|
Nunc restat de accidente secundo modo dicto agere. Sciendum est
igitur quod omnia accidentia universalia quaedam sunt sequentia res
secundum esse quod habet in anima; quia intellectus est qui facit
universalitatem in rebus, ut dicit Commentator secundo de anima, et
non solum operatur circa substantias sed etiam circa accidentia ipsa in
rerum natura; utrisque enim intentionem tribuere potest. Et inde est
quod illa universalia quae fiunt per actionem animae circa substantias,
specialia nomina habent, ut genus, species et differentia: et haec
omnia sunt designativa ipsarum accidentalium intentionum. Sed haec non
sic circa substantias fieri dicuntur quasi in accidentibus locum non
habeant, cum et in eis sint genus, differentia et species: sed quia
non subest res in natura, cui ratio generis conveniat in accidentibus
per modum aptum generi et speciei ut sic, cum nihil sit in accidentibus
per se subsistens. Similiter intellectus facit accidens ut per se
subsistens, cum eum nominat nomine abstracto; et sic sibi rationem
generis et speciei tribuit. Cum autem circa accidentia operatur
specialiter non eis tribuendo quod substantiis tribuit, sed alias
intentiones quae substantiis non conveniunt, nomina specialia non
ponit, sed per nomina rerum rationem universalis exprimit. Et ideo
duo universalia, proprium scilicet et accidens, quorum utrumque verum
accidens est in rerum natura, nomina propria propter intentionem
universalis non mutant: sicut homo est nomen rei naturae humanae, et
nomen speciei, sed aequivoce: ita proprium et accidens sunt nomina
generalia quorumdam accidentium, et praeter hoc sunt universalium
nomina. Et hoc certum est aequivoce contingere: non enim si proprium
est universale, et risibile est proprium, risibile erit universale.
Variatur enim medium secundum aequivocationem, sicut cum arguitur:
Socrates est species, quia est homo, et de homine species
praedicatur. Et haec de natura accidentis sufficiant.
|
|