|
Nunc igitur superest ostendere quomodo genus implicite contineat ea
quae sunt in eo. Sciendum est igitur quod genus continet differentias
potestate. Potentia autem principium indistinctionis est, sicut per
oppositum actus primo distinguit. Illud igitur pro generalissimo
sumendum est quod est primum principium indistinctionis aliquorum. Ut
homo et equus, licet indistincta sint in animali, animal tamen non est
primum principium indistinctionis eorum, nec etiam corpus. Statur
autem ad substantiam: nam etsi in ente non distinguantur, ens tamen
non est generalissimum, quia non praedicatur de aliquibus univoce,
quod requiritur ad naturam generis. Ista autem indistinctio aliter est
in substantia et aliter in aliis generibus quae sunt post. In aliis
enim generibus reperitur una natura aliqua, quae subest intentioni
universalitatis, ut dictum est, ratione cuius cum uniformitate, quae
est a ratione, ipsum genus uniformiter se habet ad omnia quae sibi
subsunt, quod est implicite illa continere. Sed in substantia non est
una res subiecta intentioni, sed intellectus ex diversis rebus colligit
intentionem quae utrique naturae ab intellectu applicatur. Unde in
substantia solum est convenientia in intentione, in qua est uniformitas
ad omnia quae sunt in genere substantiae, per quod substantia dicitur
implicite omnia continere. Ex dictis igitur satis potest accipi
ratio, quare et quomodo genus de contentis sub eo praedicatur. Non
enim est praedicatio generis de specie denominativa, sicut est
praedicatio materiae de re materiali, et accidentis de subiecto.
Eadem namque res penitus est animal, quod praedicatur de homine, et
homo. Sed album quod praedicatur de homine, non est penitus eadem res
cum homine, cum unum sit accidens, aliud vero substantia. Cum igitur
genus de specie praedicetur, et ratione uniformitatis communiter se
habeat ad omnia contenta sub eo, necesse erit ipsum praedicari
univoce, quod est praedicari secundum nomen et secundum rationem. Non
enim est alia ratio animalis quando praedicatur de homine et alia quando
praedicatur de equo: immo una et eadem est ratio per quam de utroque
praedicatur, sicut et nomen idem est. Et hoc facile est videre si
consideretur natura animalis, vel alterius superioris quod praedicatur
de inferioribus suis, quod natura absoluta praedicabilis est, vel
recipit unitatem vel pluralitatem a subiectis. Naturam igitur animalis
praedicari est quod dicat totum respectu illius de quo praedicatur, et
non partem, quia pars non praedicatur de toto. Non autem accipitur ut
totum integrale, quia tale non praedicatur nisi de omnibus partibus
simul sumptis, sed ut totum universale quod praedicatur de qualibet
parte. Sic igitur accepto animali, nihil potest sibi attribui nisi
quod per se est de ratione eius, ut substantia animata sensibilis.
Quicquid autem aliud sibi attribuitur, per accidens attribuitur, ut
est unum vel plura: si enim unum esset de intellectu eius, tunc
quibuscumque conveniret ipsum genus, et ipsum similiter conveniret:
sicut de homine et asino praedicaretur, et ipsum unum similiter de eis
diceretur, quod est falsum. Nec multa sunt de eius intellectu: quia
cum animal praedicetur de Socrate, tunc Socrates esset multa
animalia. Utrumque tamen potest sibi accidere per aliud, scilicet de
quo praedicatur. Si enim illud fuerit unum, et aliud erit unum:
sicut quando praedicatur de homine uno, est unum; quando de pluribus,
plura: et hoc accidit sibi, quia accidit sibi praedicari de homine.
Non enim est de intellectu animalis praedicari de homine, quia tunc
homo praedicaretur de asino, cum animal praedicetur de asino. De
quocumque enim praedicatur aliquid, praedicatur etiam illud quod est de
intellectu eius, per regulam philosophi in Lib. Praedic.: quando
alterum de altero et cetera. Similiter esse in aequo cum homine, vel
esse in plus, non convenit animali praedicato de homine secundum suum
intellectum; sed utrumque potest sibi accidere. Si enim cum dicitur
homo est animal consideretur natura animalis absoluta, sic non erit in
plus animal quam homo, immo in aequo cum homine: aliter absoluta ratio
eius non multiplicaretur ad multiplicationem subiectorum. Unitas enim
illa non descendit sub animali, ut dictum est. Et sic nihil reale
erit in praedicato, quod non sit in subiecto. Animal enim non dicit
aliquid plusquam homo: et sic accidit sibi non esse vel esse plus quam
homo, quia accidit sibi praedicari de homine, ut dictum est. Si
autem consideretur haec natura ut substrata intentioni universalitatis
propter uniformitatem quam accipit ab anima, sic erit in plus et
communius quam subiectum de quo praedicatur, quia a parte praedicati
servatur uniformitas illa, non autem a parte subiecti; et sic non
plurificatur praedicatum ad multiplicationem subiectorum, immo manet
unum de multis praedicatum, ut dictum est. Et quia hoc logicum est,
ideo secundum eum non convertitur consequentia subsistendi ab animali ad
hominem; ab animali, inquam, quod de homine praedicatur. Similiter
autem accipiendo animal sine intentione universalitatis, proprie non
est praedicabile, quia sic est prima substantia, quae neque in
subiecto est, neque de subiecto dicitur. Sed accipiendo animal et
hominem sub intentione universalitatis, quomodo individuum accipi non
potest propter repugnantiam universalitatis ad individuationis
principia, animal et homo dicuntur secundae substantiae, quarum
proprietas est de prima praedicari, ut habetur in Praed. Quem modum
considerationis de substantia metaphysicus non habet, qui considerat
eam solum secundum quod est ens in se; et ideo secundum eum substantia
non dicitur de subiecto, nec est in subiecto, ut dictum est supra.
Quod autem substantia praedicetur de subiecto, habet inquantum per
actum rationis induit naturam accidentis. Quod enim ratio nostra facit
circa substantiam, accidens est, et non substantia. Et ideo
philosophus in Lib. Praedic. dicit substantias secundas per quamdam
nominis similitudinem hoc aliquid significare, quod est proprium
substantiae primae, ut cum dicitur homo, vel animal; sed secundum rei
veritatem magis significant quale quid, inquantum per actum rationis
transeunt in similitudinem accidentis, non amittendo substantiam
propriam in rerum natura, sed accipiendo rationem uniformitatis in
anima. Et ideo dicit illa significare quale quid, quia qualitatem,
idest uniformitatem, per quam fiunt universalia per actum rationis
circa substantias quasdam, res scilicet particulares, determinant,
quae proprie sunt quid. Ex dictis patet quod, considerando entitatem
rerum in se sicut facit philosophus primus, in substantia nulla foret
praedicatio unius de altero, quae tamen in substantia reperitur
secundum logicum, secundum quem substantia quodammodo induit
similitudinem inhaerentiae accidentalis, ubi est proprie dici de altero
etiam secundum primum philosophum. Ex quo facile deprehenditur error
volentium in natura rei multiplicare formas substantiales, unde
sumuntur praedicta substantialia, sicut et formae accidentales
multiplicantur in re, de qua multa praedicantur accidentalia realiter:
cum tamen in substantia non sit praedicatio aliqua secundum veram
naturam rei, sed per actum intellectus, ut dictum est. Unde ponentes
plures formas substantiales in re una, ignorant naturam et originem
propositionum, in quibus aliquid de aliquo praedicatur, et
differentiam etiam inter substantiam et accidens.
|
|