|
Quoniam omnis cognitio humana a sensu incipit, sensus autem propria
obiecta sunt accidentia, ideo et accidentia magnam partem conferunt ad
cognoscendum quod quid est, ut dicitur primo de anima. De accidente
igitur et eius origine aliquid breviter dicemus, quo facilius
intellectus in quidditatem rei ducatur. Sciendum igitur est quod
accidens dicitur dupliciter, naturaliter scilicet et logice:
naturaliter sicut accidens dividitur contra substantiam, et hoc
continet novem genera accidentium; logice vero dicitur accidens unum de
quinque universalibus, de quibus loquitur Porphyrius. Ideo primo
modo dictum sequitur naturam rei; accidens vero secundo modo dictum
sequitur operationem intellectus, qui facit universalitatem in rebus,
ut dicit Commentator super secundo de anima. Cum autem natura rei
praecedat actum intellectus, ideo primo est de accidente primo modo
dicto agendum.
|
|