|
De quantitate igitur primo agendum est. Sciendum est igitur quod
quantitas secundum rationem eius communem, quae ponitur in quinto
Metaph., est divisibilis in ea quae sunt in actu. Quod non est ideo
dictum quasi partes in quas quantum est divisibile sint actu in toto in
quo sunt, divisae; sed hoc est dictum ad differentiam mixti, quod non
est divisibile in miscibilia nisi per alterationem, per quam altera
forma inducitur. Sed hic sine alteratione aliqua, sola divisione fit
pars in actu. Unde quando est in toto, actu esse dicitur, quia quod
prope est ad esse nihil ab esse differre videtur. Et ideo statim
subiungit quod quaelibet pars nata est esse unum aliquid, et hoc
aliquid demonstrabile. Quod non contingit in partibus essentialibus,
ut in materia et forma, quia post divisionem neutrum manet per se
existens, nisi forte fuerit forma et hoc aliquid simul, sicut est
anima humana. Quantitatis autem primae differentiae sunt continuum et
discretum, quibus duae species constituuntur, magnitudo scilicet et
multitudo. Magnitudo constituitur per continuum, unde magnitudo
dicitur quantitas divisibilis in partes continuas, sicut multitudo est
quantitas divisibilis in partes non continuas, immo ab invicem
discretas. Differentiae autem secundae continui sunt intraneum et
extraneum, quia quaedam sunt quae mensurantur per intraneum, ut linea
et huiusmodi: quaedam per extraneum, ut tempus. Has autem
differentias vocat Aristoteles permanens et transiens, quia tempus est
mensura transiens, linea vero permanens. Tertiae vero differentiae
continui permanentis sive intranei sunt secundum unam dimensionem vel
duas vel tres: quia quantitas intranea vel est divisibilis in partes
continuas secundum unam dimensionem, et tunc est linea; vel secundum
duas, et tunc est superficies; vel secundum tres, et sic est corpus.
Et hae omnes sunt species quantitatis per se, ut dicitur in
praedicamentis. Sed in quinto Metaph., tempus ponitur species
quantitatis per accidens, sicut albedo dicitur tanta quia superficies
est tanta. Et huius ratio est quia logicus considerat quantitatem
secundum rationem mensurae: sic enim potest formare intentiones logicas
in quantitate. Et quia sunt diversae rationes mensurae, quia quaedam
sunt extra et quaedam intra, quarum nulla est ab alia, ideo logicus
ponit tempus et locum esse species quantitatis continuae et univocae cum
aliis. Primus autem philosophus considerat quantitatem secundum esse
suum, et non sub ratione mensurae, et ideo illa quae sunt quanta per
se ponit per se species quantitatis, ut lineam, superficiem et
corpus. Illa autem quae sunt quanta per aliud, ut tempus est quantum
per motum, motus vero per magnitudinem, ponit philosophus esse
quantitates per accidens. Et ideo in praedicamentis locus ponitur
species quantitatis, non autem in metaphysica: quia locus habet
rationem mensurae aliam a superficie, quia locus mensurat extrinsece
rem locatam in qua locus non est ut in subiecto, superficies autem rem
in qua est ut in subiecto. Locus autem non habet aliud esse a
superficie, immo est ipsa continentis superficies, sive ultimum, ut
dicitur in quarto Physic. Aliam divisionem ponit philosophus in
praedicamentis, quae eadem est cum praedicta, quia habere partes
habentes positionem ad invicem, est habere partes discretas, quod est
numerum constituere, licet non omne continuum habeat partes habentes
positionem ad invicem, sicut tempus quod est continuum materialiter
licet sit discretum formaliter: est enim numerus motus, ut dicitur in
quarto Physic. Haec enim positio differt a positione quae est
praedicamentum: quia positio quae est praedicamentum dicit ordinem
partium totius locati ad locum, sed positio haec dicit ordinem partium
in toto existentium ad invicem. Secunda differentia super discretum
est commune et proprium. Commune autem facit numerum qui idem est
hominum et equorum, immo omnium numerabilium. Licet enim diversitas
sit in numero aptato diversis rebus, in numero tamen formaliter nulla
est diversitas: potest enim numerus, qui in se discretus est,
formaliter a re numerata continuitatem habere, sicut tempus a motu, et
ulna a panno. Proprium vero facit orationem quae non potest pluribus
aptari, sed solum orationi prolatae, cuius ipsa oratio est mensura cum
qua est, ut dicitur in Praedic. Ipsa enim cum voce profertur, quia
idem est causa et principium subiecti et per se passionis eius.
|
|