|
1. Et videtur, quod moveantur immediate a Deo. Dicit enim
philosophus in 2 de caelo et mundo, quod causa prima movet causatum
primum: sed causa prima est Deus, causatum primum mobile est caelum,
ergo et cetera.
2. Praeterea, Boetius dicit libro de Consol. loquens de Deo,
stabilisque manens das cuncta moveri. Ergo videtur, quod maxime
moveat quod est primum mobile: hoc autem est caelum. Ergo et cetera.
3. Praeterea, primi mobilis motor debet esse primus: sed primus
motor est immobilis omnino, alias non esset status in mobilibus. Sed
nihil est primum non immobile, nisi solus Deus. Ergo solus Deus est
motor primi mobilis.
4. Praeterea, ex motu et influentia caelestis corporis est
conservatio omnium corporum viventium. Ergo ex motore ejus erit
conservatio omnium spirituum vivificantium; quia, sicut se habet
mobile ad mobile, sic se habet motor ad motorem: sed solus Deus est
conservator et vivificator spirituum. Ergo solus ipse movet caelum.
5. Sed contra, videtur, quod moveantur a propria natura. Sicut
enim vult philosophus, 2 Phys. natura est principium motus et
quietis in eo in quo est. Ergo motus naturalis est a forma
intrinseca. Sed motus caeli est naturalis, sicut probat philosophus,
8 Phys. Ergo est a propria forma.
6. Praeterea, leve potest sua virtute sursum ascendere nullo
impellente, et similiter grave descendere absque intelligentia
movente. Si ergo forma caeli perfectior est quam forma elementaris,
et figura ejus est aptissima ad motum circularem, videtur, quod moveri
possit a propria forma absque omni intelligentia.
7. Praeterea, plus est movere seipsum exeundo locum proprium, quam
non exeundo: sed virtus lucis est se diffundere per corpora alterius
naturae. Ergo videtur, quod multo fortius corpus caeli per naturam
lucis possit in suo orbe se movere absque influentia alicujus
spiritualis substantiae.
8. Praeterea, nullus motus necessarius dependet a voluntate
creaturae, tamquam a primo motore, 2 caeli et mundi: sed motus caeli
est uniformis et necessarius, secundum sanctos et philosophos, 8
Phys. Ergo non est a voluntate alicujus intelligentiae. Phys.
Ergo non est a voluntate alicujus intelligentiae.
Sed contra, motor est in actu respectu mobilis. Sed caelum est
mobile. Nihil autem idem simul est in actu et in potentia. Ergo
caelum non potest moveri a se, sive a propria virtute.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod caelum movetur a
propria natura, sicut gravia et levia; moti ex eo, quia philosophus,
2 Phys., vocat motum naturalem, cujus principium est natura
inclinans ad talem motum, sicut patet. Sed hoc non potest stare, nec
in se, nec in sua ratione. In se quidem, primo ex parte motoris;
cum, secundum philosophum 2 Phys., omnis motus sit ab aliquo.
Quamvis ergo natura sit principium motus, non propter hoc dicitur
motor, sed generans: nec propter hoc Deus dicitur motor, inquantum
dat formam; quia sic caelum dependeret immediate a Deo secundum
moveri, sicut et secundum esse. Sed hoc non potest esse: primo,
quia sic tolleretur ordo rerum, et connexio causarum, quae est
secundum ordinem divinae sapientiae. Secundo ex parte mobilis; quia
in motis naturaliter, et in quibuscumque, quae proprii motus sequuntur
naturalem inclinationem, additio motoris ad mobile, sive ejusdem
speciei, sive diversae, causat intensionem in motu proprio lationis,
et in alio remissionem; sicut patet in gleba; quia, ubi est talis
natura, quanto plus multiplicatur, tanto fortius movetur: et, si sic
esset in superioribus, tunc moveretur stella motu proprio velocissime
et aliena delatione tardius: cujus contrarium apparet. Nec potest
dici, quod hoc contingat, quod non compleat circulum, non propter
tarditatem motus, sed propter magnitudinem circuli. Tertio ex parte
spatii; quia motus naturalis non convenit nisi naturae extra suum ubi,
quo adepto, statim quiescit, sicut patet in terra; sed superiora
moventur in suo ubi. Quarto ex parte termini; quia, cum natura
determinetur ad unum, nunquam potest inclinari ad motum propter motum,
sed propter aliquid determinatum, quod ex motu consequitur; motus enim
non potest habere rationem termini, quia est id quod transit in
alterum, et ita nunquam natura aliqua determinatur ad motum propter
motum. Si igitur corpora superiora moverentur naturaliter, haberent
aliquem terminum ad quem moverentur, et tunc ibi quiescerent. Omne
autem appropinquans per motum naturalem ad suum ubi, movetur fortius;
contrarium autem est de motu violento; et sic sequeretur, quod motus
caeli aliquando esset tardior, aliquando velocior. Et sic patet,
quod haec positio in se stare non potest. Nec etiam potest stare in
sua ratione. Aliter enim dicitur naturale in superioribus, aliter in
inferioribus; et aliter accipitur principium motus in istis et in
illis. Unde notandum quod principium motus duplex est; passivum et
activum. Activum est duplex: aliud formale ut forma, et aliud ut
agens et movens. In illis autem quae habent solum principium motus
passivum, requiritur agens motor, quia illud non sufficit ad
movendum. In illis vero, quae habent formale principium activum, non
requiritur; quia sic sequeretur, quod igne moto ibi esset generans;
quod falsum est. In illis vero, ubi est agens activum movens, minus
requiritur motor. Principium ergo motus in elementis est activum
formale, quia in elementis est naturalis motus ratione inclinationis
activi formalis. In caelestibus vero corporibus principium motus est
passivum, quia in eis est naturalis motus ratione inclinationis
passivi.
Alii autem dixerunt, quod movetur a natura, et ab anima: a natura
quidem, sicut a principio passivo, ab anima autem, sicut a principio
activo: assignantes cuilibet orbi duos motores; unum scilicet
conjunctum, et aliud separatum. Et ratio eorum erat, quia, cum
principium uniuscujusque rei sit unum, ab ipso non potest procedere
nisi unum: et ideo a prima causa processit tantum unum causatum. Sed
notandum, quod horum quidam, ut Simplicius et ejus sequaces,
dixerunt, corpora caelestia esse animata non solum anima intellectiva,
sed etiam sensitiva. Et causa erat, quia, quicquid nobilitatis est,
est adscribendum magis digno, ut est corpus caeleste. Avicenna
dixit, ea esse animata anima imaginativa; et ratio est, quia non
possunt movere nisi particulare. Aristoteles vero dixit, ea esse
animata anima intellectiva. Cujus ratio est, quia omne quod movetur,
ab alio movetur: et cum in motoribus et motis non sit procedere in
infinitum, necesse est devenire ad aliquod movens seipsum. Sed haec
positio non potest stare. Primo, sicut ponebat Simplicius, scilicet
quod essent animata anima sensitiva; quia, cum finis imponat
necessitatem iis quae sunt ad finem, et indignius sit propter dignius,
oportet ut corpus sit propter animam, et non e converso. Si ergo
corpora caelestia essent animata anima sensibili, essent organica
secundum exigentiam animae sensitivae. Constat autem hoc non esse.
Et praeterea essent complexionata: quod falsum est. Item etiam stare
non potest, sicut ponebat Avicenna, scilicet quod sint animata anima
imaginativa. Quia, sicut organum sensitivum est complexionatum, ita
et organum imaginativum. Iterum etiam nec stare potest sicut
Aristoteles posuit, scilicet quod sint animata anima intellectiva;
quia caelum est corpus simplex ejusdem naturae in parte et in toto, et
sic esset totum unum animal. Motivum autem positionis illorum continet
errorem; quia ponit, quod ab uno primo principio non possit procedere
nisi unum, sed a secundo possit. Hoc autem est inconveniens; quia,
cum agat per intellectum, omnia potest producere. Item, cum suprema
non sint propter infima, sed e converso; ideo non potest coarctari
numerus illorum propter numerum corporum: quod esset, si unumquodque
corporum haberet motorem conjunctum.
Et ideo alii dixerunt, quod corpora caelestia moventur a natura
propria, sicut a principio passivo et naturali, et sicut ab activo
moventur ab intelligentia non mediante anima, sed virtute propria.
Intelligentia enim movet per contactum virtutis, et per imperium
voluntatis. Propter quod et motus corporum caelestium et dicitur
naturalis, et dicitur voluntarius. Et haec opinio melior est.
Primo, quia magis congruit ordini divinae sapientiae, quae inferiora
regit et movet per superiora et media per prima. Corpora autem
caelestia media sunt inter superiora et inferiora; et ideo quantum ad
durationem mensurantur aevo, sicut et Angeli; quantum autem ad motus
successionem mensurantur tempore, sicut et alia inferiora corpora.
Secundo magis congruit dignitati naturae angelicae. Cum enim Deo
servire regnare sit, dignius obsequium esse non potest quantum ad
obsequentis naturam, quam cooperari Deo in regimine providentiae
suae: quod fit movendo corpora caelestia, ex quorum motu generantur
omnia inferiora. Unde servire Deo in executione divinae providentiae
in majoribus, et in majori mundo, majus est, quam servire Deo in
executione alicujus ministerii inferioris. Et ideo dicunt quidam,
quod motores orbium de media hierarchia et de medio ordine sunt.
Tertio magis congruit auctoritati doctorum sacrae Scripturae. Dicit
enim Augustinus in 3 de Trinit. quod omnia corpora reguntur per
spiritum vitae rationalem. Gregorius etiam dicit in 4 Dialog. quod
in hoc mundo visibili nihil, nisi per creaturam invisibilem, disponi
potest. Quarto magis convenit similitudini. Microcosmus etenim,
idest minor mundus est homo, in quo est quaedam virtus movens alias,
quae motae exeunt in actus debitos. Nam videmus in homine motum
infimum, sicut cordis, qui est secundum apprehensionem sensitivam; et
alios motus medius secundum apprehensionem imaginativam; et alios
supremos secundum apprehensionem intellectivam. Notandum autem, quod
in corporibus caelestibus anima non debuit infundi propter eorum motum,
quia motus non potest esse finis; cum omne quod movetur, moveatur
propter aliquod quod non habet. Magis ergo motus est de ratione eorum
quae sunt ad finem, quam de ratione finis. Item notandum, quod,
licet nihil virtutis finitae sit ad opposita, tamen sphaerae possunt
per accidens, et non per se ad opposita moveri: moventur enim uno motu
per se, et alio per accidens, motu scilicet superioris sphaerae.
Item, si quaeritur, ubi sit motor in sphaera, qui movet ipsam
sphaeram; dicendum est, quod est in circumferentia. Sed notandum,
quod est secundum determinatum situm mundi, scilicet ex parte
orientis; non autem secundum determinatam partem caeli; quia non est
in loco, nisi per suam operationem. Et, quia ex parte orientis motus
secundum nos incipit, ideo ex parte illa videtur operari, et per
consequens ibi esse; et ideo illa pars caeli dicitur esse dextrum, a
quo incipit motus. Item notandum, quod non est inconveniens Angelos
movere corpora, cum et corpus lunare moveat mare, et adamas moveat
ferrum contra suam naturam, et anima corpus ad diversas operationes.
Item notandum, per quem modum Angelus moveat orbem; cum enim in
Angelis nulla sit virtus nisi intellectiva, oportet, quod eorum
operationes sint intellectuales: et, quia omne tale agit per
voluntatem, oportet quod agant, quicquid agunt, per voluntatem; et
ideo oportet, quod motus caeli sit voluntarius. Sed hunc modum agendi
vel movendi quidam vocant influxum, quidam autem virtualem contactum.
Notandum etiam secundum quosdam, quod ordo nobilitatis in corporibus
non attenditur secundum situm. Unumquodque ponitur in loco sibi magis
convenienti, ubi scilicet est optimum sibi esse. Et ideo sol et luna
sunt inferiora quibusdam aliis corporibus stellarum. Sed, quia
continens est nobilius contento, ideo aliis videtur, quod secundum
nobilitatem attendatur situs. Cujus ratio est, quia secundum
philosophum, cum superiora sint causa inferiorum mutabilium, oportet
in eis esse aliquid quod est causa permanentiae, et aliquid quod est
causa mutabilitatis. Permanentiae autem causa est sphaera stellarum
fixarum; et, quia multas habet stellas, ratione diversorum effectuum
est ibi abundantia lucis. Huic ergo sphaerae, quae est causa
permanentiae, deserviunt et cooperantur tres planetae; scilicet
Saturnus, Juppiter et Mars. Quantum vero ad causam
transmutationis, sive mutabilitatis, praeeminentiam obtinet sphaera
solis; cui quidem serviunt et cooperantur sphaera Veneris circa
generationem, Mercurii ad multiplicationem individuorum, et lunae ad
recipiendos omnes effectus.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus non intellexit quod primi
orbis motor esset Deus per modum efficientis: ipse enim ponit,
virtutem motoris adeo proportionari mobili, quod, si minimum corpus
adderetur corpori mobili, lassaretur virtus motoris in movendo, sicut
dicitur in libro de caelo et mundo; sed ponit, quod Deus moveat
causatum primum metaphorice, scilicet sicut finis et desideratum. Vel
si ponit, quod moveat per modum efficientis, non ponit ipse, quod
solus moveat, sed mediante virtute mobili proportionata. Unde potest
intelligi verbum suum per quamdam appropriationem, et primariam
influentiae susceptionem.
Ad secundum dicendum, quod ex illa auctoritate non concluditur quod
Deus immediate moveat; sed quod nihil moveatur absque divinae virtutis
influentia; nulla enim virtus alicujus motoris potest operari sine
beneficio et auxilio divino.
Ad tertium dicendum, quod non oportet primi mobilis motorem esse
omnimode primum, vel omnimode immobilem; sed sufficit, quod sit
primum respectu aliorum motorum, et quod sit immobilis motu quo movet.
Non enim oportet, esse statum in motore primi mobilis simpliciter,
sed in genere creaturarum: omnes enim creaturae defectivae sunt et
reducuntur in ipsum Deum, qui est principium et finis omnium.
Ad quartum dicendum, quod propositio non sequitur. Ordo enim est
inter corpora secundum tantam praedominantiam et excellentiam, quod
unum potest simpliciter influere in alterum: spiritus vero rationales,
qui sunt motores et vivificatores corporum, sic habent gradum et
ordinem, ut immediate a Deo perficiantur et formentur; et hoc est
propter rationem imaginis, per quam sunt ipsius Dei capaces.
Ad illud autem, quod objicitur, quod moventur a propria forma, quia
ille motus est naturalis, dicendum, quod motus ille per comparationem
ad primum mobile naturalis dicitur, quia natura et figura ejus illi
motui concordant. Nec oportet, quod omne naturale sit a principio
intrinseco, sicut a tota causa; sed sufficit quod virtus intrinseca
cooperatur virtuti activae.
Ad aliud dicendum, quod ad motum gravis non sufficit solummodo
gravitas, sive qualitas propria; immo concurrit virtus quinti corporis
praeter illa duo moventia quae ponit philosophus scilicet generans grave
et leve, et removens prohibens. Et quia haec ad motum caeli non
possunt concurrere, oportet, ut concurrat virtus spiritualis
substantiae.
Ad illud, quod objicitur de diffusione lucis, dicendum, quod ille
non est motus localis proprie, sed magis alterationis. Unde, sicut
ignis potest calorem suum diffundere deorsum virtute propria, et tamen
non se movet de loco in quo est; sic in caelesti corpore intelligendum
est esse.
Ad illud iterum, quod objicitur de necessario, dicendum est, quod
verum est de voluntate vertibili. Quamvis autem voluntas Angeli sit
per naturam vertibilis, tamen per gratiam omnino invertibilis
efficitur. Et talem substantiam intelligendum est esse caeli motorem:
quod ostendit ipsius motus nobilitas, uniformitas, et necessitas, et
quies futura, cum erit perfecta superna civitas, ad quam consummandam
ordinatur finaliter angelica ministratio. Ad quam Deus nos perducat.
Amen.
|
|