|
His de natura generis perspectis, considerandum est quomodo aliqua
sunt in genere uno per se, sed ratione alterius adiuncti in aliud genus
transmutantur. Sciendum est igitur quod per naturam praedicati sciri
potest in quo genere quid sit ponendum. Cum enim ens diversimode
reperiatur in substantia et accidente, ut dictum est, per diversum
modum essendi importatum in praedicato, cui semper esse est adiunctum,
faciliter scietur ipsum praedicatum. Quod autem esse praedicatum
sequatur, manifestum est per resolutionem cuiuscumque verbi: nam,
facta resolutione, semper eodem subiecto manente, novum praedicatum
adiungitur, ut puta si dicatur homo laborat, et resolvatur ipsum
verbum, praedicatum erit homo subiectum ut prius. Sed illud quod
prius erat praedicatum, laborat scilicet, nunc habet esse adiunctum
praedicato: esse enim laborantem contingit hominem. Eodem modo de
homine albo, cum album dicat esse quale, homo albus in praedicato
sumptus ad genus qualitatis pertinet. Si autem ponatur in subiecto,
ut puta si dicatur homo albus est homo, cum praedicetur esse hominem,
et non esse album, ad substantiam spectabit. In aliis autem
praedicatis idem reperitur, ut duplum, puta, si dicat subiectum,
sive ipsam rem subiectam, ad quantitatem spectat natura dupli. Si
autem praedicetur esse duplum, cum hoc includat respectum ad dimidium,
duplum in genere relationis est. Omnia autem haec praedicamenta sunt
denominativa. Sed praedicatio solius substantiae de suis
inferioribus, et similiter aliorum generum de suis speciebus, est
univoca: non enim est aliud per essentiam animal et homo, color et
albedo, sed idem, animal enim est quid hominis, ut dictum est, et
color albedinis. Et ideo animal in quid praedicatur de homine et homo
de Socrate, in quo tota natura generis substantiae reperitur univoce,
non per aliquam aggregationem, sicut est in acervo lapidum vel
structura domorum, vel aliqua alia colligatione, in quibus nullum
adiunctorum praedicatur de toto, sicut animal de homine et homo de
Socrate, sed univoce, ut dictum est, cum unumquodque illorum de toto
praedicetur sub quo non est descensus ad aliquod singulare. Et ideo
Plato quietem et terminum scientiae ponit ad individua quae sunt
obiecta propria sensus, quia sensus est singularium quae sola sunt per
se existentia in rerum natura. Substantiae enim separate singularia
quaedam sunt, solo tamen intellectu noscuntur earum notitiae
proportionato. Cum igitur ea quae sunt in praedicamento substantiae
solum per se esse possint, in substantia autem conveniant substantiae
separatae et materiales, quae quidem supposita sunt habentia esse per
se; esse autem est proprius effectus et terminus actionis divinae,
ideo tam haec quam illae a Deo sunt, qui est super omnia benedictus.
Amen.
|
|