|
Sunt autem sex transcendentia, videlicet ens, res, aliquid, unum,
verum, bonum: quae re idem sunt, sed ratione distinguuntur. Sicut
enim in demonstrationibus resolvere oportet omnes propositiones usque ad
principia ipsa, ad quae necesse est stare rationem, ita in
apprehensione praedictorum oportet stare ad ens, quod in quolibet
cognito naturaliter cognoscitur, sicut et principium in omnibus
propositionibus quae sunt post principia continetur. Unde oportet
omnia alia aliquid addere supra ens, quod de intellectu entis non sit:
nihil enim addere possunt, de cuius intellectu ens non sit.
Dupliciter igitur contingit addere aliquid super aliquid. Aliquando
namque illud cui fit additio non est de intellectu eius quod additur:
sicut individuum addit supra rationem speciei materiam individualem, de
cuius intellectu non est species ipsa. Et talis additio est realis.
De intellectu tamen constituti ex specie et illo addito, est species
ipsa: sicut de intellectu Socratis est homo. Aliquando autem illud
cui fit additio est de intellectu eius quod additur: sicut ens est de
intellectu omnium; aliqua tamen addere dicuntur supra ens, quia
aliquid important quod de ratione entis non est. Et talis additio non
potest esse nisi rationis tantum, cum nullam rem importent quae non sit
ens, licet aliquid dicant quod ens non dicit. Quod autem additum sit
de intellectu eius cui fit additio, non contingit: homo enim ponit
super animal, et id quod ponit, non est de intellectu animalis;
animal vero nihil ponit super hominem, quia quidquid animal dicit,
homo dicit, et amplius. Supra ens igitur quod additur, si dicit
aliquam specialem rationem entis, sicut substantia dicit specialem
modum existendi, qui est per se esse, oppositum necessario oportebit
addere alium modum entis, sicut esse per aliud: unde quod sic addit
supra ens, non potest esse in aequo cum ente. Et isto modo
praedicamenta addunt supra ens, quae ad invicem dividuntur secundum
specialem modum quem unumquodque supra ens addit. Si autem per
additamentum ipsum non dicatur aliquis specialis modus entis habens in
se aliquam oppositionem, quod se habet ex additione tali ad ens, in
aequo erit cum ente. Hoc autem dupliciter contingit: uno modo quando
additio fit super ens absolute; alio modo quando fit additio ad ens
comparatum ad aliquid quod habet convenientiam cum omni ente, cuiusmodi
est anima. Quando autem aliquid addit super ens absolute, aut
accipitur affirmative, aut negative. Si affirmative; aut dicit ipsam
rem habentem esse quod est actus entis, aut dicit unde hoc inest rei,
et hoc est prius re naturaliter. Non autem habet res aliunde quod
sit, nisi per indivisionem; divisio enim facit rem non esse: et ideo
eorum quae sunt, quaedam sunt indivisibilia actu et potentia, ut
incorporalia; quaedam vero sunt indivisibilia actu, et divisibilia
potentia, ut corporalia. Universaliter tamen unumquodque in quantum
est, indivisum est. Unum autem significat indivisionem quae
aequiparatur enti; et ideo unum idem est quod ens secundum rem, licet
rationem quamdam addat super ens, per quam unumquodque habet quod sit
ens. Omne enim quod est, ideo est, quia unum numero est, secundum
Boetium. Sed cum indivisio dicat privationem divisionis, unitas
autem sit indivisio, necessario unitas dicet privationem divisionis.
Et ideo manifestum est, quod unitas non importat privationem
multitudinis, quia, cum privatio sit posterior illo quod privatur, si
unum privaret multitudinem, sequeretur quod esset posterius
multitudine; et cum habitus sit de definitione privationis, sequeretur
quod unitas definiretur per multitudinem: quod est falsum, quia tunc
foret circulus in definitione: nam multitudo definitur per unitatem:
multitudo enim est aggregatio unitatum. Et ideo unum quod convertitur
cum ente, non importat privationem divisionis entis quae est per
quantitatem, quia ista divisio pertinet ad unum genus particulare
entis, et non posset cadere in definitione unius, cum sit
particularius quam ipsum unum quod definitur; sed dicit privationem
formalis divisionis, quae est per opposita, cuius radix prima est
affirmatio et negatio: illa enim sic dividuntur, quod unum non est
aliud. In intellectu igitur primo cadit ens; secundo divisio; tertio
unum quod divisionem privat: et consequenter multitudo, in cuius
definitione cadit unitas, sicut et in ratione unius cadit divisio. Et
tamen divisa praedicto modo rationem multitudinis habere non possunt,
nisi unicuique divisorum ratio unitatis applicetur. Hoc est igitur
quod unum addit super ens; privationem scilicet divisionis, quae omne
ens concomitatur. Si autem dicat ipsum quod habet esse manifestando in
supposito illo unde est, sic res addit super ens, ut Avicenna dicit
in Metaph. sua. Unaquaeque enim res habet certitudinem, qua est id
quod est. Si autem accipiatur negative, sic aliquid addit super ens.
Aliquid namque idem est quod aliud quid, quod idem est quod non-hoc:
omne namque ens est aliquid, ita quod non nisi illud solum. Si autem
illud quod additur super ens sequatur ens in comparatione ad animam,
quae quodammodo est omnia (in anima enim est duplex potentia,
intellectus scilicet et voluntas, quarum altera omnia cognoscere
potest, altera autem amare), sic accipiuntur verum et bonum. Verum
enim addit supra ens rationem cognoscibilis: unde verum importat
ordinem quemdam entis ad intellectum, qui non importatur in nomine
entis absolute dicti. Sed bonum addit rationem appetibilis: eo enim
est ens bonum, quo est appetibile. Unde bonum importat ordinem entis
ad appetitum, sicut verum ad intellectum; sed diversimode: quia motus
intellectus est ad seipsum, motus autem appetitus est ad rem extra.
Et ideo secundum philosophum sexto Metaph., bonum et malum sunt in
rebus, sed verum et falsum in intellectu. Ens autem absolute dictum,
super quod omnia ista addunt rationes certas, communissimum est in se.
Et ideo plurimas divisiones habet, quarum aliquae trahunt ad naturam
generis, de quibus principaliter intendimus agere. De hoc enim alias
tractatum fecimus specialem, cuius sententiam pro parte recitabimus,
suppletiones necessarias in certis locis inserendo.
|
|