|
Sciendum est igitur quod ens non dicitur de accidente hoc nisi mediante
substantia, de qua per prius dicitur. Haec enim est natura omnis
analogi, quod illud de quo primo dicitur, erit in ratione omnium quae
sunt post: sicut sanum, quod prius dicitur de animali quam de urina
vel medicina, et ideo sanitas animalis cadit in definitione utriusque
sanitatis: urina enim dicitur sana inquantum est signum sanitatis in
animali; et similiter medicina quia est causa sanitatis animalis. Per
quem modum cum ens dicatur per prius de substantia quam de accidente,
ideo ratio entis in substantia necessario cadit in definitione entis in
accidente. Dicitur enim quantitas ens, quia est mensura per se
entis, idest substantiae; et qualitas quia est dispositio per se
entis, dicitur ens, et sic universaliter de aliis. Et quia esse est
actus entis, hoc autem verbum inesse est designans inhaerentiam
accidentis, ideo inesse rei perfectae est esse accidentis, quod
extraneum a rei natura esse necesse est. Non enim significatur per hoc
inesse, quod accidentis esse sit in ipso esse substantiae, cum esse
sit formalissimum omni rei, et ideo esse solum per se existentibus
convenit; sed natura accidentis est inesse, sive inhaerere ipsi rei.
Et hoc quidem manifestum est, quia quaedam accidentia sunt quibus
tantum hoc convenit, scilicet inesse rei, secundum suum esse quod in
hoc solum consistit; verumtamen eorum subiectum proprium non est esse
substantiale ipsius rei, sed accidens aliquod, sicut quantitas est
subiectum qualitatis. Constat igitur quod esse qualitatis est inesse
quantitati; hoc etiam reperitur sine subiecto substantiae, ut in
sacramento altaris. Quantitas autem in rebus naturae est primum et
proximum accidens substantiae naturalis, cum tamen sit extraneum ab
ipsa natura rei cum non sit de constitutione ipsius substantiae sicut
sunt sua naturalia principia, licet non sit mensura extranea sicut sunt
locus et tempus, sed intranea, et tantum una eiusdem rei: quod non
est verum de loco, cum una res multa loca mutet. Nec erit ut in
subiecto in ipso esse rei quod est maxime intimum rei, sed in ipsa re
cuius esse est actus: hoc enim esse est substantiale, non
accidentale, cuiusmodi est esse quo designatur ens esse secundo modo,
et non primo, ut dicitur quinto Metaph. Et ideo hoc esse formalius
se habet ad rem constituendam in genere entis, quam ipsa forma rei quae
hoc ipsum esse dat, vel materia cui datur, ex quibus compositum
resultat cuius est hoc esse ut entis. Intimius ergo ad rem ipsam,
quae est ens inter omnia, est ipsum esse eius; et post ipsum ipsa
forma rei qua res habet ipsum esse; et ultimo ipsa materia: quae licet
sit fundamentum in re, inter omnia ab ipso tamen esse rei magis
distat. Cui propinquissimum est ipsa res, ut cuius est, cum per rem
insit et formae et materiae, nisi in homine, ubi esse formae
communicatur toti, et illud esse est formae ut a qua est, quia ipsa
est principium ipsius esse, et ultimo est ipsius materiae, ut eius in
quo recipitur. Materia igitur rei cuius est esse, plus a re distat
quam ipsa forma a qua est esse: et ideo materia non est ens de sua
natura, sed per ipsum compositum, vel per ipsam formam. Cum igitur
esse accidentis et omne accidens a principiis rei extraneum sit et
alterius naturae; primum inter omnia accidentia, scilicet quantitas,
materiam quae a re maxime distat, sequetur, et reliqua ipsa mediate:
licet quaedam aliorum naturam formae magis sequi videantur, sicut sunt
qualitates in quantum sunt media ad aliquas actiones: omnis enim actio
rei formam sequitur, cum idem sit principium essendi et operandi, vel
agendi. Quomodo igitur quantitas sequatur materiam, considerandum est
a parte formarum quae natae sunt materiam informare, cum materia non
sit scibilis nisi per analogiam ad formas, ut dicitur primo Physic.
Ad huius igitur evidentiam sciendum est quod in una et eadem materia
natae sunt inesse quaedam formae generales et quaedam speciales, quarum
natura est in materia facere quidquid formae generales natae sunt
facere, et adhuc amplius, ut dicit Boetius. Forma autem nihil est
nata facere, nisi id quod ad actum pertinet. Et ideo si quid fuerit
sequens esse materiae in ordine ad aliquam formam distinctam in essentia
sua ab alia forma, si hoc non pertineat ad esse actu ipsius materiae
per ipsam formam, non fit id nisi per aliam formam certam; ut puta in
materia est potentia ad formam aliquam generalem; sicut ad formam
corporeitatis quae dat esse corpus, cum introducta fuerit materia ad
illam transmutata, hoc idem facit forma perfectior, et adhuc amplius:
hoc enim ad actum pertinet. Quod autem ad materiam refertur, non fiet
ab utraque forma indifferenter: hoc enim actualitatis non est, nec ad
esse pertinens, sed ad ipsam suam essentiam. In materia namque est
potentia ad formam corporis, ut dictum est, et hoc facit in illa cum
ei infuerit; hoc etiam facit forma perfectior: ut dictum est. Sed
forma perfectior, licet faciat idem quod facit forma generalis, non
tamen eamdem perficit potentiam quam perficeret forma generalior si
inesset. Et hoc manifestum est. Nam materia sub forma perfecta
existens, est in potentia ad talem formam: quod non contingeret si
eius potentia ad illam formam esset perfecta per aliam formam. Id
igitur quod potest fieri in materia per diversas formas, indifferenter
se habet ad plures, et ad unam perfectam: hoc enim spectat ad ipsum
constitutum ex materia et forma, cuius est esse actu. In quo, cum
non possint esse plura esse substantialia sub una forma quam sub aliqua
alia forma, per unam formam sequuntur omnia quae in diversis per
diversas formas contingunt. Proportiones vero quae pertinent ad istam
materiam, ordinant eam ad diversas essentias formarum determinate, ita
quod potentia sua quae est ad unam formam, non perficitur per aliam,
licet alia fuerit abundans in virtute et perfectione ad faciendum
quidquid aliae formae facere consueverunt, et amplius. Si qua igitur
accidentia sunt consequentia materiam in ordine ad formam generalem,
necessario consequuntur eam, vel secundum esse actu quod ab illa
recipitur, vel secundum perfectionem potentiae suae per illam formam
solum quae non potest per aliam formam perfici. Quando igitur talis
forma sola perficit materiam, et facit esse actu in ea, tunc
accidens, quod materiam consequitur in ordine ad illam formam quae
perficit potentiam materiae secundum certum respectum in essentia,
aderit essentiae materiae perfectae, non nudae, sed secundum actum
illius compositi. Et haec est materia in qua accidens habet esse: est
enim aliquod subiectum accidentis, secundum quod est actu. Ex quo
facile est scire quid sit accidens sequi materiam in ordine ad formam
generalem, vel in ordine ad formam specialem: hoc enim non respicit
esse actu accidentis, cum hoc indifferenter sit in materia ab una forma
et a multis; sed respicit essentiam eius respectu potentiae materiae,
quae non potest perfici indifferenter, sed per certam formam essentiae
illius materiae proportionatam. Si enim referendum esset ad esse actu
accidentis, nunquam distingueretur inter accidentia quae sequuntur
materiam in ordine ad unam formam vel ad aliam formam, cum esse actu,
et quidquid ad ipsum pertinet, indifferenter sit a quacumque forma
perfectiore, ut dictum est. Unde cum aliqua forma perfecta in materia
recipiatur, quae facit quidquid aliae formae facere solent de his quae
ad actum pertinent, omnia accidentia secundum esse quod habent
sequuntur esse actu illius compositi, quod habet ab illa forma
perfecta; esse vero accidentis ipsius non sequitur esse actu, sed
sequitur materiam in ordine ad formam cuius solum est illam essentiam
perficere secundum potentiam ad eam ordinatam. Et tale accidens est
quantitas, et ea quae sunt secundum diversas proportiones in mistis,
ut albedo et nigredo. Et ideo talia accidentia, forma perfecta ablata
et destructa specie, manent in essentiis suis, aliud et aliud esse
actu habentia. Non enim re perfecta pereunte perit ordo materiae ad
formam generalem, sed potius per eam perficitur in esse actu. Et ideo
in vivo et mortuo quantitas dimensiva manet, et similiter albedo et
nigredo et vestigia vulnerum quae in quantitate recepta sunt. Nec est
accidentium transitus propter hoc: manet enim origo et radix
accidentis, eadem materia in ordine ad formam generalem remanente,
licet sit transitus in esse actu. Inde est quod diversimode mutatur
color in vivo et mortuo: quod non contingeret, nisi aliud et aliud
esse actu haberet: quod est ratione diversorum actuum existentium,
quorum tamen alterum in esse non est mutatum, et illud sequebantur
praedicta accidentia. Accidentia autem quae sequuntur materiam in
ordine ad formam specialem, cuiusmodi est figura (in qualibet enim
specie est certa figura. Et ideo inter omnia alia accidentia sola
figura speciem rei cuiuslibet demonstrat: alia est enim figura
hominis, et alia equi), destructa specie rei, non possunt manere,
nisi aequivoce. Manet tamen eadem figura individui hominis, sicut et
quantitas in qua est: est enim figura qualitas in quantitate. Omnia
enim accidentia individui sunt communia accidentia, sed speciei
accidentia non: et ideo sequuntur materiam in ordine ad formam
generalem, cum materia sit principium individuationis sub dimensionibus
certis, quae sunt quaedam accidentia communia. Si qua autem
accidentia sunt quae sequuntur formam, sicut qualitates quaedam quae
sunt principia actionum et passionum, non manent forma destructa nisi
aequivoce, cum non possint in easdem actiones amplius. Alia autem
accidentia sunt sequentia formam, quae nec etiam similitudinem aliquam
post se relinquunt, ut risibile, et alia huiusmodi.
|
|