|
Incipit tractatus: in quo principaliter beatitudo sistat creata,
in actu intellectus, vel voluntatis?
Queritur utrum beatitudo creata sistat principaliter in actu
intellectus vel principaliter in actu voluntatis?
1. Primo. Beatitudo est summum bonum. Bonum principaliter
pertinet ad voluntatem cum sit objectum eius. Ergo, et cetera.
2. Item. Beatitudo creata habet rationem finis ultimi creati, et
finis ultimus habet rationem optimi. Necesse est autem quod beatitudo
creata ponatur principaliter in optimo creato. Sed amor Dei est
melior cognitione sibi respondente, et ita melior est amor Dei in
patria quam visio sibi correspondens. Ergo, et cetera. Probatio
assumpti, scilicet, quod amor Dei (in) patria (est) melior.
Quia ille contra quem arguitur hoc dicit. Hugo etiam de sancto
Victore super illud Dyonisii mobile et acutum, Tract. celestis
hierarchie, dicit: dilectio supereminet scientiae et maior. In
spiritualibus est melior, secundum Augustinum, de Trinitate, Lib.
VI, cap. 22.
3. Item. Beatitudo creata consistit in perfecta unione ad Deum.
Sed perfectior coniunctio est per amorem patrie quam per visionem, eo
quod amor est vis trasformativa amantis in amatum. Probatio assumpti.
Dicit enim Dyonisius, cap. IV, de divinis nominibus: amor est
vis unitiva, quod exponens Thomas dicit: amor Dei virtus unitiva
formaliter, quia ipsa est unio vel nexus, vel transformatio, quia
amans in amatum transformatur, et quodam modo convertitur in ipsum.
Hoc Thomas. Idem etiam dicit Augustinus, Lib. VIII de
Trinitate, cap. ultimo. Dicit enim quod amor est vita quaedam duo
copulans.
4. Item, secundum philosophum, X Ethic.: felicitas (et)
beatitudo consistit in actu nobilissime virtutis. Hoc autem est
caritas, secundum apostolum (I) Corinth., XIII. Sed caritas
essentialiter et formaliter est in voluntate. Ergo, et cetera.
1. Contra. Vita eterna consistit in cognitione. Johan.,
XVII, (3). (Sed) beatitudo est vita eterna. Ergo, et
cetera.
2. Preterea, secundum Augustinum, visio est tota merces.
3. Praeterea, Augustinus, de Trinitate, Lib. I, ponit
beatitudinem in visione; et inter multa alia dicit sic, cap. 10:
hoc enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis.
4. Praeterea, si beatitudo creata consistit principaliter in actu
voluntatis, quare magis notificaverunt eam sancti per visionem, aut
contemplationem quam per amorem.
Respondeo dicendum: due sunt opiniones. Una dicit quod beatitudo
creata formaliter et essentialiter est solum in actu intellectus; et
ideo ponit quod principaliter est in actu intellectus. Ex consequenti
autem et per concomitantiam est in actu voluntatis, puta, amore et
dilectione. Alia opinio ponit quod essentialiter beatitudo consistit
in utroque actu, scilicet, intellectus (et) voluntatis: intellectus
originaliter, sed voluntatis completive et ideo principaliter. Sed
illa confusio potius est in nomine quam in re. Quicquid enim una ponit
et reliqua. Sed tota differentia consistit in impositione nominum
diversa. Sic dicit philosophus in X Meth. quod non est inconveniens
ut quod nos bonum dicimus, alii dicunt non bonum, dummodo eadem
sententia realiter teneatur. Ad hujus igitur evidentiam, notandum
quod ipsa opinio prima appellat beatitudinem actum; secunda appellat
eam statum et utraque innititur auctoritati. Pro prima dicit
Aristoteles, (I) Ethic., quod felicitas et beatitudo est
operatio propria hominis secundum virtutem in vitam perfectam. Pro
secunda ita ait Boetius, Lib. III de consolatione, quod
beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Qui igitur
vocant eam statum comprehendunt nomine beatitudinis quicquid
perfectionis est in patria et pertinet ad bonum quod est Deus; et ita
nomine beatitudinis comprehendunt utrumque actum. Et quia ille status
originaliter est in actu voluntatis, ideo necesse habent isti ponere
principaliter (beatitudinem) in actu voluntatis, tanquam in eo melius
et completivum alterius secundum istos.
Ergo respondendum est ad ultima argumenta. Ad I quod obicitur: vita
eterna est in cognitione. Respondeo quod (hoc) dictum est, non quia
in sola cognitione, sive visione, consistat vita eterna per
essentiam, sed per concomitantiam, quia ad dilectionem necessario
concomitatur perfectus amor et dilectio. Vel sic hoc est intelligendum
(de) cognitione experimentali, que complectitur amorem, non de
notitia simplici.
Quod obicitur: visio est tota merces. Respondeo hoc dictum est non
per essentiam sed per causalitatem propter necessariam concomitantiam.
Similiter dicendum ad 3.
Ad 4 dicendum quod obicitur per modum questionis. Respondeo hoc fit
duplici de causa, scilicet, propter concomitantiam necessariam et
(ad) ostendendum statuum differentiam: primum, quia potest esse amor
Dei sine visione, ut patet in amatoribus, sed non e converso;
secundum, quia via et patria conveniunt in amore, quantum ad
essentiam, dico amoris; sed in aperta visione differt status patrie a
statu vie. Prima autem opinio accipit beatitudinem magis stricte, non
pro actu quocumque, sed pro actu illo qui est formaliter consequi vel
habere, adipisci vel possidere ultimum finem extra, qui est Deus.
Et hoc ideo querit talis actus, quicumque est, ille est proprie finis
ultimus sub fine extra; sicut si pecunia esset finis ultimus exterior
alicuius, ultimus finis sub fine esset adeptio, vel possessio
pecunie, per quam quidem possessor honeste haberet istam pecuniam ut
voluntas quietaretur in ea. Actus autem per quem est adeptio vel
possessio finis extra, scilicet Dei, non est actus voluntatis, puta
amor, vel dilectio; sed est visio que est essentialiter et formaliter
ipsum habere in spiritualibus, quod sic patet secundum Augustinum, de
Trinitate. Ulterius, hec est differentia inter amorem et appetitum,
quia appetitus est rei habende, amor autem est rei habite. Et si
dicatur quod illud habere sit per aliud amare, de illo amore quero, et
erit processus in infinitum. Igitur inter appetitum et amorem est
aliquis actus qui est proprie habere, et ille cognoscit proprie in
spiritualibus, secundum Augustinum, libro de Trinitate IX, cap.
9 et deinceps. Et si obicitur quod amor est in via, quando (finis)
nondum habetur, dicendum quod sicut amatur in via, sic per noticiam
habetur pariter et reperitur, scilicet imperfecte; et quia imperfecte
in via uror, appetitur ut perfecte habeatur in patria, et per
consequens perfecte ametur et quietetur in eo. Consequenter igitur
Deus est ultimus finis extra. Beatitudo autem creata, stricte
loquendo, est ultimus finis sub fine, quod est ipsum consequi vel
habere. Consequi vero, vel habere est per actum intellectus;
similiterque, beatitudo stricte accipiendo (eam) pro actu;
consecutio, vel habitio finis extra debet poni essentialiter et
principaliter in actu intellectus: per concomitantiam vero, in actu
voluntatis perfecte amantis finem adeptum et quietantis in eo.
Ad argumenta igitur in oppositum respondendum. Ad I quod obicitur
quod beatitudo est in voluntate cum sit bonum, sic concedo
consequentiam, scilicet, quod beatitudo est in voluntate ut objectum
voluntatis, non autem ut actus voluntatis, qui actus ponitur
consecutivus et habitivus ultimi finis ad extra, ut predictum est.
Quod obicitur quod amor Dei in patria est melior quam visio,
respondeo esto, nec ex hoc sequitur consecutio, quia non ponitur
beatitudo essentialiter tantum in actu intellectus ponentis
comparationem boni et melioris, set ponentis rationem consecutionis et
habitionis ultimi finis extra. Et (ad illud) quod obicitur quod
beatitudo creata debet esse summum bonum creatum et optimum, dicendum
quod verum est respectu eorum que sunt ad ipsum, et talis est amor Dei
in patria: unio consequitur ad ipsum. Et si omnino instetur quod
illud quod ponitur beatitudo creata debet esse summum bonum
simpliciter, dicendum est quod verum est, et hoc, vel quoad
necessariam, vel quoad essentialem concomitantiam et coherentiam, unde
plus requiritur sic potestatis. Quod vero dicunt quod beatitudo creata
est summum bonum creatum omnino per essentiam, necesse est ut accipiant
beatitudinem pro toto statu (ita) ut, scilicet beatitudo comprehendat
quicquid est in patria, ut dictum est, et sic loquitur Boetius in
Lib. III consolationis.
Quod obicitur de perfecta coniunctione, respondeo, ideo per amorem
est perfecta coniunctio, quia consequitur perfectam consecutionem, vel
possessionem per visionem. Unde beatitudo consistit in perfecta
coniunctione ad Deum per causalitatem et convenientiam; nec ponitur
beatitudo in actu intellectus penes excessum coniunctionis, sed penes
rationem consecutionis et beatificationis, ut predictum est.
Quod obicitur ultimo ad illam partem: philosophus posuit felicitatem
in actu nobilissime virtutis, respondeo: verbum philosophi facit ad
oppositum hujus opinionis eo quod ipse, ut patet in X, posuit
felicitatem in actu sapientiae, que est essentialiter et formaliter
perfectio intellectus, secundum eundem. Sed posuit eam nobilissimam
per respectum ad alias virtutes intellectuales, quas posuit in VI.
Ponit igitur felicitatem in actu nobilissime virtutis, scilicet,
apprehensive, cujus actus (est) apprehendere, consequi et habere.
Unde inconvenienter dicitur, cum subducitur, quod hic est caritas.
Hec igitur opinio, iuxta opinionem philosophi, ponit quod beatitudo
creata est in actu nobilissimi habitus apprehensivi, qui est lumen
glorie, succedens habitui fidei ex parte intellectus, cuius actus
proprius est videre Deum per essentiam, quod est consequi, vel habere
Deum, tanquam ultimum finem extra, ut dictum est.
|
|