|
Sciendum igitur est, quod in quinto Metaph. dividitur ens
quadrupliciter. Prima enim divisio entis ibi posita est, quod ens uno
modo dicitur secundum se, alio modo secundum accidens. Secunda vero
divisio entis est, quod ens uno modo dicitur substantia, alio modo
accidens: et haec est divisio entis per decem praedicamenta. Ex quo
patet, quod haec divisio entis non est eadem cum prima, ubi dividitur
ens in ens secundum se dictum, et secundum accidens. Harum autem
differentia est quia ens dicitur substantia vel accidens secundum
absolutam entis considerationem, sicut albedo dicitur accidens, et
homo substantia; sed in primo modo oportet accidens subiecto componi,
unde secundum se vel secundum accidens dicitur, quando aliquid
praedicatur de aliquo secundum se, vel secundum accidens. Ens vero
dividitur in substantiam et accidens, quia in natura sua est substantia
vel accidens: ideo subdit philosophus quod ens secundum accidens
dicitur tripliciter: scilicet quando accidens praedicatur de subiecto,
vel accidens de accidente, vel subiectum de accidente. Divisio autem
entis in substantiam et accidens, est divisio entis per se dicti: illa
enim per se sunt, quae continentur in figuris praedicationis, ut
ibidem dicitur. Cum autem ens contrahi non possit, sicut genus
contrahitur per differentiam, ut dictum est, oportet quod ens
contrahatur ad praedicta per diversum modum praedicandi. Eorum autem
quae praedicantur, quaedam significant quid, quaedam quantum, quaedam
quale, et sic de ceteris; ideo oportet quod unicuique modo praedicandi
esse idem significet: ut cum dicitur homo est animal, esse significat
substantiam; cum vero dicitur homo est albus, esse significat
qualitatem; et sic de aliis praedicamentis, de quorum ortu infra
dicetur. Tertio modo dicitur ens, quod significat propositionem quam
facit intellectus componens et dividens, cuius compositionis veritas
est veritas rei per causam: eo enim quod res est vel non est, oratio
dicitur vera vel falsa. Veritas autem propositionis significatur per
hoc verbum est: quae comparatur ad existentiam rei sicut effectus ad
suam causam: ex hoc namque quod aliquid in rerum natura est, sequitur
veritas in propositione, quae illud significat quod ipsum verbum est.
Sed quia illud quod in se est non ens, intellectus accipit ut ens,
sicut negatio et privatio, ideo talia dicuntur esse, quando formatur
propositio de eis per ipsam copulam est, licet non respondeat esse a
parte rei, eo quod talia essentias non habeant, quae sunt principia
existendi. Et hoc ideo est, quia accidit rei quod de ea aliquid
dicatur vere per intellectum, cum res non referatur ad scientiam, sed
e contrario. Quartus modus quo dividitur ens, est per actum et
potentiam. In omnibus enim praedicamentis aliquid reperitur in actu et
aliquid in potentia; et ideo haec divisio entis est in sua
communitate, cum reperiatur in omni genere entis: sine qua nihil est
in genere; et ideo Deus in genere non est, cum non sit in eo potentia
et actus. Id enim in genere est, quod determinatum et limitatum est
ad aliquem specialem modum entis: sed determinari est potentiae per
actum: unde omne id in genere est, in quo est potentia et actus.
Omne enim quod est in genere, natum est habere aliquid prius se,
respectu cuius est in potentia necessario, quia in diversis actus
necessario est prior potentia, in eodem vero potentia praecedit actum;
et ubi reperitur potentia et actus, necessario erit ibi genus. Cum
igitur in omnibus citra primum sit potentia et actus, omnia praeter
ipsum erunt in genere. Ideo licet ens quod est subiectum philosophiae
primae non sit genus, nec in genere, ut dictum est; tamen nobiliores
partes entis, substantiae scilicet separatae, necessario erunt in
genere. Et quia accidens est imperfecta pars entis, sed perfecta
ratio entis in substantia reperitur, perfectior pars entis ad genus
substantiae spectabit, de quo primo agendum est.
|
|