|
Nunc restat de qualitate aliquid dicere. De qua, cum inter omnia
accidentia qualitas sit propinquior substantiae, cum habeat per se
divisionem sicut substantia, ut dictum est, secundum esse de ea
agendum est, et ideo per naturam subiecti sui agendum est de
qualitate, sicut de quolibet inhaerente agendum est per naturam illius
cui inhaeret. Illud autem cui inest qualitas, vel est corporeum, vel
incorporeum. Si incorporeum, aut est de facili transiens, aut de
difficili. Si de facili, est dispositio; si de difficili, est
habitus, licet ista duo communiter reperiantur in corporeis sicut in
incorporeis. Sanitas enim corporis habitus quidam est, et dispositio
ad ipsum ordinata. Nos enim de propriis passionibus incorporeorum
nihil novimus: ideo in Libr. de anima dicitur quod omnes passiones
sunt ipsius coniuncti: et ista pertinent ad primam speciem qualitatis.
Si autem illud sit corporeum, sic accipiuntur tres aliae species
qualitatis. Secunda tamen species qualitatis, quae est naturalis
potentia vel impotentia, a primo philosopho non numeratur inter species
qualitatis, sed ponitur potentia quaedam passioni resistens. In
praedicamentis vero ponitur propter modum denominandi quem habet qui
convenit qualitati: et hoc ad logicum pertinet. De tertia vero specie
qualitatis agit philosophus in philosophia prima, et etiam in
praedicamentis, et de quarta similiter. De ad aliquid frequenter
satis dictum est. De aliis autem generibus quae magis principia
naturalia sequuntur, philosophus in praedicamentis suis parum
loquitur, de quibus in physicis latius pertractatur.
|
|