|
De ordine generis ad contenta sub eo. Nunc igitur superest ostendere
differentiam inter substantiam secundum quod est genus primum et
secundum quod dividitur contra accidens: sic enim facilius scietur
quomodo praedicetur et usque ad quem terminum descendat eius praedicatio
ad contenta in suo genere. Ad cuius evidentiam sciendum est quod
eaedem sunt differentiae divisivae generum et constitutivae specierum.
Ens autem non potest habere aliquas differentias divisivas, ut supra
probatum est, sed quosdam modos distinctivos habet. Et ideo in
substantia secundum quod est primum praedicamentum, ut in septimo
Metaph. dicitur, ratio entis perfecta reperitur, et non constituitur
per aliquam differentiam constitutivam, et ideo sic est genus, quod
nullo modo species esse potest. Ex quo ostendi potest nullam formam
realem esse in substantia, secundum quod est genus primum: ex qualibet
enim forma substantiali differentia aliqua trahi potest, et hoc supra
ostensum est. Per quemdam igitur modum specialem superadditum enti
oportet accipere naturam substantiae. Hic autem modus specialis est,
non generalis, includens in se oppositionem quamdam. Unde omni enti
non convenit iste modus. Specialis est ergo, et non generalis, ut
dictum est supra: est enim per se esse et non in alio, per quem modum
substantia dividitur contra accidens. Sed super hoc ratio generis
addit ordinem ad contenta sub eo, qui quidem ordo importatur in
uniformitate eius ad inferiora exteriora. Hanc autem uniformitatem
habet per actum intellectus, ut dictum est. Potest igitur substantia
quae est primum genus dici ens per se existens, implicite continens in
se sua inferiora; ita tamen quod per se existens non ostendat aliquod
universale esse separatum, ut Plato posuit, sed secundum quod per se
opponitur ei quod est esse in alio, quod est proprium accidentis, sine
quo esse non potest, ut dicitur in praedicamentis. Ex hac igitur
diversitate quae est in substantia, sciri potest quomodo et de quibus
substantia praedicari habet, secundum tamen quod genus est implicite
continens sua inferiora, quia potestate continet suas differentias,
per quarum additionem efficiuntur et constituuntur sua inferiora: et
tantum descendit sua praedicatio, quantum et differentiae
constituentes. Divisio autem differentiarum stat ad species
specialissimas, quia sub eis nihil est nisi individua, quae dicunt
privationem divisionis per partes subiectivas: nam individuum non habet
partem subiectam sibi de qua praedicetur, cum a prima substantia nulla
sit praedicatio, ut dicitur in praedicamentis. Ultimum enim de quo
praedicatur substantia in linea praedicamentali, erit aliquod
suppositum, ut aliquis homo vel equus vel bos, respectu cuius ex
genere primo et differentia aliquod genus constitutum, scilicet animal
de ipsa praedicatur, ut puta: Socrates est substantia, et est
animatus sensibilis: ex quibus constituitur animal, quod de Socrate
praedicatur. Isto enim modo facile est scire de quibus praedicatur
aliquid ut genus, et de quibus non praedicatur. Unde manifestum est
quod de manu hominis vel pede non praedicatur substantia, secundum quod
est genus. Sic enim cum manus sit animata sensibilis, si cum hoc
esset substantia manus, ita foret animal. Unde manifestum est quod
animatum et sensibile iterum non praedicantur de manu secundum quod sunt
differentiae generis alicuius, quia differentia non praedicatur de
aliquo, de quo non praedicetur genus ipsum. Cum ergo manus non sit
animal, non erit animata secundum quod animatum est differentia, nec
substantia secundum quod est genus. Erit ergo manus substantia
secundum quod dividitur substantia contra accidens, et tantum sic.
Ratio enim eius sic accepta est per se esse, et non in alio, quod est
proprium accidentis, quod non potest esse sine eo in quo est. Ipsa
enim sic accepta, una est et non plurificata in suis suppositis, in
quibus plurificatur secundum quod est genus, propter multitudinem
differentiarum constituentium diversa supposita diversarum specierum,
ut supra dictum est. Substantia igitur secundum quod habet naturas
rerum sub se diversas, super quas fundatur, in se unum quidem est,
cuius unitas non descendit, sub eo sed statim in inferioribus
multiplicatur, licet sit unum sub intentione universalis, sicut de
aliis dictum est, et sic contra accidens dividitur. Inde est quod,
licet substantia praedicetur de duabus manibus hominis, non tamen
dicendum est quod duae manus sint duae substantiae, cum potius sint
partes unius substantiae, quam duae substantiae: unde in partibus in
toto manentibus non habet substantia multiplicari, cum non praedicetur
de eis ut natura in inferioribus, quae sunt partes subiectivae,
recepta, et consequenter multiplicata, sed ut contra accidens
dividitur, ut dictum est. Manus enim vel pes est substantia secundum
quod substantia contra accidens dividitur, cuius esse est esse in alio
et non per se: cum accidens sit in alio ut in subiecto, pars autem est
in toto, non ut accidens in subiecto, ut dicitur in praedicamentis.
Accidens autem est in subiecto tanquam impossibile sit ipsum esse sine
eo, ut paulo ante dixit philosophus. Ex quibus concluditur per
connexionem philosophi: cum accidens non possit esse sine eo in quo
est, pars non est in toto ut accidens in subiecto, quia pars sic est
in toto quod tamen sine toto esse possit, non quidem sub ratione
partis, cum pars importet relationem ad totum (unde pars, ut pars,
sine toto esse non potest, cum relativa sint simul), sed secundum
quod res quaedam est. Cum autem materia non possit esse per se, pars
autem per se esse possit, cum in hoc differat ab accidente, sed non
secundum quod pars est, sed secundum quod ens per se quod inest sibi a
toto, necessario in eo quod pars est, est aliqua compositio materiae
et formae, non quidem actualis sed quasi habitualis in parte quae
possit subsistere a toto divisa quia quod actu subsistit convenit sibi
non secundum quod pars est, quia hoc habet a forma totius a qua esse
habet actu pars participative tantum, cum impossibile sit duo esse
substantialia in una re ponere, nisi illa res sit duo entia, cum esse
sit actus entis. Compositum ergo ex illa materia et forma non erit
aliquod ens actu. Unde nec istam formam aliquod esse sequitur, cum
esse non sequatur formam nisi quando compositum est per se existens,
cuius est esse actu. Et ideo substantia secundum quod dividitur contra
accidens, de illo composito non praedicatur: non enim est per se
existens ut totum, neque in toto ut pars quae a toto participat esse,
sed est in toto in potentia propinqua ad esse debitum sibi secundum
essentiam formae, quae in ea est sine proprio esse. Unde ad genus non
spectat per se ut suppositum, vel per reductionem ut pars, quamdiu in
toto est isto modo, in essentia scilicet sine esse, vel per se, vel
participative. Sed potius pertinet ad genus ut ad principium materiale
compositi nondum per se existentis, sed futuri per resolutionem: cum
materia per illam formam nondum sit transmutata ad esse in actu qui est
finis formae eductae de potentia materiae: cum pars esse actu tantum
habeat a forma totius, cum qua solum in rebus diversarum naturarum
poterunt aliae formae in essentiis produci de potentia materiae: cum
partes diversae in natura unam rem constituant cum hoc quod natae sunt
per se esse. Ideo, ut dicit Aristoteles, necesse est per aliud et
aliud hoc eis convenire. Cum autem per se existere incipiunt, tunc ad
genus spectant; cum habeant rationem subiectivae partis, adhuc in
gradu perfectiori sunt quam corpora simplicia. Quod genus non
numeratur in his de quibus praedicatur. Ex dictis manifestum est
quod, sicut substantia sub ratione generis non praedicatur de parte
integrali rei subiectae, sed secundum quod dividitur contra accidens,
potius ostenditur quid parti convenit, quam quid conveniat toti; ita
necesse est animatum et sensibile de parte praedicari, non secundum
quod sunt differentiae, quia non potest differentia praedicari de re de
qua non praedicatur genus, sed secundum quod dividuntur contra
inanimatum et insensibile. Et ideo rationabile non praedicatur de
anima separata secundum quod est differentia, cum anima non sit
animal; sed secundum quod designat potentiam animae, denominat
animam. Patet etiam ratio, quare non numeratur substantia in his de
quibus praedicatur. Sic enim hoc convenit substantiae quasi quaedam
differentia communis. Non esse namque in alio communissimum est de
omnibus quae substantiae debentur. Sub differentia autem communi non
numeratur genus aliquod: isosceles enim et isopleuron et scalenon non
numerant figuram quae est genus sub differentia communi, sed sub
differentia trianguli. Dividitur igitur figura per differentias suas,
per triangulare scilicet et quadrangulare; et sub una istarum
differentiarum, sub triangulari scilicet, continetur isosceles et
isopleuron et scalenon. Sed si triangulus constitutus dividatur per
differentias trianguli, ut per tria latera aequalia, vel per duo, vel
per omnia inaequalia, non erit unus triangulus, sed tres trianguli,
qui genere sunt una figura quia cadunt sub una differentia figurae, sed
sunt tres trianguli. Sic igitur substantia secundum quod dividitur
contra accidens, quae est communis differentia eius (licet nulla
differentia substantiam constituat, cum substantia genus non habeat,
ut dictum est), non multiplicabitur in partibus de quibus
praedicatur. Ideo corpora duorum animalium, prout sunt partes duorum
animalium, cum de eis non praedicetur substantia secundum quod est
genus, cum non sint partes subiectivae sed partes integrales rei quae
pars subiectiva est, non sunt duae substantiae, cum genus sub
differentia communi non multiplicetur, sed una substantia sunt. Nec
possunt aliquae differentiae superaddi substantiae, per quas substantia
numero eadem praedicetur de partibus in aliqua re existentibus, cum non
possint esse partes subiectivae alicuius speciei specialissimae, ad
quam divisio et multitudo differentiarum stat, ut dictum est. Solum
enim per differentias ultimas numeratur genus. Quod manifestum est si
dividatur genus per multas differentias per se et non per accidens,
quousque deveniatur ad ultimam divisionem per quam species
specialissimae constituuntur: quae adhuc unitatem retinent de natura
sua. Sed cum forma specifica recipitur in materia individuali, quae
est principium individuationis et numerositatis (ex divisione enim
quantitativa quae materialis est, causatur numerus, ut dicitur in
tertio Physic.); et numeratur forma specifica, et omnia quae in
intellectu suo continentur, cuiusmodi sunt genera superiora.
Compositum autem ex materia individuali et forma specifica efficitur
pars subiectiva, de qua solum praedicantur sua superiora, ut genera
subalterna et species, quorum nihil est pars integralis rei: ideo non
numeratur illud quod dicitur de partibus integralibus ad numerum
partium. Quod autem dictum est de substantia, dici debet de corpore,
quod est genus secundum, et de aliis generibus, de quibus post
dicetur. Corpus enim secundum quod est genus non praedicatur de
corpore hominis, dum est pars eius: quia si corpus hominis esset
corpus, idest si de eo praedicaretur corpus quod est genus, cum corpus
hominis sit animatum et sensibile, corpus hominis esset animal: quod
patet esse falsum, cum homo sit animal: idem enim numero non
praedicatur de toto et de parte in heterogeneis, et ita nec genus.
Praedicatur ergo corpus de corpore hominis secundum quod dividitur
contra incorporeum, et hoc est maxime commune corpori; ideo non
numeratur quando praedicatur de diversis corporibus prout sunt partes.
Quando autem mortuis hominibus, per se sunt corpora, tunc, cum
habeant rationem partium subiectivarum, praedicatur de eis corpus
numerose. Manifestum est autem quod non numeratur corpus hominis
mortui corpori vivo, ut possint dici duo corpora: licet per aliam et
aliam formam fuerit corpus in actu in vivente et in mortuo, et non per
eamdem. De praedicatione rerum secundum rationem generis. Ad huius
igitur evidentiam considerandum est quod nomina primae intentionis sunt
quae rebus sunt imposita absolute mediante conceptione, qua fertur
intellectus super ipsam rem in se, ut homo vel lapis; nomina autem
secundae intentionis sunt illa quae imponuntur rebus non secundum quod
in se sunt, sed secundum quod subsunt intentioni quam intellectus facit
de eis, ut cum dicitur: homo est species, animal est genus. Quia
igitur in rerum natura invenitur quod essentia rei a supposito differt
non solum secundum operationem intellectus, sed in natura sua, ut
docetur in septimo Metaph.: ideo res naturae est nomen primae
intentionis impositum ipsi supposito. Sed quia per actum intellectus
super ipsam naturam designatam per modum totius efficiuntur nomina
intentionalia, ut species et genus, ideo super rem naturae inveniuntur
nomina intentionum, ut puta suppositum, quod est nomen secundae
intentionis ipsius rei, in quantum per actum intellectus fit
praedicatio speciei de re naturae. Et ideo res naturae vocatur
suppositum, cum praedicatum sit superius naturaliter ipso subiecto.
In quantum vero genus et species dicuntur universalia, res naturae
dicuntur particulares. Nominum autem significantium ipsa
particularia, quaedam sunt communia omni generi, sicut particulare,
individuum et singulare; quaedam autem in genere substantiae tantum,
ut res naturae et suppositum, hypostasis et persona. Cum ergo ratio
substantiae sit per se existere, nullum istorum nominum conveniet nisi
naturae rei completae existenti, et ideo nihil horum dicitur de parte
rei: ideo pars rei non est suppositum, ut de ea aliquid praedicetur
habens etiam rationem superioris, nec etiam aliquod aliorum quae
significant particulare in genere substantiae. Talia enim habent
relationem ad speciem ipsam per se, et non per reductionem per aliud,
et ideo ista non numerantur ad numerum partium: duae enim manus non
sunt duo supposita nec duae hypostases. Illa autem quae signant
particulare in omni genere, sicut individuum et particulare, cum in
omni genere sit stare ad aliqua quae non habent partes subiectivas,
quod importatur in individuo, non requirunt aliquid per se existens de
quo dicantur, cum praedicentur de accidentibus; et ideo de partibus
praedicantur. Ista enim nomina magis oppositionem quamdam important ad
ipsas species rerum quam convenientiam, quod non in aliis reperitur.
Individuum namque dicit privationem divisionis in partes subiectivas,
quod tamen speciei convenit in generabilibus et corruptibilibus.
Particulare etiam opponitur universali. Ista igitur cum praedicentur
de partibus, habent multiplicari sicut et partes: duae enim manus sunt
duae res particulares, similiter duo singularia et duo individua. Sed
istud convenit magis particularibus accidentibus, quae tamen sunt
partes subiectivae ad quas stat divisio in partes subiectivas, quam
partibus rei, licet de partibus dici possit. Sed individuum dicit
negationem talis divisionis potius quam statum eius, cum in tota re
stet talis divisio. Inde est, quod cum corpus non praedicetur
secundum rationem generis subiectam intentioni universalitatis de parte
hominis, non numeratur in talibus partibus. Non enim sunt duo
supposita corporis, sicut nec duo supposita hominis. Si autem
praedicetur de eis prout dividitur contra incorporeum, cum sic se
habeat ut genus sub differentia communi, ut unum de eis praedicatur,
cui si addatur aliquid eorum quae praedicata de partibus
multiplicantur, ut particulare vel huiusmodi, cum hoc sit quasi
differentia ultima, cuius est multiplicari et multiplicare superiora
inferioribus, numerabitur corpus in eis. Duae namque partes sunt duo
corpora particularia, cum tamen absolute non sint duo corpora, ut
corpus quod est genus in eis multiplicetur. Licet enim corpus acceptum
secundum quod dividitur contra incorporeum non sit genus, ut natura
particularis esse possit differentia ipsum dividens, tamen
similitudinem habet cum corpore sub ratione generis cum differentia
communi, in qua omnia ut unum accipiuntur. Sicut namque omnes figurae
eo quod figurae sunt, dividuntur contra infiguratum, ita omnia corpora
eo quod corpora sunt, dividuntur contra incorporeum: et sic omnia
corpora sub ratione universali comprehenduntur, et unum sunt. Quae
quidem unitas removetur per additionem oppositi, cuiusmodi est
particulare: particulare enim dicitur per oppositum ad universale. Et
haec est ratio quare cum additione particularis multiplicatur corpus de
eis dictum, non autem absolute, cum de illis non praedicetur corpus
genus, cum non sint plura supposita, sed corpus condivisum accidenti,
quod habet unam rationem communem ad omnia corpora, ut dictum est.
Corpus autem sic dictum non est aliud realiter a corpore quod est
subiectum intentioni universalitatis, quod dicitur corpus genus: immo
idem secundum rem et diversum secundum rationem, cum corpus quod est
subiectum intentioni tali sit res non incorporea. Unde corpus sic
dictum, praedicatur de corpore quod est altera pars hominis, dum est
pars. Corpus vero quod est genus, praedicatur de corpore mortuo
amissa ratione partis, quia iam potest esse suppositum in genere
substantiae, cum sit per se existens, quod est proprium primae
substantiae, ut dicitur in praedicamentis: unde illa non sunt duo
corpora diversa numero, cum corpus quod est pars, non ponatur in
numero corporum absolute et sine additione particularis, ut dictum
est. Verumtamen est sciendum quod corpus mortuum cum sit per se
existens, suscipit praedicationem corporis secundum rationem generis,
quia iam est unum suppositum et res naturae. Corpus tamen prout est
pars non sic suscipit, quia non dicitur de eo corpus quod est genus,
sicut nec dicitur de eo homo vel animal, ut dictum est; cum
praedicatio generis de aliquo semper sit per speciem, quae consequitur
formam rei. Corpus autem pars non pertinet ad speciem vel genus nisi
participative et per reductionem, idest per naturam totius quod est in
genere. Corpus vero mortuum absolute in genere et in specie est.
Impossibile est autem ab eadem forma substantiali alicui conferri esse
absolute et participative, cum esse participatum sit a toto parti
communicatum, esse vero absolutum sit totius, cum nihil sibi ipsi sit
totum et pars. Necessario igitur per aliam formam substantialem erit
corpus mortuum corpus actu qui est actus absolutus, et corpus vivum
corpus actu qui est actus participatus. Quod de corpore Christi
mortuo genus praedicatur. Ex dictis manifestum est quod non potest
concludi quod corpus vivum et mortuum sint duo corpora diversa, etsi
necessarium sit corpus mortuum per aliam formam esse corpus in actu quam
per illam per quam erat corpus vivum corpus actu. Si autem dicantur
duo corpora particularia, ex hoc non sequitur quod sunt duo corpora
realiter diversa, quia particulare non est differentia aliqua sumpta a
forma specifica, quae realiter aliquid constituat, sicut est
rationale. Nec propter hoc erunt unum simpliciter, sed secundum quid
tantum, ratione scilicet communis, cum nihil de re priori sit iam nisi
materia tantum. Et licet hoc corpus mortuum mixtum sit habens certam
proportionem miscibilium ad certam formam consequentem, quae est forma
mixti, per quam efficitur sub corpore mixto: cum tamen totum hoc nos
lateat (quia nec forma ipsa nobis nota est, nec proportio ipsa: per
speciem autem unumquodque certificari habet et demonstrari), nihil
autem nobis sit certius de illo quam quod habet tres dimensiones et
plenam naturam corporis, reliqua autem nobis incerta sunt, ut dictum
est: ideo speciem eius ponimus corpus sub ratione corporis, quia hoc
de eo nobis notius est, licet in rerum natura super differentias
corporis in eo reperiatur aliquid specialius. Illud enim pro specie
accipiendum est, per quod certius et determinatius res innotescit, ut
dicitur in praedicamentis. Si autem sit aliquod corpus mortuum quod
non habet rationem suppositi, cum non subsistat per se, sicut est de
corpore Christi in triduo, non videtur quod de illo corpus sub ratione
generis praedicari possit, cum per se esse non habeat, sicut nec prius
praedicabatur de illo vivo, quando erat pars hominis. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod res naturae dicitur quod habet naturam
aliquam cui accidit ratio suppositi, in quantum scilicet per se
subsistit, quod semper evenit quando principia illius naturae
constituunt suppositum ipsum. Si autem principia alicuius rei naturae
coniuncta ad invicem alicui per se existenti adiungantur, rationem
suppositi non habebunt, rem tamen naturae ipsa constituent in
supposito, sed non suppositum. Ideo in Christo non sunt duae res
naturae, sed una res duarum naturarum, quae tamen constituta est res
illius naturae, humanae scilicet, per hanc naturam humanam; sed non
est constituta suppositum, quod dicit aliquod absolutum per se
subsistens per humanam naturam. Licet igitur idem sit hoc suppositum
et res naturae humanae, aliunde tamen est res humanae naturae, aliunde
suppositum: res enim naturae humanae est per principia humanae
naturae, sed suppositum non. Cum igitur homo sit res naturae
humanae, per principia naturae humanae constituitur homo ille non per
se existens: homo enim non fuit sic assumptus, sed natura in suis
principiis, ex quibus ad invicem coniunctis suppositum illud per se
existens factum est homo. Et ideo filius Dei naturam humanam
assumpsit, et factus est homo, et ideo ratio suppositi homini
convenit: ille enim homo fuit ab aeterno. Per illum igitur hominem
ratione suppositi per se existentis quod homo ille factus est, homo
ille per se existere dicitur; non quod aliquid ex principiis naturae
humanae tantum constitutum sit per se seorsum a verbo, sed quia res
naturae humanae, quae per naturam humanam constituta est, est ipsum
suppositum divinum quod per se existit. Unde et homo ille cum sit
ipsum suppositum, per se existit in genere substantiae. Et ideo
partes naturae humanae, corpus scilicet et anima, ad genus spectabunt
per naturam illius totius quod per se est in genere illo. Patet igitur
quod diversimode sunt aliorum hominum partes in genere, et partes
humanitatis Christi, quia in aliis ex principiis naturae propriae erit
aliquid per se existens, quod per se est in genere, et per ipsum alia
erunt in genere per reductionem; in Christo autem per principia
humanitatis non constituitur aliquid per se existens, sed ipsum
suppositum divinum per se existens complete et perfecte factum est res
humanae naturae per principia naturae humanae. Unde res naturae
humanae propter identitatem cum supposito divino erit per se existens:
res enim humanae naturae in Christo non est pars illius suppositi, ut
praedicetur de supposito ipso, sed est ut ipsum totum, et ideo per se
esse dicitur. Erunt igitur partes naturae humanae in Christo
pertinentes ad genus et speciem per ipsam rem naturae humanae, quae
constituta est per principia naturae humanae, ut dictum est: quae
tamen res per se esse habet a supposito, cum quo identitatem habet, et
non a principiis propriis, ut dictum est. Ex quibus manifestum est
quod partes humanae naturae in Christo non reducuntur ad speciem vel
genus per suppositum ipsum, cum illud per se non sit in genere, sed
per rem naturae, quae est ut habens esse per se. Nec refert a quo
habeat esse per se, aut a suis principiis, aut a verbo cui
adiungitur: cum hoc universaliter tenendum sit quod principia per illud
ad genus reduci habent quod per illa constituitur, et hoc semper est
res illius naturae, cuius sunt illa principia. Cui quidem rei
quandoque accidit ratio suppositi, quando scilicet habet per se esse;
quandoque vero non, quando scilicet alteri adiungitur, ut dictum est.
Ex dictis igitur manifestum est quod corpus Christi mortuum, licet
per se non sit sicut corpora aliorum, res tamen est alicuius naturae
habentis sua principia. Et ideo genus de eo praedicatur, cum idem sit
verbum, et res illius naturae, ratione cuius identitatis per se esse
dicitur. Ratio enim suppositi accidentaliter se habet ad principia
naturae sibi mutuo iuncta; res vero naturae essentialiter. Ideo
semper ubi est res naturae constituta, erit praedicatio generis illius
naturae et specierum de re suae naturae.
|
|