequitur formam, ita intelligere consequitur speciem
intelligibilem. Sciendum, quod cum dicitur intellectum in actu
existere, duo importantur: scilicet res quae intelligit, et hoc ipsum
quod est intelligi. Ipsa igitur natura cui accidit intelligi, non est
nisi in singularibus; sed hoc ipsum quod est intelligi, est in
intellectu. Sciendum, quod intellectus et ratio in hoc differunt
quantum ad modum cognoscendi: quia scilicet intellectus cognoscit
simplici intuitu, ratio vero discurrendo de uno ad aliud. Sed tamen
ratio per discursum pervenit ad cognoscendum illud quod intellectus sine
discursu cognoscit, scilicet universale. Sciendum quod philosophus
dicit 1 Metaph., quod difficilia sunt hominibus ad cognoscendum,
quae sunt maxime universalia: quod est contra illud quod dictum est in
1 Physic., quod confusa sunt magis nota quoad nos, qualia sunt
universalia. Ad quod dicendum, quod magis universalia secundum
simplicem apprehensionem primo sunt nota: nam primo in intellectu cadit
ens, ut dicit Avicenna; et prius in intellectu cadit animal quam
homo. Ita et in generatione scientiae prius in intellectu concipitur
animal quam homo; sed quantum ad investigationem universalium
proprietatum et causarum, prius sunt nota minus communia, eo quod per
causas particulares quae sunt unius generis vel speciei, pervenimus in
causas universales. Ea autem quae sunt universalia in causando, sunt
posterius nota quoad nos, licet sint prius nota secundum naturam;
quamvis universalia per praedicationem sint aliquo modo prius nota quoad
nos quam minus universalia, sed non prius nota quam singularia: nam
cognitio sensus, quae est singularium, in nobis praecedit cognitionem
intellectivam, quae est universalium. Facienda est autem vis in hoc,
quod dicit maxime universalia non simpliciter esse difficillima, sed
fere: per hoc enim quod dicit maxime universalia, intelliguntur quae
sunt universalia per essentiam, vel sunt illa quae sunt penitus a
materia separata secundum esse, sicut substantiae immateriales. Istae
enim sunt magis difficiles ad cognoscendum nobis, quam etiam
universalissima quaecumque secundum praedicationem.
|
|