|
Quoniam omnis creatura generis limitibus continetur, ne circa naturas
rerum aliquis error causetur, de genere et difficultatibus ipsum
contingentibus aliquid, quo facilius scientiarum a se invicem
diversarum ortus processusque discerni possit, dicere intendimus,
initium sumentes ab illo ad quod intellectum omnem incipere et resolvere
necesse est. Hoc autem dicimus ens; ens namque est obiectum
intellectus primum, cum nihil sciri possit nisi secundum quod est ens
actu, ut dicitur nono Metaph. Unde nec oppositum eius intelligere
potest intellectus, non-ens scilicet, nisi fingendo ipsum ens aliquo
modo: quod cum intellectus apprehendere nititur, efficitur ens
rationis. De quo modo entis dicitur in quinto Metaph., quod ens uno
modo dicitur, de quo possunt propositiones formari, etiam si essentiam
non habeat. Ens igitur est cuius actus est esse, sicut viventis
vivere. Sic enim se habent haec tria ad invicem, ens, esse et
essentia, sicut vivens, vita et vivere. Vita enim est principium quo
vivens vivit, et essentia est principium quo ens est; nisi quod vita
et vivere significant actum, vita in abstracto, vivere vero in
concreto, sicut cursus et currere, unde non est vita sine vivere;
essentia tamen non semper constituit esse. In ente autem sic accepto
duplex analogia reperitur. Dicitur enim ens de Deo et creatura, sed
per prius de Deo, et per posterius de creatura; licet verius sit
Deum esse super omne ens, quam esse ens, sicut dicit Dionysius et
Damascenus. Propter hanc tamen analogiam non sequitur ens esse prius
utroque, Deo scilicet et creatura, sicut prius est ens substantia et
accidente, de quibus analogice dicitur. Ad cuius evidentiam est
sciendum quod quando tota ratio analogi reperitur in altero de quibus
praedicatur, sicut tota ratio entis absolute in Deo reperitur, tunc
non erit praedicatum prius utroque, cum praedicatum non excedat
subiectum. Cum vero tota ratio praedicati in neutro subiectorum est,
necesse erit praedicatum prius esse et communius utroque subiecto,
sicut tota ratio entis non salvatur in substantia quae est genus
primum, cum ens divinum non includat. Ens autem genus esse non
potest, ut docetur in octavo Metaph. et in tertio. Nulla enim
differentia participat genus: quia genus sumitur a materia,
differentia vero a forma: sicut rationale a natura intellectiva,
animal vero a sensitiva. Forma autem non includitur in materia actu,
sed in potentia tantum. Similiter differentia non pertinet ad naturam
generis, sed genus continet differentias potestate; et ideo
differentia non participat genus, quia cum dico rationale, significo
aliquid quod habet rationem, nec est de intellectu rationalis quod sit
animal. Illud autem quod participatur, est de intellectu
participantis. Nulla autem differentia potest accipi, de cuius
intellectu non sit ens: unde manifestum est, quod ens non potest
habere differentias sicut genus habet. Et ideo ens genus non est, sed
est de omnibus communiter praedicabile analogice. Similiter dicendum
est de aliis transcendentibus.
|
|