|
Quia quaesisti a me, in Christo mihi
carissime Ioannes, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae
acquirendo, tale a me tibi traditur consilium: ut per rivulos, non
statim in mare, eligas introire, quia per faciliora ad difficiliora
oportet devenire. Haec est ergo monitio mea et instructio tua.
Tardiloquum te esse iubeo et tarde ad locutorium accedentem;
conscientiae puritatem amplectere. Orationi vacare non desinas;
cellam frequenter diligas si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus
te amabilem exhibe; nihil quaere penitus de factis aliorum; nemini te
multum familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum et
subtractionis a studio materiam subministrat; de verbis et factis
saecularium nullatenus te intromittas; discursus super omnia fugias;
sanctorum et bonorum imitari vestigia non omittas; non respicias a quo
audias, sed quidquid boni dicatur, memoriae recommenda; ea quae legis
et audis, fac ut intelligas; de dubiis te certifica; et quidquid
poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas
implere; altiora te ne quaesieris. Illa sequens vestigia, frondes et
fructus in vinea domini Sabaoth utiles, quandiu vitam habueris,
proferes et produces. Haec si sectatus fueris, ad id attingere
poteris, quod affectas.
|
|