|
Quoniam
fundamentum et janua virtutum, omnisque gratiae ac spiritualis
consolationis principium est conscientiae puritas ac cordis munditia,
ad quam principaliter et praecipue per puram et veram ac integram et
perfectam confessionem peccatorum acceditur, nobis qui vocati sumus ad
statum gratiae et ad acquirendas virtutes ac vitanda vitia, de
sufficienti confessione, ac modo confitendi, ut decet viros ad statum
perfectionis electos, cum summa diligentia et sollicitudine continua
prae ceteris mortalibus principaliter est videndum. Est igitur primo
videndum, quod confessio debet esse pura; quia peccata debent
simpliciter dici absque duplicitate et excusatione, sicut homo credit
ea manifesta esse coram Deo. Nec debent verba dici palliantia, aut
cooperientia vel minuentia peccatum, sicut faciunt multi, magnas
phylacterias et historias longas dicentes antequam peccatum explicent,
ut sic per illas ostendant se minus culpabiles de peccato, quod quidem
peccatum in fine illorum verborum superfluorum excludunt. Vitanda sunt
igitur superflua et excusatoria verba, sed pure dic peccata tua ac
simpliciter te accusa. Similiter non debet dici quod cadat in infamiam
alicujus, aut quod possit praebere confessori occasionem turbationis
contra aliquem, aut materiam contemnendi. Unde si expediret nominare
peccata alterius confitendo propria, tunc taliter explicentur, quod
confessor nullo modo possit intelligere personam cum qua peccasti, nec
possit venire in notitiam complicis in peccato: sicut si dedisti Petro
occasionem peccandi cum peccavit, non debes nominare; sed sufficit
tibi dicere, fui causa committendi tale peccatum cuidam personae.
Confessio debet esse vera, ita quod nulla falsitas dicatur scienter,
nec aliquod dubium affirmetur; sed certa ut certa, et dubia ut dubia
sunt dicenda. Et ideo quando confiteris, non dicas, dico meam culpam
si feci tale quid, aut si dedi materiam turbationis tali, aut fecissem
tale peccatum si potuissem; sed dic simpliciter, feci sic et sic, et
appetivi sic et sic: habui voluntatem deliberatam faciendi tale
peccatum, et non dimisi nisi quia non potui vel quia nescivi, vel quia
timui verecundiam aut poenam temporalem. Sunt tamen quidam qui
nescientes, aut verecundantes, aut non curantes specificare peccata,
aperte mentiuntur in confessione quam faciunt, dicendo quaedam
generalia ad quamdam cautelam, quibus comprehendant peccata omnia quae
fecerunt. Dicunt enim: dico culpam meam de quinque sensibus meis male
custoditis, scilicet, visu, auditu et cetera. Et tamen si
interrogarentur de quolibet per se, invenirentur non offendisse in
altero praemissorum istorum praedictorum, maxime postquam confessi
fuerint: et sic dicunt etiam de septem vitiis capitalibus; cum tamen
non offenderint in omnibus, sicut sonant verba eorum. Talis ergo
modus, ab his maxime qui saepe confitentur, est vitandus: sed dicant
vera et necessaria, et dimittant falsa et superflua. Similiter ante
confessionem diligenter seipsos examinent, et dicant primo omnia
vitiosa et gravia quae pro certo noverint se fecisse, ita quod sub
humilitatis specie aut causa quacumque nullatenus mentiantur; sed
postea possunt dicere generalia et levia quae non possunt specialiter
explicare, sicut sunt cogitationes otiosae, verba otiosa, negligentia
et pigritia circa orationem, amissio temporis, distractio cordis
dicendo horas vel orando, ingratitudo beneficiorum Dei, superflua
cura de corpore et de rebus temporalibus, turbationes leves contra
proximum, judicium leve alieni cordis, despectio proximi quoad
personam et vitam sive mores, non contentari de omnibus quae Deus
facit aut fecit, aut fieri facere permittit; et his similia, quae cum
sint inevitabilia ab anima infirma, non possunt in numero declarari,
sed potius expedit ea quotidie delere cum lacrymis, aut per ipsam
infirmitatem animae recognoscere, et in humilitate debita permanere.
Confessio debet esse integra, ut omnia peccata quae habes in memoria,
aut quae oblitus fueras confiteri, et modo recordaris, integre
confitearis; nec dicas partem uni confessori et partem alteri, quia
nullo modo debes dividere. Hoc faciunt illi qui timent despici a
confessore, vel reputari minus boni, plus timentes humanam verecundiam
quam divinam offensam: et plus amantes laudem extrinsecam, quam
intrinsecam pacem mentis et conscientiae puritatem. Similiter si
oblitus es quando confiteris, aliqua peccata, et postea die sequenti
vel alia die recordaris, si potes, debes recurrere ad eundem
confessorem, ut confitearis si potes habere copiam, aut alium;
alioquin sufficit tibi bona voluntas; quod si non ex oblivione, sed ex
malitia et verecundia oblitus es, vel omisisti confiteri aliquod
peccatum, teneris recurrere ad primum confessorem; et si vis recurrere
ad alium, teneris confiteri omnia peccata prius confessa, et illud
quod prius omiseras, et omnia quae postea commisisti prima confessione
facta: et teneris confiteri de mendacio aut simulatione quam
commisisti, quia dedisti intelligere confessori tuo quod primo integre
fuisti confessus. Item confessio debet esse plena, quia debet
continere circumstantias aggravantes peccata: quae sunt: locus in quo
peccasti, quia gravius est peccare in Ecclesia aut in loco sacro quam
in domo; et gravius est cogitare aliquod inhonestum quando dicis
Missam vel officium, vel quando oras, quam quando scribis: et
gravius est respicere vel tangere animo impudico corpus hominis sub
pannis, quam manum vel pedem; quia magis libidinosa delectatio est
ibi. Et sic facies differentiam inter locum et locum. Tempus in quo
peccasti; quia gravius est caveri a Missa vel otiari in die dominico
vel in festo solemni, quam in die alio simplici: et gravius est
quodcumque peccatum in magna solemnitate quam alio tempore: et gravius
est non vacare orationi vel esse dissolutum in lingua vel relaxatum in
gula quando homo debet communicare, et in die quo homo communicat,
quam in alio tempore. Gravius est dicere et facere aliquid coram eo
qui potest ex hoc sumere occasionem peccandi, quam illud dicere et
facere occulte: et gravius est simulare se esse patientem habendo iram
in corde, quam ostendere se esse turbatum sicut est, non dando tamen
alicui per hoc turbationis vel mali exempli occasionem, ut dicit
Gregorius. Et ideo non sufficit dicere, fui iratus de verbo mihi
dicto: sed debes dicere et addere, et simulavi me esse patientem in
verbis et signis exterioribus, ut reputarer humilis ubi eram superbus;
ita quod cum illa simulatione addidi mendacium ad iram quam occultavi.
Adhuc est gravius tangere Bertam osculando, quam ipsam in eodem loco
tangere cum pede: quia iste modus tangendi est magis impudicus. Unde
non sufficit dicere, tetigi Bertam impudice; sed oportet dicere locum
corporis: si tetigisti manum vel pectus; supra pannos vel ad nudum;
et dicas modum: scilicet cum ore, manu, vel cum pede et cetera.
Quoniam ibi majus est peccatum ubi major mora contrahitur, sive sit
delectatio corporalis, sive mentalis, sive iram sive odium teneas per
mensem aut annum: et diligenter est mora examinanda in peccato
cogitationis; quia videndum est si in ipsa mora ratio succumbat
sensualitatis consentiendo in opus voluntate deliberata si posset: et
tunc non est minor culpa quam si peccatum opere perfecisset, quia sic
voluntas pro facto reputatur. Si autem succumbat ratio consentiendo in
delectationem sensualitati tantum, quam non vult in opus procedere,
sed vult tantum interius in delectatione voluptari: tunc licet ibi non
sit plenus consensus, tamen est ibi peccatum mortale, sicut dicit
Augustinus: sed est minus grave quam primum, ubi est consensus in
delectationem et in opus. Si vero in neutrum consentit, sed ibi facit
moram invite, quia scilicet nescivit vel non potest expellere, tunc
dicat occasionem datam: quamvis haec sententia satis dura locum habeat
in peccatis carnalibus sive criminalibus, potest etiam notificari in
homicidio, et in aliis multis peccatis. Quicquid autem est, expedit
conscientiae mundae facere praedictam examinationem in quibuscumque
cogitationibus vitiosis morose multum pertractis. Nam gravius est
facere quodcumque peccatum cum corde aut cum aliquo sensu corporis bis
quam semel; et ideo si potes recordari, debes specificare vices
cogitationum malarum, aut motus libidinosos in carne et voluntatem
faciendi aliquod peccatum: aut quoties iterasti respicere in faciem
alicujus propter delectationem visus: aut quoties turbasti aliquem aut
murmurasti, et sic de aliis. Quod si non es memor de numero, dic
bona fide, secundum quod judicas te toties iterasse peccata. Et
attende quod cogitationes leves et levia verba non sunt numero
explicanda, nisi essent occasiones alicujus gravis peccati vel vitii,
aut essent de se in aliquo genere septem vitiorum capitalium. Si tamen
propter aliquam cogitationem levem haberes nimis longam distractionem
mentis in oratione vel in psalmodia, credo quod bonum esset explicari
si esses memor, propter magnum dispendium quod facit. Si etiam
propter aliquod verbum solatiosum vel leve aliquando turbaris, aut
oriretur aliqua mala suspicio, aut aliquod malum, tunc debet
specificari propter malum ipsius effectus: sic quod talia otiosa et
levia sunt specificanda, quando propter ea incurritur aliquod grave
vitium vel delictum, aut datur alicui materia peccandi. Sufficit ergo
dicere simul omnes distractiones mentis habitas in oratione et in
officio propter cogitationes leves, sic dicendo: dico meam culpam de
nimia distractione et mentis evagatione quam habui in oratione,
audiendo Missam et dicendo horas, propter cogitationes inutiles et
otiosas, in quibus cor meum nimis occupavi, sic quod ibi non fui
intentus ut debui et potui. Cogitationes autem vitiosae procuratae,
et cum delectatione receptae, omnes sunt explicandae quantum potest
homo, quantum ad quantitatem, moram et vices, ut supra dictum est.
Cogitationes vero quantumcumque malae et vitiosae, si non sunt
studiose procuratae, nec cum delectatione receptae, nec cum mora
servatae in corde, nec dedisti occasionem veniendi propter cibi et
potus intemperantiam, aut propter occasionem, sed subito venerunt et
recesserunt, et displicentiam habuisti in illis, et statim quando
sensisti, ut potuisti, expulisti aut expellere procurasti occupando te
in lectione aut in meditatione sancta, tales dico non sunt
confitendae, quia non solum in istis homo non offendit, sed multum
meretur tamquam pugil, pugnator et victor. Unde Hieronymus: ille
praedicatur beatus, qui statim ut coepit cogitare, cogitatus
interficit, et allidit ad petram, idest Christum. Sed hodie quidam
tales cogitationes confitentur potius ad laudem et vanam gloriam, ut
confessor reputet eos spirituales, cum tamen talia essent occultanda et
in confessione tacenda, quia solum confitens debet se simpliciter
ostendere peccatorem: unde tales sunt thesauri Dei latrones, quia
vanae gloriae appetitores, et ideo poena latronum sunt puniendi: nam
de talibus cogitationibus, quibus sic resistitur, dicit apostolus 1
Cor. 10, quod Deus facit cum tentatione proventum: quod ideo
dicit, quia homo talibus resistendo meretur: et ideo intelligo quod
digni sunt suspendio, qui sub specie caritatis, aut petendi consilii,
aut alterius causae coloratae, quae soli Deo sunt aperta manifestant
et aperiunt malitiose et sub dolo. Quia gravius est habere vanam
gloriam de gratia spirituali a Deo recepta, quam de hominis opere
manuali. Unde confiteri habes de vana gloria, aut spirituali aut
corporali: et gravius est dolere de bono spirituali alterius, quam de
bono corporali ipsius: quia primus dolor est de invidia fraternae
gratiae, quae est peccatum in spiritum sanctum, quia est
irremissibile: secundus dolor ex simplici procedit invidia. Et ideo
non sufficit dicere, dolui de bono alterius propter invidiam; sed
debes specificare si de bono spirituali vel temporali: et eadem ratione
gravius est gaudere de spirituali damno proximi, sicut de peccato quod
fecit, aut de ipsius infamia, aut quia amisit Dei gratiam quam
habebat, quam gaudere de temporali damno ipsius. Cavendum tamen est
qualiter confitearis praedictum peccatum vanae gloriae de gratia
spirituali, ne forte incurras majorem vanam gloriam in confitendo illum
defectum: nam dando intelligere confessori quod habuisti vanam
gloriam, quia fuisti visus orare, vel in Missa plorare, vel laudatus
quod bene praedicaveris, quod ex hoc potest incurrere vanam gloriam,
sive peccatum vanae gloriae, quod confessor ex hoc reputet te
spiritualem. Debes igitur caute explicare confessori tuo gratiam tibi
a Deo datam in oratione seu lacrymis, et hujusmodi. Potes tamen
dicere sic, dum dicerem vel audirem Missam, vel praedicarem, feci
actum aliquem propter quem personae aliquae me videntes cogitavi quod
crederent me habere aliquam spiritualem gratiam ibidem. Et quia in
ipsa cogitatione habui complacentiam et consensum, nec dolui, ideo me
accuso. Vel sic, appetivi quod aliqui sic crederent me habere, cum
non haberem; et ad hoc credendum feci aliquos actus cum simulatione:
et idem intelligas de aliis peccatis. Similiter caute confitearis
vanam gloriam quam habuisti in exercendo aliquos actus virtuosos.
Sufficit tibi non explicando dicere, feci aliquem actum, propter quem
non appetivi in totum laudem Dei, sed potius hominum; quia non solum
volui reputari ab illo cui feci vel dixi quoddam bonum, sed etiam
appetivi ut aliis publicaretur. Et nota, quod cogitationes de vana
gloria non sunt confitendae, nisi quando est ibi complacentia et
consensus et delectatio morosa. Si autem quando veniunt, cognoscis
eas non debere venire, et ex hoc statim displicet tibi quod veniant,
ac per hoc statim recurris ad Deum ut eas expellat, aut saltem te
consentire non sinat, sis certus quod in eis non peccas, sed potius
per eas coronam acquiris. Dic ergo statim in corde tuo, quando sentis
eas, Deus in adjutorium meum intende: vel, domine vim patior,
responde pro me. Et caveas ne per hujusmodi tempestuositates seu
tempestuosas cogitationes dimittas aliquod bonum opus incipere, vel
incoeptum continuare, ex quo principale motivum est bonum; sicut hodie
multi faciunt credentes spiritui diffidentiae, qui facit credere quod
perdunt quicquid agunt, quod in bonis actibus suis cogitationes vanas
contrahunt. Respondeas ergo tali spiritui: nec propter te facio nec
facere volo istud bonum, nec propter te dimittam. Unde quantumcumque
habeas in istis cogitationibus aliquando complacentiam et consensum,
doleas et pure confitearis, nec propter hoc cesses a bono propter Deum
principaliter incoepto; sed pugna viriliter et constanter, orando
Deum, ut custodiat suum opus. Si autem naturaliter es passionatus et
stimulatus de vana gloria, sicut sunt quidam qui nihil boni quasi
faciunt aut dicunt sine ipsa, tunc consulo tibi ut non delecteris in
loquendo multum de Deo aut de vita spirituali, docendo alios sub
specie caritatis, quia pro certo sub hoc velo caritatis latet dulce
venenum; sed puto esse securius et magis expediens humiliare et silere
a bonis, ne forte curando infirmeris; quia mens tua adhuc eget
custodia, et fraenum necessarium est linguae tuae, donec illa pestis
in corde tuo fluctuare non cessat: alioquin, sicut dixi, salvando et
sanando alios, tuam destruis sanitatem. Experto crede: nam docere et
curare alios, est cibus perfectorum. Si vero necessitas inevitabilis
vel magna, vel rationabilis congruentia loquendi occurrat, tunc
loquendum est taliter, quod ita te sicut et alios videaris arguere et
docere. Et quia ibi etiam non deerit spiritus vanae gloriae, cupiens
per hunc modum loquendi reputaberis humilis et discretus, si etiam
occurrit tibi loqui quando tacebis, vel quando de locutione humiliter
excusabis; nescio aliud tibi remedium nisi confessionem puram, et
lacrymas adhibere contra hanc maledictam pestilentiam. Est autem valde
timendum, ne timore despectionis humanae toties hoc vitium confiteri
negligas, quoties ab ipso te noveris superari; nec ut minus
verecunderis, mutes saepius confessorem; imo ut plus confundaris,
studeas eidem saepius et clarius solito confiteri. Sic enim virtute
humilis confessionis spiritus ille citius expellitur. Et si etiam tuae
confessioni se ingerat, ut de pura et humili confessione appetas
commendari; certe si te senseris vulneratum, non timeas in fine
confessionis detegere ipsum vulnus. Et est sciendum, quod gravius est
esse inobedientem vel irreverentem patri vel matri propriae, quam illi
cui non sic tenetur obedientiam vel reverentiam exhibere: et gravius
est turbare unum sanctum hominem, aut deridere ipsum, quam hominem
vitiosum: et gravius est provocare unam personam religiosam ad aliquod
peccatum, quod est contra professionem ejus, quam unam personam
saecularem inducere ad idem peccatum. Et gravius est inspicere unam
juvenem impudice religiosam mulierem, quam saecularem; quia secundum
beatum Gregorium: non licet intueri, quod non licet concupisci. Et
ideo dico esse gravius illud vitiose respicere, quod est gravius
concupiscere vitiose. Hoc idem intelligo de tactu, et quocumque actu
et verbo impudico. De conditione personae cum qua peccasti, sufficit
exemplum jam dictum. Non ergo sis contentus dicere, non bene
custodivi visum, aut dicere, iteravi pluries aspectum in faciem
cujusdam personae cum complacentia et imaginatione impudica; sed
qualitatem et conditionem personae. Et si de visu sic expedit dicere,
multo magis de verbo impudico dante provocationem ad peccatum, et de
tactu aut commotione carnis libidinosa habita ex allocutione vel
appropinquatione ad corpus alicujus. Gravius est facere quodcumque
peccatum cum intentione peccandi, seu provocandi aliquem ad simile aut
aliquod aliud peccatum, quam ad faciendum sibi ipsi tantum, ut si
noveris defectum alicujus, facias ipsum despici aut minus reputari
propter invidiam tuam, vel aliam malitiam. Aut si fecisti aliquem
actum cum oculis aut manibus adversus aliquem, vel aliquam personam,
ut provocares eam ad malum: et sic de aliis peccatis studiose factis,
non tantum in damnum facientis, sed etiam in proximi detrimentum.
Quae quidem peccata non sufficit confiteri, nisi explicentur
intentiones malitiosae. Tales recte assimilantur Daemonibus, et sunt
inimici Christi, quia student animas perdere, pro quarum salute
Christus sanguinem suum effudit. Item descensus de peccato in
peccatum est diligentius perscrutandus. Non est ita grave unum
peccatum simplex, sicut est illud cujus occasione plura alia peccata
sunt commissa. Unde, si studiose fecisti aliquem defectum tali modo
quod alius fuit culpatus de hoc, et non excusasti innocentem, sed
permisisti eum injuste pati: vel si pro defensione unius mendacii verba
injuriosa protulisti, aut incurristi plura alia mendacia: aut pro
excusatione unius mendacii, commisisti perjurium, et ob hoc fuit
suspicio de alio, vel facta injusta punitio super aliquem, aut ortum
est odium aut turbatio aliqua inter aliquos, omnia haec et similia quae
ex peccato primo sunt consecuta, debent cum primo principali peccato
plenius explicari. Similiter de plenitudine confessionis est dicere
non solum circumstantias praedictas vel similes, sed etiam occasiones
et causas peccatorum, propter quas incurristi ipsa peccata; videlicet
quia neglexisti ea vitare, sicut potuisti et scivisti. Hujusmodi
autem causae sunt taliter dicendae, quod te cum peccatis accuses et non
excuses, sicut quidam faciunt imponentes culpam Diabolo, sicut Eva
quae dixit, serpens decepit me. Dicunt enim, me tantum tentavit de
tali peccato, quod oportuit me consentire, nec potui me defendere ullo
modo. Sed ista non est confessio, nec expressio causae peccati; immo
est excusatio tui et accusatio Diaboli illius, qui forte non est
culpabilis tibi: non enim omne peccatum fit semper ex suggestione
Diaboli, nec omnis tentatio est a Daemone; sed secundum beatum
Jacobum 1: unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus vel
illectus. Multi ergo mentiuntur dicentes, Daemon me seduxit ad tale
peccatum, quod sibi consensi, qui a sola sua concupiscentia tentatus
cecidit. Et ideo oportet dicere, cum sentirem me stimulari ad tale
peccatum perpetrandum, fui negligens in evitando occasiones me
incitantes ad hoc, scilicet locum, tempus et personam: et fui
negligens in adjuvando me cum jejunio et oratione et aliis necessariis
sicut scivi et potui. Unde propter negligentiam et malitiam meam
commisi ipsum peccatum, potius eligens servire Diabolo, superbiae et
carni meae hoc suggerenti, quam spiritui sancto mihi per illud non
facere inspiranti. Aliqui vero imponunt culpam proximo, sicut fecit
Adam quando dixit Deo, mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi
de ligno, et comedi. Dicunt enim, quaedam persona tantum institit
mihi rogando et blandiendo et aliqua dona dando, quod nullus de mundo
potuisset se defendisse; sic quod oportuit me finaliter consentire.
Aliqui dicunt, quidam dixit mihi tantum malum de quodam, quod fecit
me murmurare de illo, et illum despicere. Sed haec est vitiosa
confessio. Dic ergo sic de primo: cum viderem expresse, quod locutio
et conversatio cum quadam persona esset mihi inutilis et periculosa, et
sentirem affectum cordis ad ipsam personam, aut ipsius ad me, non esse
purum, nec secundum Deum, sed potius secundum carnem, et in
conspectu et in praesentia ejusdem haberem nimiam complacentiam et
sensualem, et ex hoc semper haberem imaginationes impudicas de illa cum
libidinosis motibus carnis, et ita propter hoc debebam fugere eam,
nihilominus fui secutus voluptatem carnis in tantum, quod ad talem
actum deveni cum ea, unde me et ipsam illaqueavi. De secundo sic
dices: audiens dici aliqua mala de quadam persona, facilius ea credidi
quam credidissem bona si audissem, propter levitatem cordis mei et
defectum caritatis: et quando debui compati murmuranti, et excusare in
corde meo omnia de quo ille murmurabat, ego statim murmuravi cum illo,
confirmando malum de quo dicebat, vel addendo ad illud quod dicebat;
ac per hoc dedi sibi occasionem magis murmurandi. Et nota, quod hic
non debet quis murmurantem nominare, nec factum de quo murmuravit, nec
personam de qua murmuravit, quando scilicet talis nominatio esset in
excusationem sui vel infamiam proximi. Item si te accuses de
turbatione proximi aut de turbatione habita contra aliquem principaliter
propter defectum ejus, non debes exprimere illum defectum, ne per hoc
ostendas te habuisse rationabiles causas turbationis, et sic videaris
minus peccasse, aut motus zelo justitiae. Sunt enim quidam qui dicunt
in confessione: vidi fieri talem defectum, vel audivi dici tale
verbum, et de hoc fui valde turbatus, quia erat contra honorem Dei,
contra bonos mores, et in malum exemplum aliorum. O stulte hypocrita
quid dicis? Nam te simpliciter laudas, et nihil penitus confiteris:
taces peccatum tuum quod fecisti videndo alienum defectum, et non tuum
qui forte fuit gravior quam iste defectus alterius, quia despexisti
peccantem cui debebas compati, et mentiris dicendo te fuisse turbatum
propter amorem Dei et proximi, cum tamen fueris turbatus propter
superbiam tuam, et quia non habes caritatem proximi quae non permittit
aliquem contra proximum turbari. Sic ergo dicas: videns vel audiens
fieri vel dici aliquod quod judicavi esse malum, et forte esse pejus
quam fuit, propter malitiam meam, quae non permisit me excusare factum
vel intentionem dicentis vel facientis sicut poteram et debebam, non
fui motus ad compatiendum illi, vel ad orandum pro ipso, sicut debui
ex caritate; sed magis fui commotus ad iram contra ipsum, contemnendo
et judicando ipsum et appetendo statim punitionem ejus, vel habere
potestatem puniendi: et hoc accidit mihi propter duritiam cordis mei,
et quia non recognosco patientiam Dei quae supportavit me in
gravioribus peccatis absque ulla punitione, et sic de aliis. Sunt
alii qui se clarius laudant in confessione dicentes, per gratiam Dei
satis bene custodivi me a tali tempore vel citra a tali et tali
peccato: nam bene continuavi officium, Missas, praedicationes et
orationes meas: faciant qui volunt facere mala, quia ego intendo bene
facere facta mea, et me custodire a peccatis melius quam facit major
pars vicinorum meorum. Et quia prius me permitterem occidi quam facere
tale peccatum, et in me non sentio alium defectum, nisi quia sum
ingratus de beneficiis Dei, nec sum sufficiens ad regratiandum Deo,
qui me liberavit ab his peccatis, quae faciunt multi alii. O Deus,
isti sunt similes Pharisaeo, qui ascendit in templum ut oraret, cujus
oratio fuit tota sui exaltatio super alios. Sic et isti qui debent se
simpliciter accusare in confessione, super alios se laudant narrando
bona quae faciunt. De superbia autem et praesumptione quae latet
interius, nihil dicunt. Sunt alii qui confitendo peccata sua, totam
culpam imponunt Deo: sic enim dicunt: dominus Deus dedit mihi
naturam ita perversam et promptam ad tale peccatum, quod non possum
mihi cavere. Isti dicunt cum Adam qui dixit: mulier quam dedisti
mihi et cetera. Quasi diceret, si non dedisses mihi, non peccassem.
Sed isti aperte mentiuntur: nam secundum Gregorium, Diabolus non
potest vincere, nisi volentem; cum tamen de ipso dicatur quod non est
potestas super terram quae illius potestati valeat comparari: ergo
multo minus potest quis violentari a concupiscentia naturali. Sunt
alii qui dicunt, fui deceptus a tali tentatione, quia Deus noluit me
adjuvare, cum tamen saepe jejunarem et orarem, et ad ipsum
recurrerem. Sed isti non accusant pigritiam suam et negligentiam, qua
noluerunt vitare occasionem peccandi, et perseverare in oratione:
asserunt enim Deum impium et mendacem; qui tamen dicit in Psal.
90: clamabit ad me, et exaudiam eum: et alibi Matth. 11:
venite ad me omnes qui laboratis: et alibi: petite et accipietis: et
apostolus 1 Cor. 10: fidelis Deus qui non patietur vos tentari
ultra quam potestis, sed faciet cum tentatione proventum. Sciant ergo
quod ideo relinquuntur a Deo, quia insipide et sine fide orant, nec
volunt pugnare contra seipsos, nec perseverare patienter postulantes
auxilium Dei sicut decet, sed volunt habere gratiam statim sine
labore, petentes etiam illam a domino non humiliter, sed praesumptuose
tamquam digni, ac si esset Deus obligatus eis. Orant etiam cum
securitate quadam, ut exaudiantur statim ut ipsi volunt, et non sicut
ipse vult; sicque putantes ipsum ducere ad auxiliandum, potius
provocant ad derelinquendum, quia superbe et praesumptuose accedunt ad
ipsum. Causa ergo lapsus eorum est superbia et negligentia sua, quam
debent simpliciter accusare. Sunt etiam in confessione explicandae
occasiones datae aliis ad peccandum; quia omnium peccatorum homo est
particeps, quibus occasionem praebuit malitiose vel non malitiose.
Unde confiteri debes, si malitiose vel ignoranter dedisti alicui
occasionem peccandi; nec nominare debes directe vel indirecte personam
cui dedisti causam, sed sola occasio est dicenda. Peccatum vero quod
factum est ab alio occasione tui, potest dici explicite, quando est
notum confessori; non illum qui fecit. Alioquin dic solam qualitatem
delicti, sic dicendo, feci fieri peccatum quoddam mortale vel grave
propter talia verba quae dixi, aut propter tale malum exemplum quod
dedi. Item si habuisti turbationem cum socio in itinere, vel in
aliquo opere, aut propter socium dixisti male officium, quia male
proferebat, non debes dicere, socius meus turbavit me in tali facto,
aut dixi male officium meum propter defectum socii mei; quia sic
accusas socium, in cujus notitiam confessor potest venire. Dic ergo,
turbationem habui cum aliquo propter meam superbiam, quia ipsi dixi
verba injuriosa, et ipsum provocavi ad dicendum mihi. Et si est
illius culpa, dic, habui turbationem cum quodam propter impatientiam
meam, quia nolui supportare eum in caritate propter aliqua verba ab eo
dicta: vel: dixi male officium cum aliquo in tali hora, et dicente
mihi conscientia ut redicerem, propter pigritiam meam non redixi. Si
habuisti pollutionem carnis vigilando, dic causam expresse. Si
dormiendo, dic causam quam dedisse te credis. Causae possunt esse
cibus et potus, intemperantia diei praecedentis, aut alio modo. Aut
si dicendo ipsum propterea non dabis intelligere confessori vim dierum
praeteritorum, cogitationes inhonestae habitae ante dormitionem, quas
explicare potes, potissime quando somnias ea quae praecogitasti. Nec
sunt recitanda somnia vitiosa vel inhonesta, nisi ante cogitasses ea,
aut post somnum cum delectatione et mora et motu carnis cogitasses. Et
sunt dicenda tamquam cogitata, magis quam somniata. Si vero somniasti
te habere aliquem actum impudicum cum persona ad quam habes sensualem
affectum, aut quam ante conspexisti oculo impudico, hoc debes
exprimere, ut causam illius somnii. Et quia homo plus in talibus
delectatur, et multi post somnum gaudent se talia somniasse: ubi vero
non fuerit aliqua de praedictis causis vel similibus, nihil de somnio
est dicendum, quia nulla culpa est ibi, sufficit dolere in corde. Et
ad quietandum conscientiam, potes dicere, inhonestum habui somnium;
cui si dedissem causam, quam nescio, tunc dico culpam meam. Secundum
sanctos patres triplex est causa pollutionis nocturnae. Prima provenit
ex voracitate gulae, et superabundantia cibi et potus, quae est
diligenter examinanda ab illis qui vocati sunt ad spirituale
exercitium: nam quandoque accidit aliquos relaxari in gula nimis aliquo
tempore, et postea quando abstinent polluuntur in somnis: credunt quod
hoc non accidat ex culpa immoderantiae, sed potius ex debilitate et
necessitate naturae; sed errant; quia debent cavere et judicare an
venerit ex nimietate saturitatis praeteritae. Quod enim fuerat per
voracitatem et ingluviem congregatum in medullis, necesse est ut
aliquando per pruritum vel per insensibilitatem corporis jejunio
afflicti egeratur; propter quod non solum abstinendum est a delicatis
cibis, verum etiam a vilibus, et cum aequali continentia temperandum
est; imo panis et aquae satietas est timenda, ut possit in nobis
acquisita puritas permanere. Isti ergo qui nondum aequalis
continentiae et moderantiae gratiam sunt adepti, non minus perfectam
pollutionem considerant, quae ipsis etiam hominibus abstinentibus sic
accidit. Secunda causa est, quando per incuriam et immunditiam mentis
elabitur: nam mens spiritualibus exercitiis vacua, et disciplinis
interioribus non intenta, sensu corporis per vanas et immundas
cogitationes evagatur, ex quibus merito culpae eliciuntur humores. Et
ideo volentibus obviare, necesse est privare, et hanc causam
eradicare, videlicet mentis torporem excutere, et sensus refraenare,
ne mens ad vana et noxia discurrat, et illis assuefacta excessibus ad
immundissima incitamenta luxuriae somnians perturbetur. Praedicta ergo
negligentia acquirendi munditiam et evitandi immunditiam, in
confessione pure explicetur. Tertia causa potest esse, quando
illudentis inimici invidia pollutio procuretur. Dum enim videt sanctum
virum per sollicitam victus moderationem, et integram et perfectam ac
frequentem peccatorum confessionem, perpetuam munditiae puritatem
acquirere, conatur ejus conscientiam perturbare, maxime in diebus
illis quibus considerat divino aspectui complacere fluxus illius
emissione polluere, ut sic a sancta communione trahatur. Quibusdam
vero contingere dicitur ex debilitate naturae, quae non est ita fortis
et valida, sicut antiquitus dicitur extitisse. Hanc causam potest
quis in seipso advertere, quando in illo turpi, moderamine victus
frequentius plus solito polluitur absque turpis somnii interventu;
sicut ego quosdam cognovi hac peste certis temporibus ter et quater in
hebdomada sordidari, quamvis non minus praedictae illusioni possit
ascribi. Secundum patrum sanctorum sententiam, vigilanti
circumspectione cavendum est ad communionem salutaris convivii accedere
tempore, quo sentimus nos somnii illusione pollutos. Sed si hostis
invidus taliter menti nostrae illuserit, ut nobis caelestis remedii
subtrahat medicinam; dummodo nullus reprehensibilis interveniat
pruritus, aut oblectationis assensus; si fluxus ille fuerit naturali
necessitate profusus, aut impugnatione hostis antiqui procuratus, et
absque sensu voluptatis adductus, debemus ad gratiam salutaris cibi
nihilominus accedere confidenter. Quod si creditur evenisse occasione
vitiosa, die illa debet se humiliter subtrahere ab altari, ne in nobis
verificetur sententia apostoli 1 Cor. 11: qui manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus
domini, idest non faciens differentiam inter perceptionem cibi
caelestis et carnalis; nec judicans ipsum corpus domini esse tale,
quod non nisi pura mente et carne liceat manducare. Et ideo subinfert
idem apostolus: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et
dormiunt multi; quasi diceret: multi ex hac praesumptione et
manducatione indigna spiritualiter infirmantur, et somno mortali
dormiunt multi per peccatum quod ex ipsa indigna manducatione et
assumptione incurrunt. Probet autem seipsum homo, idest examinet
seipsum homo antequam sacramentum percipiat, et diligenter se videat,
utrum sit mundus vel immundus, utrum devotus vel indevotus, utrum
reverens vel irreverens, utrum timens vel praesumens; accedat etiam si
certus sit, vel certum se putet quod non sit vitiose pollutus, vel
aliquo tali peccato infectus: non enim debet volens istum caelestem
panem sumere esse contentus se non habere peccatum mortale, neque
praecedenti nocte vitiosa occasione fuisse pollutum; quia licet haec
duo reddant quemlibet ipso cibo indignum, alia tamen plura sunt quibus
se homo debet ab hoc subtrahere reverenter, quae explicare non audeo,
quia a sanctis et doctoribus ipsa expressa non reperi; atque
illustratione gratiae Dei ea securius simpliciter relinquenda decrevi.
Id tamen quod pro meipso retineo, est verbum illius qui hoc instituit
sacramentum, quem non credo illud frustra protulisse: dixit enim:
haec quotiescumque feceritis, in meam memoriam facietis. Ex quo
quidem verbo arguo mihi ipsi, quod quoties volo id agere quod ille
instituit, et modo praedicto reliquit, nequaquam sine remorsu
conscientiae ac praejudicio animae timeo ad illum posse accedere, nisi
praememorata ipsius instituentis caritate, ac ejus passione et morte;
in cujus memoriam perpetue recolendam, illud sacramentum debere confici
et perfici ipse clare asseruit et injunxit. Considerans insuper circa
hujus sacramenti primordia lotionem pedum factam non absque mysterio et
sacramento, ibidem fuisse dictum a domino: si non lavero te, non
habebis partem mecum; agnosco per haec, et judico, non sine
praesumptionis et gravis offensae periculo aliquem velle habere partem
secum ipsum sacramentum sumendo, non praehabita alicujus gratiae
spiritualis lotione. Quam quidem lotionem non solum per compunctionem
et lacrymas puto fieri, verum etiam per intentionem mentis, devotionem
et fidem, in qua ipse dominus vocat et invitat animam et trahit, et
quodammodo cogit ad ipsum cibum angelicum et caelestem. Unde et ipse
dixit illis quos laverat: jam mundi estis propter sermonem quem locutus
sum vobis: non dixit, propter aquam qua loti estis, sed propter
sermonem. Hoc autem est verbum fidei, quod praedicamus, secundum
apostolum. Unde in actibus apostolorum legitur, fide purificans corda
eorum. Hanc autem devotionem et fidem celebrantis seu sacramentum
sumentis credo esse illam quae celebrat, et quae facit ipsum
sacramentum percipi cum effectu, sicut et verba Christi sunt illa
quibus consecratur et transubstantiatur panis et vinum in corpus et
sanguinem Christi. Quam quidem devotionem voco Dei gratiam quae
praevenit et disponit, subsequitur et infundit. Ad hoc ergo
sacramentum cum instantia ferventis et assiduae orationis procuremus
modo praedicto vocari a domino; videlicet praehabita ipsius memoria,
atque compunctionis et devotionis et fidei lotione, ad quae nos
praeparari oportet per mentis et corporis munditiam, et per linguae et
sensuum refrenationem, et per nostrarum passionum continentiam ac
moderationem. Praetermittendum quoque non est, quod quibusdam
contingit interdum conscientiae dubietas et perturbatio magna, unde
ipsis vigilantibus absque ulla commotione carnis et cogitatione
immunda, humor quidam per membrum secretum egreditur sine
delectatione, et quasi insensibiliter; ita ut multi de hoc non
perpendunt, nisi cum pannos senserunt madefactos. Cujus causam aliqui
ignorantes, turbantur et errant, putantes se pollutos esse. Et ideo
sciendum, quod illius humoris effusio non est pollutio: quia, ut
dicunt medici, sine libidinosa delectatione et carnis motione nullus
potest pollui vigilando. Ad ipsius tamen effusionem humoris, videtur
naturalis conditio causam exhibere primariam: sed deinde id aliud quod
ad naturam disponit, causa vitiosa et evitabilis perficit et consumit.
Quibusdam hoc provenire agnovi propter solam praesentiam et
allocutionem alicujus personae, in cujus conspectu habuit complacentiam
sensualem et vanam, seu ad quam inordinato amore afficitur, aut per
tactum impudicum levem, aut imaginando aliquos actus impudicos fortiter
et morose: in his enim casibus et aliis similibus, multi inveniuntur
habere calefactiones et commotiones carnis libidinosas, dictumque
humorem emittere velint nolint. Sed eas causas, et similes quae sunt
evitabiles, debet quilibet fugere et evitare pro posse; maxime qui
sentit de hoc se passionatum, seu ad hoc naturaliter inclinatum sive ex
vitio mentis sive ex debilitate naturae. Et qui occasiones hujusmodi
non evitaverit pro posse, relinquendo amicitiam et familiaritatem
personarum ad quas inordinate afficitur, fugiendo etiam allocutiones et
aspectum personarum; licet non credam ipsum per dictam effusionem
peccare mortaliter, nisi forte aliter concupisceret, aut impudice
tangeret personam quae est causa istius effectus; tamen credo eum
graviter peccare, et magno peccati mortalis periculo: et ideo
consilium do tibi, quod absque dilatione morosa ipse sibi violentiam
faciat in hac parte fugiendo personas hujusmodi, atque cum eis omnem
opportunitatem loci et temporis evitet. Hic itaque praedictus fluxus,
qui a quibusdam vocatur libido, si potest evitari ipsius occasio, et
si studiose non evitetur, est omnino confitendus cum suis
occasionibus, et negligentia habita circa ipsas. Si vero contingit ex
causa quae vitari non potest, sicut quando audiuntur verba impudica ex
casu, vel loquitur cum persona, vel sedet juxta eam, de cujus
praesentia habet complacentiam vanam, et ab ea separari non valet: in
his et similibus credo sufficere, quod tam de occasione habita et
impotentia vitandi, quam de fluxu illius libidinis dolor est
simpliciter habendus: quia tamen dubitare de talibus quae spectant ad
conscientiae puritatem est quandoque valde proficuum, poteris hoc
confiteri propter quietudinem mentis et pacem, quamvis expedire non
credam. Sciendum est, quod quando cogitas de injuriis receptis, et
in illa memoria turbaris intra te cum aliqua mora, et appetis vindictam
fieri, aut factam esse, aut doles quod non fuit facta per te aut per
alium: aut imaginaris aliquid facere, aut aliquem motum tenere animo
vindicativo; haec omnia sunt confitenda, et alia quaecumque similia,
si sentis in mente tua ratione istius injuriae. Si autem rememorando
mala praeterita quae fecisti, non haberes dolorem, sed potius
delectationem in eis, et propter hanc delectationem facis moram
ibidem, non credo expedire quod specifices ipsa peccata rememorata, si
alias integre confessus es ea; et si non habuisti aliud quam
delectationem in mente, sufficit dicere, mihi venerunt ad memoriam
quaedam vindictae vel injuriae quas feci, vel quaedam peccata gravia
quae commisi, de quibus non solum non habui dolorem in tali
cogitatione, sed de ipsis cum multa complacentia cogitavi: et si aliud
tibi occurrit in carne vel in mente propter dictam complacentiam quod
tibi videtur aggravare peccatum, ipsum etiam debes confiteri: verbi
gratia, si de peccato luxuriae per te facto habuisti memoriam, et de
hoc habuisti motum carnis et poenitudinem quia ipsum peccatum non
fecisti pluries vel cum pluribus; tunc enim debes sic dicere, ex
imaginatione quam habui de quodam peccato luxuriae, habui motum carnis
et complacentiam in mente, et appetivi illum fecisse multoties, et cum
multis personis. Et sic non oportet te indicare confessori te jam
fecisse illud peccatum, nisi forte alias idem indicasses, et nisi pro
majori humilitate et merito velis ipsum ei similiter explicare. Si
autem recordaris te habuisse opportunitatem faciendi aliquod peccatum
quod non fecisti, et in illa recordatione non gaudes te evasisse illud
peccatum, nec regratiaris Deo qui custodivit te ab ipso, et abstulit
oportunitatem et voluntatem faciendi ipsum, omnia ista sunt plenius
referenda; videtur enim in hoc magna ingratitudo, et peccati commissio
voluntaria. Sed si in praedicta recordatione peccatorum, et maxime
carnalium, non posses vitare complacentiam et motus carnis, dum velles
ea studiose recolere causa te ipsum excitandi ad compunctionem et
dolorem, consulo tibi quod non ea specialiter recolas, nec etiam alia
peccata quae non potes sine complacentia recolere, sicut est vindicta
facta per te vel per alium de inimico tuo, aut damnum aut mors ejus
quem occidisti. Debes ergo omnia peccata tua, si vis, confiteri
generaliter sub duobus, scilicet superbia et delectatione carnis,
confitendo sic corde meditando et ore proferendo: dico meam culpam de
superbia quam habui contra Deum et proximum, irascendo, invidendo,
alios provocando, mundi gloriam appetendo, proximos judicando, Dei
creaturam contemnendo, meipsum bonum reputando alios vilificando, de
Dei operibus ac judiciis et ejus permissionibus murmurando, bonas ejus
inspirationes et omnia beneficia negligendo, impetus vitiosos
sectando, blasphemando, et nomen Dei in vanum proferendo, et linguam
meam contra veritatem per mendaciones et simulationes, per duplicitates
et adulationes, per juramenta et multa alia verba vitiosa laxando,
otiose ac accidiose vivendo, de me nimis confidendo, de fide
dubitando, de occultis Dei operibus rationem praesumptuose quaerendo,
plus quam oportet sapere de Deo et de proximo et de saeculo scire
cupiendo, gratiam Dei non humiliter affectando, bona Dei occulta
temerarie propalando, non in veritate, sed in hypocrisi et falsitate
coram Deo et hominibus ambulando, et multa alia per superbiam
mentaliter et corporaliter exercendo. Postquam confessus es, dic
animae tuae, maxime quando te vides proximum morti. O anima mea,
egressus tuus appropinquat, et prope est terminus tuae superbiae, et
finis delectationis hujus mundi, et miserae carnis tuae, quam
delectationibus corporalibus pertulisti plus ipsam amando quam Deum,
plus sibi compatiendo quam tibi, plus laborando pro ipsa quam pro te,
plus obediens ejus concupiscentiis quam divinis inspirationibus et
consiliis, scilicet dum consensisti tibi satisfacere in delectationibus
gulae et luxuriae multis diversis modis opere et voluntate, atque
satiare ejus visum, auditum, gustum tactum et odoratum, quantum et
qualiter potuisti consensisti amori ipsius carnis amittere partem
maximam tui temporis superflue dormiendo et acquiescendo in multis
operationibus vitiosis ac occupando, in nimia cura et sollicitudine
rerum temporalium et corporalium te exercendo plus propter avaritiam et
delectationem, quam propter necessitatem. Consensisti ejus pigritiei
quam habuit semper ad operandum bonum, et ejus sollicitudini quam
habuit ad peragendum malum quod potuit: in his fuit vita mea, in his
expendi tempus meum. Ubi ergo es, o vanitas mea et superbia mea: quo
perrexistis delectationes carnis meae? Quid mihi attulistis? Quid
mihi reliquistis pro subjectione et obedientia, qua vobis tot annis
deservivi? Pro vobis commutavi vitam aeternam, amisi Deum et
acquisivi Infernum, perdidi gaudia infinita et lucratus sum lamenta
aeterna. Privatus sum societate sanctorum et Angelorum, et merui
fieri socius civium Infernorum. Considera ergo, o anima mea, qualem
te fecit Deus, quia ad imaginem et similitudinem suam, et modo sic es
denigrata peccatis, nec aliquam virtutem in te agnoscis. Considera in
te potius imaginem tentatoris tui, qui te depinxit colore superbiae,
gulae, luxuriae, avaritiae, vanae gloriae, invidiae, accidiae et
ingratitudinis et negligentiae, odii et vindictae. Tibi suasit
contemptum Dei, et opposuit amorem saeculi: te induxit contra
proximum ad murmurandum, judicandum, decipiendum, despiciendum,
contemnendum, detrahendum et aliorum defectus ponderandum, et tua
gravia vitia non videndum. Non video ergo, o anima mea, nisi ut
provoceris ad gemitum, fletum, planctum, tristitiam et lamentum, et
clames humiliter et ferventer ad dominum. Domine, ne in furore tuo
arguas me et cetera. Miserere mei Deus secundum et cetera. Plerique
dubitant, si cogitationes inhonestae sint exterius explicandae. Credo
quod hoc facere sit puritatis et perfectionis et magni meriti, sed non
credo esse necessitatis semper, nisi quando ex nimia mora facta in
cogitatione illa homo sentiret se inclinari ad faciendum et perficiendum
cogitatum, si opportunitatem haberet quam vellet, aut si pollueretur
ex illa vehementi cogitatione morosa, aut si inordinate afficeretur ad
aliquam personam, et de ipsa multo molestaretur in cogitatione habendo
motus carnis, et imaginando habere aliquos actus impudicos cum ipsa
persona: hunc enim affectum inordinatum debes exprimere cum
cogitationibus et motibus carnis procedentibus, dicendo ex ipso affectu
sic: habui affectum sensualem et inordinatum ad quamdam mulierem vel
quemdam juvenem talis conditionis, et hunc affectum concepi ex
complacentia habita in aspectu et collocutione ac praesentia corporali
ipsius de ipso vel de ipsa. Habui tot vicibus ac multoties
imaginationes turpes, respiciendo cum oculis corporeis vel mentis
faciem vel aliam partem corporis ejus, et imaginando cum ipsa persona
habere amplexus et oscula, vel talem actum impudicum; et in his feci
moram per magnum spatium habendo ibi motus carnis libidinosos. Et
specialiter accidit mihi in oratione existendo, aut Missam dicendo;
et semper fui negligens ad laborandum pro posse ad expellendum talia
propter nimiam delectationem quam habebam ibidem, nec curavi quantum
potui refraenare oculos ab aspectu illius personae, quando habui
praesentiam ejus. Quicumque igitur tales et tali modo cogitationes et
affectus exprimeret vitiosos, ab eis cito liberaretur, dummodo cum
tali confessione continuaret orationem et custodiam sensuum: quia
Daemon non potest sustinere humilitatem purae confessionis, cum sit
superbus et immundus, et omnis humilitatis et immunditiae inimicus.
Et ideo non est melior et facilior ad evadendum tentationes superbiae
et luxuriae, et omnes cogitationes vitiosas cum suis circumstantiis
concurrentibus in carne vel in mente, quod saepe et clare detegere
confessori, et toties exprimere quoties renovantur. Sciendum est quod
motus in carne qui non provenit ex cogitatione impudica absque voluntate
et sine causa, scilicet visus vel auditus, sine aliqua causa
extrinseca inhonesta, sine dubio provenit ex nimia repletione prius
facta in cibo et potu. Quidam tamen putant quod provenit ex nimia
vigilia; quod potest esse, maxime quando constat eis quod non provenit
eis ex aliqua causa praedicta. Et ideo oportet hominem esse parcum in
diaeta quoad qualitatem et quantitatem, quando de talibus molestatur
contra voluntatem et cum displicentia: nam intra corpus oritur causa,
quia secundum Hieronymum, venter et genitalia proxima sunt. Et hoc
intelligo, quando non a causa exteriori; et tunc oportet cavere ipsum
ab aspectibus, collocutione, et ab approximatione personarum, in
quarum praesentia sensit se sensualiter delectari; alioquin ille qui
videtur motus naturalis, fieret vitiosus. Et quamvis sit securum
confiteri tales motus procedentes sine causa vitiosa, quorum
intemperantia videtur causa; dum tamen per ipsos non turbetur amor et
desiderium puritatis in corde, corporalis castitas non maculatur. Si
vero procedunt a causa vitiosa, confitenda sunt, causae, locus et
tempus, mora contracta in eis, et vices motuum, sicut supra de
circumstantiis peccatorum dictum est: non enim sufficit generaliter
dicere culpam de motibus; sed debes dicere sic: dum essem in Ecclesia
vel in oratione, vel dum audirem Missam aut praedicationem, cogitavi
talem actum turpem, aut habui memoriam alicujus personae, in cujus
aspectu jam habui unam concupiscentiam, aut inordinatum amorem: aut
aspexi in Ecclesia talem personam cum complacentia impudica, cujus
causa habui motus carnis impudicos toties, et per tantam moram. Et si
dixisti illi aliqua verba gratiosa prolixe, aut fecisti aliquod
servitium malitiose, ut scilicet haberes complacentiam libidinosam et
motus carnales per majorem moram, totum confiteri debes; maxime quia
si verba non dixisses, aut servitium non fecisses sic prolixe, de
istius praesentia delectationem non habuisses. Quoniam multi videntur
negligere ut agnoscunt affectus suos vitiosos, et per consequens non
curant confiteri, cum tamen diligenter sunt perscrutandae, et cum suis
vitiis orientibus ex ipsis exprimendae; ideo praetermittere non
intendo, quod multi nimis afficiuntur ad seipsos, quidam ad aliquas
personas, quidam ad honores, quidam ad divitias temporales. Et quia
haec sunt sicut murus inter Deum et animam, ideo nullus homo habens
aliquid de praedictis, potest in via Dei proficere, nec habere puram
orationem, et maxime quando est carnalis affectio ad personam: et de
hac intendo loqui modo: nam talis affectio multos spirituales sub
specie amicitiae spiritualis a statu orationis impedit et impedivit.
Haec est inquietudo mentis pestifera, orationem mentis et oris
inficiens et dispergens, et affectus contrarios orationi in mente
generat et exercet: nam sicut oratio pura mentem purificat et
illuminat, laetificat, fortificat et impinguat; sic carnalis affectio
et immunda mentem inficit et obscurat, contristat, debilitat et
siccat, et corpus ejusdem maledictionibus implicatur. Et quoniam
spiritualibus loquor, propter quos ista scribuntur; noverint ipsi,
quod licet carnalis affectio sit omnibus periculosa et damnosa, eis
tamen perniciosa est magis, maxime quando conversantur cum persona quae
spiritualis videtur: nam quamvis eorum principium videatur esse purum,
frequens tamen familiaritas domesticum est periculum, delectabile
detrimentum, et malum occultum bono colore depictum: quae quidem
familiaritas quanto plus crescit, tanto plus infirmatur principale
motivum, et utriusque puritas maculatur. Non tamen de hoc statim
perpendunt, quia sagittarius a principio non mittit sagittas
venenatas, sed solum aliqualiter vulnerantes, et amorem augmentantes.
Ad tantum vero in brevi deveniunt, ut jam non velut Angelus sicut
coeperant se invicem alloquantur et videant, sed tamquam carne vestitos
se mutuo intueantur, et sentiant mentes quibusdam commendationibus ac
verbis blanditoriis, quae videntur ex prima devotione procedere.
Exinde unus incipit appetere alterius praesentiam corporalem, quia
forma vel species corporis in utriusque mente concepta incitat eos ad
volendum praesentiam corporalem, qua insit eis praesentia mentalis;
sicque spiritualis devotio paulatim convertitur in corporalem et
carnalem, et sic ipsorum mentes quae solebant in oratione cum Deo
absque intermedio loqui, nunc inter se et Deum alter ponit alterius
corporalem effigiem, quam velant et obtenebrant ponentes sibi ipsis
faciem Dei cum facie creaturae. Et non minus horrendum est, cum hi
proprium errorem percipere et emendare deberent, in ipsius potius
nutrimento erroris totum illud judicant ex maxima caritate procedere,
cujus merito puto et sibi invicem mentientes, referunt quod in oratione
unus alteri praesentatur magis eis delectabile, ac si pro se invicem
orare cogantur gratia et virtute divina; ac per hoc consolationem
simpliciter sensualem, quam habent in illarum praesentatione de se
invicem facta in oratione praedicta, aestimant et affirmant ac asserunt
esse spiritualem gratiam et divinam. Quales autem illusiones recipiunt
a sagittario supradicto specialiter mulieres, quae citius fidem
adhibent illusioni mentali, esset horribile et quasi impossibile
declarare. Sentiunt namque in oratione praefata et repraesentatione
mentali calorem quemdam ignitum a sagittario illo illatum, quem credunt
et dicunt esse ignem caritatis a spiritu sancto transmissum, volentem
conjungere spiritum unius spiritui alterius vinculo caritatis, cum inde
sit ignis libidinosi amoris, prout sequentia manifestant: et tamen
deliberant se tamquam spirituales unitos posse securius ac prolixius
simul loqui, atque in hoc tempus non perdere, sed lucrari. Proinde
modos insolitos et cautelas mirabiles adinvenerunt, quibus procurant
simul colloqui et frequenter, allegantes unus alteri causas utilitate
ac necessitate depictas, cum tamen in veritate nihil aliud sit causa,
nisi onus cui ratio jam succumbit. Sic itaque carnali concupiscentia,
seu complacentia excaecati, tempus, quod olim consueverunt in oratione
expendere ac spiritualiter occupare, nunc in hujusmodi familiaritatibus
et colloquiis perdunt; et sic, quod dolendum est, allocutiones
divinas pro carnalibus commutantes, amodo nisi mora serotina cogente,
aut alia inevitabili causa, non possunt ab invicem discedere, et tunc
invite et tristes discedunt. Haec autem tristitia est certissimum
indicium, quod carnis vinculo sunt alligati; et per hoc visitationes
et consolationes divinae a carnalibus et diabolicis discernuntur.
Denique quamvis se multis exponant periculis, et multa mala
incurrant, dum eorum obtenebratis conscientiis judicant tamquam
spiritualibus sibi quaedam esse licita, quae fieri nequeunt absque
periculo et peccato; putavi tamen melius esse non multa de hoc calamo
exarare: haec tamen tacere non valeo, quin aliqualiter referam;
maxime quia non longe a temporibus istis similia contigerunt. Tandem
spirituales praedicti quandoque se deduci permittunt, ut se invicem
familiariter tangant sub specie caritatis, reserantes sibi invicem
immensum cordis amorem, quod impudenter caritatem appellant. Sed in
hac reseratione amoris est summum periculum, quia ex hoc fabricantur
sagittae, quae mentes eorum vulnerant mortaliter, ac venenant. Et
quod super omnia videtur mihi horrendum, Deo, Angelis, hominibus ac
Daemonibus, fuerunt vel aliquae spirituales nomine spiritu luxuriae
imbutae, quae in excusationem suae libidinis praesumpserunt dicere se
habuisse in illis actibus impudicis magna sentimenta de Deo: quod
nihil aliud judico esse, nisi quoddam incitamentum inductivum ad
similia securius intrandum, et pejora perpetrandum. Dic mihi qui
talibus credis et adhaeres: si isti sunt vere spirituales ut asseris,
quid aliud loqui aut facere deberent, nisi quod a spiritu sancto
procedere potest, vel procedit? Ab illo autem nihil procedit noxium,
sed solum quod utile et honestum. Quid enim ad spiritum sanctum de
tactibus et osculis, aut qualem honorem inde consequitur Deus, et
quae utilitas aut quae necessitas tibi ad salutem vel alteri, ut hos
tactus facias vel patiaris? Quae conventio spiritus ad libidinem
carnis? Quae igitur tua praesumptio, ut hanc contumeliam inferas
spiritui sancto, scilicet attribuendo sibi tuae impudicitiae foetorem,
quem vix Daemones patiuntur? Quae, inquam, temeritas tua, mulier
hypocrita a facie Dei projecta, ut dicas delectationem carnis
libidinosam esse gratiam et consolationem divinam? Recede ergo, fera
pessima, de finibus meis, quia Daemones nequeunt tuam praesentiam
sustinere. Haec itaque, fratres carissimi, non incongrue huic operi
sunt inserta, ut sciat unusquisque quod haec venenosa affectio sub
colore spiritus acquisita, summe impedit puritatem confessionis et
cordis munditiam, ut sic hanc fugiat tamquam vitiosam rubiginem, quae
vix potest aboleri de mente, si alicui fuerit applicata; praecipue
quia tales personae quamdiu sunt hac sagitta percussae, quasi nunquam
pure et integre confitentur, eo quod ipsum morbum despectabilem in
persona spirituali verecundantur toties detegere plene et integre
confessori, quia verentur exprimere aliquas circumstantias tali
affectioni annexas, quas vel tacent vel exprimunt imperfecte, utentes
verbis operientibus dictum morbum, sic occupationem mentis quasi
continuam circa personam dilectam et in oratione et in cunctis actibus
suis, et imaginationes turpes de ipsa vana complacentia cordis in
memoria et aspectu mentali ipsius, et negligentia in evitando ejus
praesentiam, et colloquuntur quae ipsi experiuntur. Propterea saepe
mutant confessorem, aut vellent mutare si possent, sic quod tristes
sunt et accidiosi frequenter tam ratione affectionis fluctuantis in
mente, quam ratione confessionis imperfectae, de qua ipsimet
contristantur. Sed quod pejus est, cum ipsi deberent quaerere medicos
spirituales cautos et peritos ac expertos, qui scirent illam
aegritudinem et causas ejus agnoscere et congruum remedium adhibere;
non solum non faciunt; sed potius si semel ad aliquem talem
pervenerint, ipsum ex tunc fugiunt, nec revertuntur ad ipsum.
Quaerunt ergo confessores idiotas et simplices, qui nec morbum
intelligunt, nec causas ejus agnoscunt, nec ideo sciunt congruam
adhibere medicinam. Tantum de hac materia dixisse sufficiat, ut per
hoc animentur per viam puram et immaculatam incedere, et fugere
periculosam pestem familiaritatem mulierum spiritualium, quae non
melius quam fugiendo vitatur. Satis enim posset quis hac sagitta
percussus se jejuniis, vigiliis ac disciplinis affligere et orare,
quia si non fugiat personam, et omnem occasionem despiciat, nunquam
curabitur ab illo morbo, sed magis augebitur illud vulnus. Propter
quod sequamur auxilium sive consilium b. Hieronymi dicentis: feminam
quam vides bene conversantem, mente dilige, non corporali frequentia:
quia initium libidinis in visitatione mulierum est, et mundus cum
mulieribus non melius quam fugiendo vincitur; quia cum ceteris vitiis
et morbis quis posset resistere, huic tamen non potest nisi per fugam.
Et alibi: si mulier potuit vincere eum qui jam erat in Paradiso, non
est mirum si eos impediat qui nondum ad Paradisum pervenerunt. Et
idem: solus cum sola non sedeas in secreto absque arbitro et teste.
Et iterum. Ne sub eodem tecto cum muliere manseris: nec in
praeterita castitate confidas; quia nec tu Samsone fortior, nec
Salomone sapientior. Si forte dicas, jam corpus mortuum est, dicam
tibi quoniam Diabolus vivit, cujus flatus prunas extinctas ardere
facit. Item idem dicit: omnes virgines Christi et puellas aut
aequaliter dilige, aut aequaliter ignora. Item b. Augustinus
dicit: sermo brevis et rigidus cum mulieribus est habendus. Nec tamen
quia sanctiores fuerint, ideo minus cavendae. Quo enim sanctiores
fuerint, eo magis alliciunt, et sub praetextu blandi sermonis immiscet
se viscus impiissimae libidinis. Crede mihi, episcopus sum, episcopo
loquor, non mentior. Cedros Libani, idest contemplationis
altissimae homines, et gregum arietes, idest magnos praelatos
Ecclesiae sub hac specie corruisse reperi, de quorum casu non magis
praesumebam, quam Hieronymi et Ambrosii. Sicut etiam ait
Bernardus: quotidie conversaris cum muliere, et continens vis
putari? Esto quod sis, maculam tamen suspitionis portas, scandalum
mihi es. Tolle materiam et causam scandali: quia vae homini illi per
quem scandalum venit. Sciendum quod verba vitiosa et gravia distincte
sunt confitenda secundum differentias suas, et cum circumstantiis et
occasionibus eorumdem. De murmuratione quae fit quando narratur
defectus personae absentis si confiteri habes, dic utrum vere vel
false, et propter quam causam, scilicet propter odium vel vindictam;
si induxisti vel inducere cogitasti aliquem ad hoc, vel despexisti ex
hoc, si alicui ex hoc nocuisti, vel alicui audienti generasti taedium
de illo de quo dixisti, vel aliquid male accidit, aut velle accidere
desiderasti. Non ergo sufficit dicere, multoties murmuravi, et de
multis, nisi ista explices. Non tamen dicas defectum de quo
murmurasti si est verum, nec nomen personae; sed dicatur qualitas
personae aggravans peccatum, sicut si de patre tuo, de sancto viro,
de praelato, et propter quam causam. Et si defectus est falsus,
confiteri debes defectum et personam cui falsum imposuisti. Et debes
revocare coram illis coram quibus propalasti, maxime si defectus illi
esset gravis. Sunt tamen quidam, ut minus displiceant confessori,
exprimunt personam cui fecerunt injurias, vel de qua murmuraverunt,
quando ipsa persona reputatur mala quasi ab omnibus, vel quasi omnibus
odiosa, ut per hoc judicentur minus peccasse. Sed hoc est vitiose
dictum; quia debent in cordibus suis reputare et per confessionem
ostendere seipsos esse pejores quam illa persona, quam in sui
excusationem nominare praesumunt. Quidam adhuc pejus faciunt; qui ut
placeant confessori, personam exprimunt de qua murmuraverunt, aut
offenderunt, auferendo rem, aut impediendo ejus bonum; quia sciunt
illam personam displicibilem confessori. Isti gravius peccant sic
confitendo, quam sit peccati confessio, quia contra caritatem proximi
dupliciter peccant, quia faciunt confessorem de peccato gaudere quod
confitentur, et de injuria quam alteri inferunt: et sequitur quod non
doleant de peccato quod confitentur, sed potius gaudeant, putantes per
hoc captare benevolentiam confessoris quae gravior quam detractio est:
quoniam detractio est quoddam homicidium spirituale occultum: sicut
quando aliquis audit aliquem laudari de aliqua virtute et fiducia,
conatur auferre de corde laudantis aut cujuslibet audientis, illam
bonam opinionem quae habetur de illo, negando illud, et potius
defectum istius declarando, aut hypocritam appellando; quia dicit quod
quicquid facit pro humana laude facit. Hoc autem vitium facit propter
invidiam aut vanam gloriam: nam detractor quaerit laudari super alios,
et potissime super illum cui detrahit, aut timet minus reputari quam
ille qui laudatur. Et inde oritur grave peccatum, quia affectant
mortem aut expulsionem aut tribulationem aut casum illius de cujus laude
tristantur. Et statim sunt dispositi ad audiendum hoc de ipso cum
gaudio: quod vitium nonnullos spirituales pulsat, qui nondum
Paracletum receperunt. Quidam autem ore non murmurant, nec detrahunt
aliis, ne et ipsi despiciantur aut murmuretur de ipsis: appetunt tamen
illud ab aliis fieri. Et omnia talia cum motivis et causis sunt
confitenda integre. De duplicitate quae dicitur mendacium, quaedam
est quando lingua et intentio non concordant, quia facit intelligi et
credi quod non est. Tales duplicitates sunt quandoque proditoriae,
sicut fuerunt in Juda, quando dixit: ave Rabbi. Isti mel in ore
gerunt, et retro pungere quaerunt, sicut fecit Judas: nam post
osculum fecit capi Christum. De simulatione quae est in verbis,
signis, et operibus exterioribus, cujus contrarium est in mente. Hoc
est proprium hypocritae. Est autem simulatio falsitas veritate
depicta, vel vitium verbis et actibus virtuosis opertum. Simulatio in
verbis est, quando dicis te insipientem et vitiosum, ut per hoc
humilis reputeris, et cum hoc praeeligis ut sic non credatur nec
reputeris, quia appetis virtuosus et sufficiens reputari, et e
contrario turbaris si talis reputareris. Est ergo humilitas in
verbis, superbia in mente. Simulatio in opere est, quando fit actus
virtuosus, ut acquiratur fama solum. Simulatio in signo est, quando
praetenditur honestas in sensibus, sed cor est plenum inhonestate; nec
trahitur quis ab opere, nisi quia caret opportunitate quam vellet.
Sic quidam religiosi de die quando videntur, ut putentur sancti et
honesti, sensus suos valde componunt, et maxime in officio et in choro
inclinationes profundas et similia faciendo; sed de nocte nulla signa
devotionis ostendunt, dum non sentiunt se videri. Sic quidam se
macerant abstinendo, ut religiosi appareant et judicentur. Aliqui
exterius apparent patientes subridendo, qui tamen pleni ira et
tristitia dolent de injuria eis facta. Et sic omnis hypocrita est
simulator, duplex et falsus, et per consequens proditor et inimicus
veritatis. Et ideo quia huic vitio multa sunt adnexa alia, cum
diligenti examinatione debent in confessione evomere virus suum.
Mendacia sunt secundum suas species confitenda. Quaedam sunt aliis
noxia, et haec graviora non noxiis: quaedam deliberate prolata,
graviora illis quae proferuntur a casu: quaedam jocosa ad gaudium
provocantia: quae tamen a viris perfectis sunt arcenda. Qui vero
dicunt mendacia per quamdam inadvertentiam, sicut narrantes historias,
aut multum aut prolixe loquentes, debent confiteri quae noscunt falsa.
Qui vero in praedicationibus narrant miracula non vera, aut historias
derisivas seu fabulas, aut textum sanctae Scripturae trahunt
indebite, ut coaptent verba, male faciunt et confiteri debent, quia
tot veritates sunt in sacra Scriptura, quae possunt dici, quoniam
mendacio non eget Deus. Adulator verba blanditoria ad complacendum
proferens, vel ut commendetur, vel ut benevolus fiat, vel ut
servitium recipiat, sunt confitenda tamquam mendacia, exprimendo
intentionem quam habuerunt in praedictis, et potissime qui adulantur
gestibus corporis et actibus manuum et oculorum, ut ostendant
affectionem et compassionem ad aliquem; quia tales omnes mendaces et
falsi. Ut autem scias melius confiteri, studeas semel in die
examinare quomodo tempus expendisti, et discurre per singulas horas
cogitando in quibus fuisti aut quibus personis; quid cogitasti, quid
dixisti, quid audivisti, quid fecisti, ut cognoscas relaxationes
linguae, cordis et sensuum in quibus et quoties offendisti, aut
dedisti aliis materiam offendendi, et sic ordina in mente tua, sicut
ea fueris memor commisisse, quia memor explicabis omnia quorum fueris
memor, et illa pluries pertracta et ordinate repete in mente tua, nec
te pigeat in tali examinatione exercere, quia pax et laetitia mentis,
quam inde consequeris, excedit omne mundanum gaudium. Quod si absque
difficultate magna et cum multa tranquillitate animi istum modum
volueris observare, stude in paucis delinquere, ut pauca possis
recolere et confiteri. Confessorem eligas compassivum, probatum in
tentationibus, et in via continentiae se exercitantem, cui saepe
confitearis, et aperias omnes defectus clare et lucide, et stimulos
quibus molestaris. Sit ille caritativus et humilis, discretus et
intelligens, sic quod possis ad ipsum confidenter recurrere, et sciat
tibi remedium adhibere. Aliter autem si caecus caeco ducatum
praestet, ambo in foveam cadunt. Ad ista melius obtinenda,
necessaria est tibi solitudo, quae est via primaria ad cordis
munditiam, et tutela ad custodiam. Unde si es religiosus, si pacem
quaeris, hinc minus egredieris. Versus: cella quasi caelum tibi
sit, qua caelica cernas. Hic legas, hic ores, mediteris, crimina
plangas: pax est in cella, foris autem plurima bella. Si autem es
saecularis, fuge consortia quantum potes, nisi pro evidenti utilitate
aut necessitate. Expedit etiam ut portes in corde propositum tibi
cavendi pro posse ab omni offensa Dei et proximi; et debes armare te
cum oratione dicendo, Deus in adjutorium meum intende, quia sine
auxilio Dei impossibile est te a quantocumque peccato liberari. Et
quamvis Deus permittat, quantumcumque ipsum rogaveris in oratione, ut
in aliqua peccata incidas, non tamen propter hoc desistas a bono
proposito bene operandi; quia hoc Deus permittit, ut cognoscas te
infirmum, et continue divino auxilio indigere, nihilque boni per te
ipsum posse perficere, quantumcumque cupias et proponas. Propter quod
oportet semper orare, et non deficere. Ille autem semper orat, qui
non cessat bene facere et mala vitare desiderat. Si autem ab incoepto
bono desisteres eo quod in oratione non exaudireris, tunc est signum,
quod spiritualis aedificii, quod est conscientiae puritas, cares
principio, cui est adnexa cognitio propriae utilitatis, ad quod
consequitur virtus humilitatis quae mentem in bono confirmat, et facit
hominem contentari de omnibus judiciis et permissionibus divinis, circa
omnes creaturas et se. Dum enim in veritate te ipsum agnoscis,
omnibus compateris, nullum odis, nulli inimicaris, plus gaudes de
passionibus et poenis corporalibus quam de consolationibus carnalibus,
quia te vides ista meruisse, esse utilia, haec autem periculosa. Si
ergo omnia praeter peccatum diligis, nihil praeter peccatum timeas,
nihil te praeter Deum afficiat, nihil te nisi culpa contristet. Et
quoniam cognitio et accusatio suiipsius quae acquiritur per mentis
munditiam, in solitudine et mentali oratione acquiritur, necesse est,
ut quisquis ad hanc puritatem pervenire affectat, solitudinem velut
matrem omnis munditiae amplectatur, et ibi in lectione et sui cordis
scrutatione, sic se quotidie exerceat, quod omni otiositate vitata,
omnique humana verecundia postposita et despecta, ad puram et integram
et plenam confessionem, nunc se praeparet et disponat. Postremo qui
vult ad sui perfectam cognitionem cito et faciliter venire, ac perfecte
pacem conscientiae possidere, primo cor suum spoliet omni amore et
affectione sensuali a quacumque persona et re temporali, sic quod intra
Deum et cor suum nullum sit medium impediens, et nihil diligat extra
Deum; et tunc talis affectio non erit medium impediens, sed adjuvans
et coaptans. Secundo exuat cor suum ab amore inordinato ad seipsum,
videlicet quod non sit fur et latro honoris et laudis, appetendo
aliquid de his quae debentur soli Deo simpliciter: nihil etiam
terrenum appetat, nisi pro Dei servitio, et utilitate animae suae vel
proximi; abneget propriam voluntatem, cupiat alienum velle potius quam
suum perficere, nec a voluntate Dei ac ejus permissione animus suus
discordet, tertio ad suae conscientiae stimulum frequenter se
exerceat, memorando praeterita delicta, se ipsum arguendo de
negligentia, concupiscentia et nequitia. De negligentia quidem se
arguat, si cor suum non bene custodivit, si tempus suum inutiliter
expendit, si opera sua in finem debitum non reduxit. Adhuc si fuit
negligens in oratione et in lectione et boni operis executione; quorum
unum non sufficit sine altero. Adhuc si fuit negligens ad agendum
poenitentiam de commissis, ad resistendum tentationibus a Deo
permissis, ad proficiendum in bonis sibi ostensis. De concupiscentia
autem se reprehendat, cogitando si in se vivit aut vixit concupiscentia
et voluptas, appetendo dulcia et mollia, et cibaria sapida,
vestimenta delitiosa, et oblectamenta luxuriosa, cum omnia in primo
motu sint fugienda. Item si vivit in se vel vixit concupiscentia
curiositatis, appetendo scire occulta Dei aut creaturarum, videre
pulchra, habere pretiosa, et similia, quae omnia procedunt ex
avaritia. Item si in se vivit aut vixit concupiscentia vanitatis,
appetendo humanum favorem, vel honorem, laudem, propriam gloriam.
Haec omnia quae faciunt hominem vanum sunt fugienda a quocumque, et
maxime religioso, qui debet ambulare in veritate coram Deo et
hominibus in cunctis bonis operibus suis, et ordinare cor, verba et
opera in laudem Dei, et aedificationem proximi, et utilitatem sui,
nihil extra Deum ullatenus appetendo. De nequitia vero se arguat,
cogitando si in se vivit aut vixit iracundia in verbo, in animo, vel
in exteriori signo; et si aliquem ad iracundiam provocavit. Hoc autem
vitium non potest corrigi, nisi per spiritum veritatis: ut scilicet
homo consideret quid meruit per peccatum mortale, ac per hoc bonitatem
Dei attendat et patientiam, quae ipsum sustinuit usque nunc, nec
adhuc eum damnare vult, cum juste possit ac poterit quoties mortaliter
deliquit. Cum ergo veritas ingreditur animam et ibi permanet, omne
cor impatiens et furiosum efficitur humile et mansuetum, et omne cor
durum, et ipsum efficitur pium et compassivum. Haec autem virtus
ingreditur solummodo in cor mundatum. Item cogitet si in se vivit,
aut vixit nequitia invidiae, quae de bono alterius contristatur, et de
malo jucundatur; quod vitium directe contradicit spiritui sancto: et
ideo ex invidia oritur peccatum in spiritum sanctum, quod dicitur
invidentia: contra quod scriptum est in Matth.: an oculus tuus
nequam est, quia ego bonus sum? Et ideo peccatum hoc non remittitur
in hoc saeculo neque in futuro. Item cogitet si in eo est vel fuit
nequitia accidiae quae consurgit ex taedio boni, aut ex otiositate
nimia, aut ex timore, vel dolore alicujus mali. Et ex hoc oriuntur
pessimae suspiciones, malignae cogitationes, blasphemiae, diffidentia
de Deo, et finalis desperatio. Ad hanc saepissime veniunt
insolentiae dediti, et qui se negligunt in bonis exercere, et tempus
suum utiliter expendere: necnon qui nimis est vitiosus, ambitiosus
appetendo excessive honorem: talis qui appetit supra meritum suae
sufficientiae, nunquam habet quod appetit: sed pejus est quod justo
Dei judicio, tanto magis ad ima trahuntur, quanto magis seipsos
elevaverunt et procuraverunt per alios trahi sursum. Qui ergo hoc
vitium vitare desiderat, studeat otium evitare, ac mentis et corporis
superare pigritiam, eorumque occasiones praescindere, quae sunt amor
quietis, et immoderantia victus. Propter has duas causas et peccata
pessima perpetrata sunt. Ex his occasionaliter venit ira Dei super
Sodomam et Gomorrham. Idcirco sancti patres fugientes de hoc saeculo
ad desertum, contra illud vitium accidiae, quae inficit et dissipat
omne bonum, statim armis temperantiae et occupationis et continentiae,
ne otiositatem radicem omnis mali incurrerent, se principaliter
muniebant. Omnium vitiorum capitalium unum est initium, scilicet
ingratitudo. Duplex enim radix est: scilicet timor male humilians,
et amor male inflammans. Triplex fomentum est; scilicet
concupiscentia carnis et oculorum, superbia vitae. Septiforme caput
est superbia, ira, invidia, accidia, avaritia, gula, luxuria.
Inter quae sunt quinque peccata spiritualia et duo carnalia, cum tamen
peccatum mortale non sit aliud quam recessus a Deo per ipsius
contemptum in se vel in suo praecepto. Contemptus autem Dei fit
superbia: igitur necesse est, ut omnis peccati mortalis culpa sumat
initium a superbia. Quia vero nullus contemnit Deum vel suum
praeceptum nisi quia aliquid ab ipso timet perdere aut vellet
acquirere; ideo oportet quod omne peccatum actuale trahat originem ab
hac duplici radice aut amoris aut timoris. Omnis autem timor habet
ortum ab amore: quia nullus timet perdere nisi quod amat: et ideo amor
et timor ab eodem foventur. Et quia amor inordinatus est respectu boni
temporalis, et illud est interius excellentia, et exterius pecunia,
inferius carnis lascivia; ideo tria sunt fomenta peccatorum et vitiorum
actualium, et radicalia; ad quae dum anima inordinate fertur, omnia
peccata actualia ordinantur. Et quia hoc fit secundum septiformem
modum: ideo sunt septem peccata capitalia, ex quibus generatur
universitas peccatorum. Quamvis omne peccatum sit contra Deum trinum
et unum, appropriatur tamen Deo aliquod peccatum esse in patrem,
aliquod in filium, aliquod in spiritum sanctum. Peccatum autem in
spiritum sanctum est irremissibile in hoc saeculo et in futuro: non
quia in hoc saeculo non possit dimitti; sed quia non dimittitur nisi
raro aut vix in hoc saeculo quantum ad culpam, et modicum in futuro
quantum ad poenam. Hujus autem peccati sex sunt differentiae: invidia
fraternae gratiae, impugnatio veritatis agnitae, desperatio,
praesumptio, obstinatio, et finalis impoenitentia. Primum est contra
caritatem Dei, in quantum dolet quod dominus Deus est bonus, qui ex
bonitate sua dat gratiam: et est contra caritatem proximi. Secundum
est contra veritatem fidei, quae est fundamentum nostrae salutis.
Tertium est contra misericordiam Dei, quia credit se plus peccasse,
quam Deus possit parcere. Quartum est contra justitiam Dei, quia
tantum praesumit de misericordia Dei, quod credit se non debere puniri
de peccatis, ac per hoc se relaxat ad peccandum, et poenitere non
curat. Quintum est contra gratiam poenitentialem quae facit resilire a
peccatis commissis. Sextum est contra gratiam poenitentialem quae
facit praecavere a committendis, secundum quod ipsa finalis
impoenitentia dicitur propositum non poenitendi: sic enim est species
peccati in spiritum sanctum: secundum autem quod finalis impoenitentia
dicit continuationem peccati usque in finem, sic est sequela omnium
mortalium peccatorum quae in hac vita non remittuntur, et maxime omnium
specierum peccati in spiritum sanctum. Et sic omne peccatum initium
sumit a superbia, et finem habet a finali impoenitentia: in quam qui
devenit, ponitur in Gehennam, a qua finali impoenitentia nullus
peccans mortaliter potest liberari, nisi interveniat gratia mediatoris
Christi. Cum omne peccatum dicat recessum voluntatis a suo primo
principio, in quantum ipsa voluntas nata est agi ab ipso, et secundum
ipsum, et propter ipsum; ideo omne peccatum est inordinatio mentis
sive voluntatis, circa quam natae sunt esse virtutes et vitia.
Peccatum igitur actuale est actualis inordinatio voluntatis. Vel
secundum Augustinum: peccatum actuale est dictum vel factum vel
concupitum contra legem Dei. Inordinatio autem ista, aut est tanta
quod ordinem exterminat justitiae; et sic dicitur peccatum mortale,
quod natum est auferre vitam ab anima ipsam separando a Deo, per quem
vivificatur anima justi: aut est tam modica quod ordinem istum non
perimit, sed aliquantulum perturbat, et sic dicitur veniale peccatum,
quia de ipso cito possumus veniam obtinere pro eo quod ipsum non tollit
gratiam, nec per ipsum incurritur inimicitia Dei. Ordo autem
justitiae est, ut bonum aeternum praeferatur bono temporali, et bonum
honestum praeferatur utili, et Dei voluntas praeferatur voluntati
propriae, et judicium rationis praesit sensualitati humanae. Et quia
lex Dei praecipit hoc et vetat oppositum: ideo quando aeterno
temporale, honesto utile, sensualitas rationi et voluntas propria
praefertur Dei voluntati, committitur peccatum mortale, de quo dicit
Ambrosius, quod est praevaricatio legis Dei et caelestium
inobedientia mandatorum. Haec autem committitur, quando omittitur
quod lex praecipit, sive fit quod lex vetat. Ex quo oritur duplex
genus peccati; scilicet delictum et omissum. Quando vero bonum
temporale plus debito modo diligitur, sed non praefertur aeterno, et
honesto praefertur utile, et voluntas naturalis plus debito amatur,
sic tamen quod non praefertur divinae, et caro concupiscit, non tamen
praefertur judicio rectae rationis, tunc est peccatum tantum veniale:
quia licet hoc sit praeter legem divinam, non tamen est directe contra
eam. Sensualis autem appetitus non praefertur rectae rationi, nisi
quando ratio ei consentit; et ideo peccatum mortale non committitur
sine consensu. Si autem sensualitas inordinate moveatur, cum ista
inordinatio ad malum declinet, et hic ratio non consentiat ad aliquod
peccatum, quia aliquo modo laedit ordinem justitiae, et quia in statu
innocentiae non movebatur sensualitas nisi secundum motum rationis;
ideo stante hoc non poterat ibi esse veniale peccatum. Nunc autem quia
rationi repugnat sensualitas velimus nolimus, ideo necesse habemus
committere veniale peccatum aliquod per primos motus. Et licet quaedam
particulariter ac singillatim possint devitari, omnia tamen nullo modo
possunt caveri; quia sicut peccata sunt, ita et poenae peccati
originalis et actualis: et ideo merito dicuntur venialia, quia haec
ipsa digna sunt venia. Verum quia ratio his consentire non
compellitur; si post consensum delectationis consentiatur in opus,
tunc est plenus consensus ac per hoc est peccati consummatio, quae
provenit usque ad supremam portionem rationis, ex qua pendet plenitudo
consensus. Quia vero non solum consensu in opus, verum etiam in
delectationem consensus est, in quo inferior pars sequitur
sensualitatem; ideo si in delectationem sensualem ratio sensualitati
consentiat et succumbat, propterea fit subversio ordinis recti, et sic
fit subversio justitiae propter quod committitur peccatum mortale,
quamvis minus grave, quia non solum imputatur inferiori parti
rationis, sed etiam superiori, quae debuit compescere et cohibere
inferiorem ne consentiat. Ecce descripsi cor mundum et conscientiam
puram. Vir ergo immundus et maculatus multum me sciens ostendere, et
meipsum nesciens, alienos defectus dijudicans, et meos non
inspiciens, vitia et occasiones vitiorum vobis aperiens, et ipsa vitia
in meipso corrigere negligens, festucam in oculo alieno prospiciens,
et in meo trabem non considerans, alienae vitae dux esse praesumens,
et moderamina vitae propriae non tenens, omnium mores discutiens, et
meos non deserens, erga meipsum caecus permanens, et circa alios
oculatus existens: fraterna tamen caritate coactus: quia omnium
fratrum animas sincere amplector, eo maxime quo eos sentio perfectam
cordis affectare munditiam mundumque cor sollicite ac studiose
perquirere, quo ipsam attingere valeatis, ut supra scriptum est,
vestra caritativa dilectio humiliter et benigne suscipiat ubique, et
sicut in speculo et exemplo verissimo viam et januam per quam ingreditur
anima in atrium domus domini, quod est conscientiae puritas,
diligentissime speculetur, firmiter attendens, quod ad dictum atrium
nullus unquam in hac vita pervenit, nisi modo praedicto seipsum
agnoscere studeat secundum notitiam sibi datam a domino, suamque
conscientiam mundam et immaculatam servare, et per confessionem puram,
veram et integram superius memoratam. Ipse namque modus confitendi
super humilitate perfecte fundatur procedens ex filiali Dei timore,
qui non patitur in corde habitare peccatum, nec circumstantias
peccati, quibus putet Deum offensum: dummodo statim evomat per
confessionem secundum sui possibilitatem et notitiam habitam de
offensa. Et hujusmodi solicitudo servandi cor mundum et conscientiam
puram, est signum congruum et evidens, quod quis inter Dei electos
filios computetur. Unde talis anima secure potest dicere, domine,
dilexi decorem domus tuae, idest, munditiam animae meae, et locum
habitationis gloriae tuae, idest puritatem conscientiae: et ratio,
quia in voluntate tua praestitisti decori puritatis meae virtutem, et
in justitia apparebo purus et mundus in conspectu tuo, et satiabor cum
apparuerit gloria tua, ad quam nos perducat ipse Deus qui vivit et
regnat et cetera.
|
|