|
Quod logicus et metaphysicus circa omnia operantur differenter.
Sciendum est ergo quod, sicut in quarto Metaph. dicitur, logicus et
metaphysicus circa omnia operantur, differenter tamen. Sicut enim
primi philosophi est loqui de ente in communi, ita et logici; aliter
non esset circa omnia eius consideratio, nisi haberet pro subiecto ens
in communi. Cum enim unius scientiae sit unum subiectum, idem erit
subiectum utriusque. Sed differunt: quia philosophus procedit ex
certis et demonstrabilibus, logicus autem ex probabilibus: et hoc ideo
est, quod ens dupliciter dicitur, scilicet naturae et rationis. Ens
autem rationis proprie dicitur de illis intentionibus quas ratio in
rebus adinvenit, sicut est intentio generis et speciei, quae non
inveniuntur in rerum natura sed sequuntur actiones intellectus et
rationis: et huiusmodi ens est subiectum logicae, et illud ens
aequiparatur enti naturae quia nihil est in rerum natura, de quo ratio
non negotietur. Inde etiam est quod circa idem dicuntur operari
metaphysicus et logicus. Quod differentia in substantiis separatis non
sumitur ab esse sed ab essentia. Substantiae ergo separatae, sicut
subsunt enti perfecto, substantiae scilicet naturae, ita et enti
rationis, substantiae scilicet secundum logicam considerationem
acceptae. Substantia autem, ut dictum est supra, addit super ens
specialem modum essendi, qui est per se esse. Cui si addiderimus omne
illud quod est in genere habere potentiam et actum; potentia autem ad
actum se non promovet, cum nihil se in esse perducat; invenimus illud
ad genus substantiae pertinere quod per se subsistit, habens tamen esse
ab alio. Sed de hac potentia sumpserunt aliqui rationem ad docendum
substantias separatas compositas ex materia et forma; dicentes genus
substantiae ex materia et forma componi, et omnia quae ad ipsum
pertinent: quod et Boetium super praedicamenta sentire dicunt, ubi
dicit Aristotelem relictis extremis, materia scilicet et forma, agere
de medio composito ex utroque, praedicamento scilicet substantiae.
Sed cum ratio substantiae sit per se subsistere, ita quod sit in eo
compositio potentiae et actus; non fuit intentio Boetii dicere
praedicamentum substantiae esse compositum ex materia et forma, sed
ostendere, cum materia et forma non possint per se esse, quod non sunt
in praedicamento substantiae ut species vel individuum; et ideo
philosophus omissis materia et forma, agit de composito quod est in
substantia ut species et individuum. Et ideo, licet in materialibus
et in rebus inferioris ordinis quod est in genere substantiae sit
compositum ex materia et forma, in substantiis tamen superioribus quae
sunt in vertice rerum, nihil est de natura materiae: quod patet
praecipue ex earum operatione, quae est intelligere. Et ratio huius
satis manifesta est, quia materia non recipit formam in quantum forma
simpliciter, sed in quantum est haec forma: ideo si in aliquo
composito ex materia et forma reciperetur forma aliqua, non reputaretur
forma intelligibilis actu antequam per abstractionem intellectus
fieret: quod non ponitur in substantiis separatis. Forma enim
materialis non efficitur intelligibilis in actu nisi prius reddatur
intellectui proportionata; quod fit per abstractionem eius in materia.
Ex quo manifestum est intellectum esse sine materia: ex proportione
enim obiecti ad potentiam sciri potest natura potentiae. Non igitur
propter materiam et formam erit potentia et actus in omni re quae est in
genere, licet hoc inveniatur in rebus inferioribus, ut dictum est.
Cum autem omne quod est in genere ut completum existens, componatur ex
genere et differentia; genus autem sumatur ab eo quod est in potentia,
differentia vero a forma, sive ab actu; in substantiis vero separatis
essentia est ut potentia, esse vero ut actus: sequi quibusdam videtur
genus in eis sumi ab essentia, differentiam vero ab esse. Sed hoc
nihil est, quia essentia est aliud ab esse Angeli; sed illud unde
sumitur differentia non est aliud ab essentia rei constitutae per
differentiam, sicut intellectus unde sumitur rationale non est extra
essentiam hominis. Esse autem cuiuslibet rei citra primum, accidens
est, cum quidquid sit de essentia rei cadat in eius definitione; esse
autem non pertinet ad definitionem rei, cum res definiri possit et si
esse non habeat. Ideo Sup. quinto Metaph. dicit Commentator,
quod haec propositio, Socrates est, est de accidentali
praedicamento. Quod verum est secundum quod esse importat entitatem
rei, non autem secundum quod importat ipsam rem existentem: sic enim
ens et esse sunt substantialia. Unde manifestum est quod differentia
in Angelis non potest sumi ab esse eorum. Cum igitur in substantiis
separatis non sit nisi essentia et esse, in eis ab essentia sumitur
genus et differentia. Ad cuius evidentiam considerandum est quod,
sicut Avicenna dicit, omne quod habet esse aliud a sua quidditate,
est in genere, quia omne tale habet naturam determinatam per se, unde
comprehendi potest per actum rationis cuius est intentiones formare
generum et specierum; quod non fieret nisi sibi aliquid responderet in
natura rei. Et (quia eius esse non est aliud ab essentia), ideo in
Deo hoc facere non potest intellectus; ideo substantiae separatae sunt
in genere substantiae, quae est primum genus, cuius ratio est habere
esse aliud a sua substantia seu quidditate, in se tamen et non in
alio. Et ideo ex ipsa potentia essentiae cuiuslibet rei indifferenter
quae est in praedicamento substantiae (quae potentia importatur cum
dicitur, habens esse aliud a sua essentia) sumitur ratio generis; sed
a perfectione illius quidditatis per quam appropinquat ad esse actus,
accipitur ratio differentiae. Sed alio modo est hoc in rebus
materialibus, et alio modo in simplicibus. Potentialitas enim totius
compositi in rebus materialibus est a materia, ideo ab ea sumitur
genus; perfectio vero totius est a forma, ideo a forma sumitur
differentia: per formam enim ipsum attingit esse actu. Ideo aliud et
aliud in essentia est unde sumitur ratio generis et ratio differentiae
in compositis. Materia enim prout est materia respectu formae, est
pars, et forma similiter est pars, comparata ad materiam; pars autem
de toto non praedicatur, ideo genus et differentia non sumitur a
materia et forma ad se invicem comparata, cum genus et differentia
praedicentur de toto. Sed quia materia est materia totius et non solum
formae, et forma est forma totius et non solum materiae; ideo nomen
designans totum sumptum a forma totius est differentia, et nomen
designans totum sumptum ex utroque, est species. In separatis vero
genus et differentia non sumitur a diversis partibus quidditatis
ipsius, cuius aliquid sit potentialitas quaedam et aliud perfectio,
cum non sit in eis nisi una compositio tantum, essentiae scilicet et
esse; sed utrumque fundatur super unum simplex et per essentiam
indivisibile, cuius potentialitas attendi potest quia non habet esse de
se, et inde ratio generis accipitur. Sed haec eadem potentialitas
essentiae in aliquibus minor est, quia magis prope actui primo et puro
est natura sua constituta: quanto enim aliquid actui primo propinquius
est, tanto minus potentialitatis habet. Et ideo quot sunt gradus
propinquitatis in eis, tot sunt differentiae specificae. Hos autem
gradus solum illi noscunt, qui suam propinquitatem ad Deum et
elongationem a rebus compositis et corruptibilibus speculantur. Illa
ergo essentia simplex supra naturam mobilium existens est res generis
metaphysici, nullam compositionem materiae et formae suscipiens; cuius
ratio nobis occulta manet, cum nos lateat natura unde sumitur ratio
generis et differentiae eius. Sicut enim physica definitio hominis est
ex anima et carne et osse, ita cognoscenti illam naturam simplicem
manifesta est ratio essentiae suae, quae metaphysica definitio est
dicenda, sicut hominis physica. Illae ergo substantiae simplices
nullum genus subalternum habent, et ideo unica differentia sufficit
earum perfectioni, quia non colligitur earum perfectio ex multis et
diversis divisionibus generum et coniunctionibus differentiarum, et
tanto perfectior est earum natura, quanto plura unite et in uno
simplici habet. Sicut enim in physicis res quaedam subsunt
intentionibus generum et specierum, ut corpus et anima in homine, a
quibus accipitur ratio generis et differentiae, et hoc nobis manifestum
est; ita ibi res quaedam nobis occulta subest intentionibus quas anima
format. Et inde est quod non formamus intentiones logicas in Angelis
per aliquid conceptum a parte eorum, sed per id quod concipimus in
rebus nobis notis, propter communitatem quam habent cum Angelis in hoc
quod omnia sunt ab uno primo; et ideo formamus intentiones quae
uniformiter istis et illis conveniunt. Universale enim dicitur
dupliciter. Uno modo ipsa natura, cui intellectus propter aliquid in
ea inventum intentionem attribuit. Et sic universalia quae rerum
naturas significant, praedicantur in quid. Animal namque dicitur
substantia illius de quo praedicatur, et similiter homo. Et isto modo
non est unum in multis; immo natura praedicatorum semper multiplicatur
multiplicatis subiectis: quot enim sunt homines, tot sunt animalia.
Alio modo dicitur universale natura illa sub intentione universalitatis
sibi attributa: et sic propter uniformitatem rationis inventam in
intentione quae fit propter remotionem a materialibus conditionibus et
omni diversitate, est unum in multis: sic enim homines sunt unus homo
et unum animal. In re igitur nihil est commune multis, quia quicquid
est in re est singulare uni soli communicabile; quod autem commune
est, agitur per intellectum. Intellectus enim facit universalitatem
in rebus, ut dicit Commentator Sup. Lib. de anima. Potest igitur
intellectus actionem suam extendere ad omne ens, quia ens rationis in
aequo est cum ente naturae, ut dictum est. Unde cum de intellectu
substantiae, quae est genus primum, non sit compositio materiae et
formae, nec eius oppositum; utrumque potest sibi accidere, sicut
patet de substantiis separatis et compositis. Remanet ergo de
intellectu generis substantiae per se esse, quod tamen differens est ab
essentia ipsius generis; et hoc solum commune est utrique substantiae,
mobili scilicet et immobili seu immateriali: cum in omni re mobili
necessario sit materia, ut dicitur in sexto Metaph. Et ideo haec
ratio substantiae logica est. Nihil enim commune potest esse
substantiae corruptibili et incorruptibili nisi nomine tenus, quae est
logica consideratio, cum nomina sint notae intellectus, ut dicitur
primo perihermenias. Quod substantiae separatae et materiales non
conveniunt nisi in genere logico. Ex quibus manifestum est, quod
substantiae separatae et materiales non conveniunt nisi in genere logico
solum. Unde substantiae materiales nihil reale habent per quod dici
possint substantiae, praeter id quod sunt corpora. Impossibile est
enim formam materiae uniri quin sit corpus generis substantiae. Ad hoc
enim, quod forma uniatur materiae, in qua est aptitudo ad multas
formas et diversas, oportet statim in materia partem et partem ponere.
Sed non est pars et pars nisi per quantitatem, quae est proprium
accidens corporali substantiae. Impossibile est igitur aliquas formas
materiae uniri, quin sint corpus. Ex dictis igitur patet genus
metaphysicum substantiam esse realem, non compositam ex materia et
forma, sed simplicem naturam et nobis occultam, ad quam tamen
consideratio logica attingit: ratione cuius aliquid commune est
utrique, materiali scilicet et immateriali substantiae. Licet enim
metaphysici sit de omnibus agere sub ratione entis, praecipue tamen ad
ipsum pertinet tractare de rebus separatis: tum quia perfectior ratio
entis in eis salvatur, quam metaphysicus quaerit, tum quia in
particulari eorum natura occulta est, unde non potest de eis scientia
particularis esse sicut quae est de rebus particularibus quarum
quidditates apprehendimus, unde de entibus particularibus scientiae
particulares sunt. Hoc autem non contingit in substantiis separatis,
quia de eis quod quid est scire non possumus. Theologi tamen multa de
eis per revelationem noverunt. Patet igitur natura primi generis,
substantiae scilicet, et quomodo eius communitas tantum logice
accipienda est, cum nulla sit realis convenientia inter separata et
materialia. Sicut enim substantiae separatae non descendunt ad genus
corporis, sed sunt substantiae primo perfectae, genus subalternum non
habentes, ut dictum est; ita res materiales non ascendunt usque ad
substantiam separatam: summum enim in eis est corpus, ultra quod rem
aliquam non attingunt quam non habeant per corpus: in ipsis namque est
compositio materiae et formae, ad quae tanquam ad sua principia prima
resolvuntur, nec ultra procedere habent. Ex materia autem et forma
semper constituitur corpus, ut dictum est. Primum ergo genus
materialium erit corpus, ultra quod nihil reale habent, sicut nec
ultra sua prima principia. Poterunt tamen aliquid intentionale,
scilicet per se esse, ultra corpus habere, quod non est corpus in
quantum corpus est; alioquin solum corpus hoc haberet. Et hoc est per
se esse, quod non solum est corporis, sed etiam substantiae; ipsis
tamen hoc competit quia corpora sunt. Per se autem esse, secundum
quod tale est, non inest alicui per corpus; alioquin omne per se esse
esset corporis, quod est falsum. Attingunt ergo materialia per
naturam corporis aliquid quod ratione corpus excedit; et hoc est eis
logice convenire cum substantiis separatis. Si enim nulla substantia
separata esset, primum praedicatum foret corpus: alioquin falso
divideretur substantia per corporeum et incorporeum, quae tamen sunt
differentiae substantiae immutabiles; nihilominus tamen posset poni
substantia, quae divideretur contra accidens, licet substantia
separata non esset. Ad horum evidentiam considerandum est quod, cum
genus de toto praedicetur, ut animal de homine, ratio generis non
sumitur a materia prout est pars, ut dictum est supra; et eodem modo
de differentia dicendum est, cum et ipsa de toto praedicetur. Unde
sciendum est quod aliquando est unitas a parte naturae substratae
intentioni universalis praeter istam quam facit intellectus, aliquando
autem non. Natura enim cuius est substerni intentioni
universalitatis, sicut natura animalis, tripliciter considerari
potest. Uno modo absolute et secundum se; et sic nihil sibi convenit
nisi quod est de intellectu eius, ut puta de intellectu animalis est
corpus animatum sensibile: nihil enim aliud sibi attribui potest
secundum hanc considerationem, nisi falso, ut album vel musicum, vel
aliquid huiusmodi. Alio modo potest considerari haec natura prout est
recepta in aliquo singulari sui generis; et adhuc inerit sibi ratio,
quae de intellectu eius est absolute: animal enim quod est Socrates,
est substantia animata sensibilis. Sed si recipiatur in pluribus
individuis, necessario et natura ipsa, et intellectus suus
multiplicabitur. Socrates enim et Plato sunt duo animalia et duae
substantiae animatae sensibiles. Unde, licet in natura animalis non
sit unitas vel pluralitas secundum quod est nata recipi in pluribus
inferioribus, cum possit in uno recipi et in pluribus, est tamen in
ipsa natura, absolute accepta et secundum quod non est in inferioribus
considerata, quaedam unitas, cum definitio eius sit una, et nomen
unum, ut patet. Tertio modo potest considerari haec natura prout est
in anima. Et quia omne quod est in anima est abstractum ab omni
divisione et diversitate materiali, attribuitur isti naturae, ratione
uniformitatis quam habet ad omnia, ratio universalis quod est unum in
multis; unde sic non multiplicatur haec natura in suis inferioribus,
imo plures homines sunt unus homo et unum animal, participando genus et
speciem; hoc enim modo convenit talibus naturis secundum rationem
generis et speciei. In istis igitur est duplex unitas. Una scilicet
in natura absoluta, quae convenit singulis suppositis; sed haec unitas
non descendit ab ipsa natura ad sua supposita, sicut de natura animalis
absoluta est substantia animata sensibilis, ut dictum est. Sed hoc
non dicit totam naturam eius absolutam, sed aliquid eius. In natura
enim sua absoluta est quod possit substerni intentioni universalitatis,
quia solum natura absoluta hoc potest, et etiam omnis natura absoluta.
Comprehendendo ergo totam naturam eius absolute, dicendo naturam
animalis absolutam esse substantiam animatam sensibilem aptam natam
substerni intentioni universalitatis, non est de intellectu eius unitas
aliqua, nec etiam pluralitas, quia utrumque potest sibi accidere.
Alia est autem unitas naturae, quam habet ab intellectu, in quam
omnia supposita conveniunt; ideo unitas quam facit intellectus in tali
natura fundatur super unitatem in re inventam quae una est illa
unitate. In substantia autem quae est genus primum non est recipere
aliquam unitatem a parte ipsius rei; unde non est aliqua definitio eius
per quam illa unitas ostendatur. Si autem dicatur quod ratio
substantiae est esse per se et non per aliud, et hoc in omnibus
substantiis reperitur, hoc etiam non valet, quia hoc competit sibi
secundum quod dividitur contra accidens, et non secundum quod est
genus: de quo posterius plenius agetur. Remanet igitur in substantia
sola unitas quam facit intellectus, et nulla alia: cuius actio
fundatur non super aliquam rem quocumque modo unam, sed super naturas
penitus diversas, quae tamen participatione generis erunt una
substantia. Corporalia enim et incorporalia plus differunt quam
quaecumque alia quae conveniunt secundum aliquod genus reale secundum
philosophum quarto Metaph.; et hoc ideo est quia non habent aliquam
rem unam eis communem, nisi secundum rationem tantum. Si autem
diceretur substantia quae est genus primum componi ex materia et forma,
et hoc esse commune eis, sequeretur quod substantia non esset genus
primum: omne enim compositum ex materia et forma habet unde sumitur in
eo ratio generis, scilicet materiam, et ratio differentiae, scilicet
formam: unde esset aliquod genus prius substantia; et ideo implicatio
contradictionis est dicere genus primum componi ex materia et forma.
Inde est quod, si non esset aliqua substantia separata, corpus foret
genus primum, ut dictum est; sed tunc ratio corporis logice tantum
acciperetur, nec foret in corpore compositio materiae et formae
secundum quod esset genus: si enim omnia genera essent unius rationis,
ita scilicet quod in quolibet esset compositio materiae et formae, non
foret status in genere. Ratio igitur generis convenit substantiae per
actum intellectus tantum, qui non fundatur super rem aliquam unam
communem utrique naturae, sicut reperitur natura animalis una
quodammodo, cui additur unitas universalitatis quam facit intellectus.
Unde philosophus in septimo Metaph., docens quod ideae non sunt
substantiae quaedam universales, sic arguit: universale semper habet
dici de subiecto aliquo. Sed substantia non dicitur de aliquo
subiecto. Igitur non est aliqua substantia, quae idea dici possit.
In praedicamentis vero docet, ut videtur, oppositum: quia secundum
eum ibi, non est contra rationem substantiae de subiecto praedicari,
licet sit contra rationem substantiae in subiecto esse. Sed
advertendum est quod secundum logicam considerationem agit in
praedicamentis: logicus enim considerat aliqua secundum quod sumuntur
in ratione, et ideo considerat substantiam secundum quod per actionem
intellectus subest rationi universalitatis, et ideo quantum ad
praedicationem quae actum rationis dicit, praedicatur de subiecto,
idest de re extra animam. Sed philosophus primus considerat de rebus
prout sunt vere entia, et ideo apud philosophum non est differentia
inter dici de subiecto et esse in subiecto. Ex quo patet quod ex sola
actione intellectus est quod substantia praedicetur: quod habet in
quantum est genus, et non ex aliqua communitate reali, ut dictum est.
Quod ordinem inter differentias generis et specierum sola ratio facit.
Ex dictis igitur manifestum est nullam formam, quae realiter sit
substantia, praecedere in re corporea formam per quam res est corpus.
Cum autem formatio generis et speciei, quae est actio intellectus,
non sit fictitia, sicut est quando fingit non entia, ut montem
aureum, cui nihil respondet extra in re sed ex conceptione montis et
auri format, scilicet montem aureum, necessario in re ipsa corporea
aliquid erit super quod intellectus formet utrumque genus, substantiam
scilicet et corpus, quae inter se solum ordinem prioritatis et
posterioritatis ab intellectu conceptum habent, a quo habent rationem
generum. Non quod in natura rerum aliquid sit ad aliud ordinabile,
cum in una re non sit prius et posterius respectu sui ipsius, nisi
forte in illis in quibus essentia est in successione, quod non potest
substantiae convenire; unde in ipsa non est ordo, ut dicitur septimo
Metaph., licet ordo sit in differentiis, quae ponuntur in
definitione substantiae. Tota namque constituitur definitio ex ultima
differentia. Quod ex hoc patet quia si aliqua alia differentia
replicetur super illam, erit nugatio, ut si dicatur homo est animal
bipes habens pedes, nugatio est: sub bipede enim includitur habens
pedes, sicut ternarius in senario. Si autem dicatur habens pedes et
addatur duos, non est nugatio. Hunc autem ordinem inter differentias
sola ratio facit. Quod ex processu philosophi ibid. manifestum est.
Dicit enim quod vera definitio investigans substantiam rei, est ex
genere primo et differentiis, quae postea non habent dividi per
differentias per accidens. Ratio autem quare genus primum debet poni
in definitione est quia genera intermedia nihil aliud sunt nisi genus
primum cum differentiis additis. Ut si in definitione hominis ponatur
animal, quod est intermedium genus, manifestum est quod nihil aliud
est animal quam substantia, quae est genus primum, cum his
differentiis, quae sunt animatum sensibile. Non solum autem hoc genus
dividitur per differentias, sed differentiae illae iterum per alias
differentias dividuntur. Sed hoc fieri necesse est per differentias
per se, et non per accidens: puta, animal dividitur per habens
pedes, et non habens pedes. Habens autem pedes non dividitur per
alatum et non alatum, quia accidit quod dividatur sic; sed per se
dividitur per habens pedes duos vel non habens pedes duos, et sic
necesse est differentias dividi, quia illae sunt remotiores a genere
quam primae. Alatum autem et non alatum non plus distant ab animali
quam habens pedes et non habens pedes. Quomodo autem unum fiat ex
genere et his differentiis, docet per hoc quod genus non est praeter
suas species: non enim est animal, quod non sit homo vel equus. Si
enim inveniretur aliquid praeter speciem, quod dicatur genus, illud
non erit genus sed materia. Licet namque idem secundum nomen conveniat
generi et materiae, non tamen erit idem secundum rationem. Materia
enim cum sit pars integralis rei, non praedicatur de re; genus vero
cum praedicetur de re, oportet quod totum significet. Corpus namque,
quod est materia hominis, habet de intellectu suo tres dimensiones cum
aptitudine ad formam hominis supervenientem, sine eo quod ipsam
contineat implicite vel explicite. Corpus autem ut est genus, est
substantia completa, ultima forma, indeterminate tamen: cuius species
erunt substantiae perfectae per easdem formas determinatas, ut per
formam hominis aut bovis. Sicut enim quando privatio est innominata,
aliquid dicitur fieri ex simplici materia, ut si figura fiat ex ligno
constat quod fit ex infigurato; ita cum forma est sine nomine,
simpliciter nominatur ex materia, et ideo dicitur fieri compositum ex
materia et forma. Et hoc ideo est, quia hoc non contingit ubi est
aliqua forma determinata, sed ubi est forma communis. Compositum
namque ex materia et forma commune est genus. Unde ex hoc est quod
animal quod est genus, non est praeter speciem aliquam, quia formae
specierum non sunt aliae a formis generis realiter, sed tantum
differunt sicut differentia communis et proprii sive determinati et
indeterminati; et ideo differentia non additur generi sicut diversa
essentia a genere, sed quasi aliquid in genere contentum implicite.
Genus ergo, licet esse non possit sine specie, intelligi tamen posset
sine specie, et dividi per differentias communiores et pluribus
convenientes quod uni speciei, inter quas certus ordo reperitur:
aliter non referret quae illarum ante, et quae post poneretur; et ideo
ipsum ordinem sola ratio facit, cui unum reale respondet, tamen
multiplex ratione.
|
|