|
Quod res secundi generis non est una super quam fundatur unitas
rationis. De metaphysica autem et logica consideratione rerum quae ad
omnia se extendunt, actum est. Nunc vero de naturali et mathematica
restat agendum. Sciendum est igitur quod antiqui philosophi scientiam
naturalem primam philosophiam putaverunt, sicut etiam putaverunt primum
ens esse corpus. Sed philosophus in sexto Metaph. docet quod
naturalis philosophia est de quodam particulari ente habente in se
principium motus et quietis: unde et materiale ens est, quia materia
est in omni eo quod per se movetur. Subiectum enim philosophiae
naturalis est ens mobile. Et ideo sua consideratio, secundum
philosophum ibid., est circa ea quae sunt in materia, ut in
pluribus; quod dicit propter animam humanam quae pertinet etiam ad
physicam, in quantum est forma corporis, licet per se esse possit:
ideo scientia naturalis subalternatur metaphysicae. Ad cuius
evidentiam considerandum est, quod dupliciter convenit unam scientiam
alteri subalternari. Uno modo quando subiectum unius est species
subiecti alterius, sicut homo est species animalis, et animal est
species corporis naturalis; ideo scientia de animalibus, subalternata
est scientiae naturali. Alio modo quando subiectum inferioris
scientiae non est species subiecti superioris scientiae, sed se habet
ad illud ut materiale ad suum formale; per quem modum perspectiva se
habet ad geometriam. Geometria enim agit de linea et aliis
dimensionibus absolute et formaliter ad nullam materiam applicando: non
enim agit de linea in ligno vel aere; sed perspectiva agit de linea
secundum quod est in aliqua materia in qua videri possit, unde agit de
linea visuali. Linea enim visualis non est species lineae, sicut nec
triangulus ligneus est species trianguli: differentia enim non sumitur
a materia. Et haec est ratio quare non est aliqua specialis scientia
de linea recta vel circulari, sicut est de linea visuali: quia rectum
et circulare sunt propriae differentiae lineae, visuale autem non, sed
est alterius et extraneae naturae; et ideo scientia specialis est de
linea visuali, et non de linea recta vel circulari. Isto modo
naturalis scientia, quae applicat naturam entis ad naturam sensibilem,
est sub metaphysica, quae considerat de ente absolute: quia ens mobile
non est species entis, cum ens non sit genus, ut dictum est. Ens
igitur mobile est subiectum naturalis philosophiae, quae dividitur
secundum divisionem entis mobilis in suas species: scilicet in ens
mobile motu locali tantum, sicut est corpus caeleste, et in ens mobile
motu generationis et corruptionis, et sic de aliis. Haec tamen
divisio magis pertinet ad logicum quam ad physicum, cum sit generis in
suas species. Sicut enim supra dictum est quod substantia quae est
primum genus non habet aliquam unam rem supra quam fundatur, sed supra
diversas res, a quibus tamen ratio unitatem quamdam accipit, ratione
cuius dicitur genus unum; ita ens mobile, quod est subiectum naturalis
philosophiae. Nec dico corpus mobile; quia omne corpus probatur esse
mobile in Lib. Physic. Hoc enim secundum genus non habet aliquam
unam rem naturalem supra quam fundatur, sed fundatur supra diversas
res, quas tamen quia apprehendimus in pluribus convenire, scimus
corpora superiora cum inferioribus in eodem genere corporis esse, sicut
substantias separatas cum materialibus, de quibus supra dictum est.
Quod autem generabilia et corruptibilia, et mobilia motu locali
tantum, sunt duae species entis mobilis, de quo in communi agitur in
Lib. Physic., magis ostendit eorum convenientiam secundum logicum
quam secundum naturalem. Substantiae enim corruptibili et
incorruptibili nihil est commune nisi logice tantum, cum plus differant
quam genus aliquod reale, ut dictum est. Unde in quinto Metaph.
dicit philosophus, ubi docet quae differunt in genere physico, quod
illa differunt genere quorum subiectum primum est diversum: sicut
primum subiectum coloris differt a subiecto primo saporis, sicut
superficies ab humore; et sic differunt quia non reducuntur in unum
subiectum, quantumcumque fiat resolutio utriusque. Si enim posset
fieri unum de illis per aliquam resolutionem realem, non differrent
simpliciter in subiecto primo, nec per consequens in genere. Ut puta
materia ignis differt a materia aeris: sed si fiat resolutio ignis et
aeris, non remanebunt diversae materiae, et ideo ignis et aer non sunt
duo diversa genera, physice loquendo. Corpus vero caeleste a
corporibus generabilibus differt, cum non conveniant in materia; si
enim miraculose corrumperetur caelum, quia naturaliter incorruptibile
est, adhuc essentia materiae suae diversa esset a materia elementorum,
nec foret resolutio ad unum subiectum: quod testatur potentia materiae
elementorum, quae nunquam transmutari potest ad formam caeli: alioquin
esset in eo potentia frustra, quam tamen constat in materia caeli
esse, cum in ea est forma caeli. Ex quo patet quod ens mobile motu
locali, et ens mobile per generationem et corruptionem, sunt duae
species entis mobilis logice tantum, ut dictum est. Patet etiam quod
unitas generis physici est ab unitate primi subiecti. Primum autem
subiectum est materia. Illa igitur conveniunt in genere physico quae
habent eamdem materiam, sed differunt specie, propter diversitatem
formae, sicut ignis et aer. Nec tamen erit aliqua distinctio in
materia, cum distinctio dicat actualitatem aliquam quae non est in
materia secundum se; sed haec diversitas est in potentia passiva
tantum, ad quam non sequitur aliquid in fundamento naturae esse
distinctum. Ex dictis patet quod ens mobile, quod est corpus
communiter acceptum, non habet a materia aliquam formam communem per
quam est corpus, super quam fundatur actio intellectus qui facit
communitatem quamdam inter corpora generabilia et corruptibilia, in
quantum facit esse ea diversas species entis mobilis, cum nulla res
communis subsit, nec etiam materia ipsa quae est incorruptibilis et
ingenita. Si enim esset aliquod compositum tale, ex materia scilicet
et forma corporis praeter formas ad quas sequuntur qualitates sensibiles
quae sunt principia generationum et corruptionum, esset ordinabile ad
formas tales, et ad alias ad quas generatio et corruptio non attingit,
sicut ad corpus caeleste. Sic autem foret necesse, si in re
generabili et corruptibili praecederet aliqua forma formam specificam
rei per quam solum est generatio et corruptio in rebus, cum solum ad
illam sequantur qualitates activae et passivae, quae sunt principia
generationis et corruptionis, et non ad formam talem imperfectam.
Unde ipsa indifferenter se haberet ad formam supervenientem, sive
esset principium generationis et corruptionis, sive non esset: tunc
enim caelum haberet aliquid reale commune cum generabilibus et
corruptibilibus: quod est directe contra praedicta verba philosophi.
Et ideo impossibile est in rebus generabilibus et corruptibilibus
aliquam formam praecedere formam specificam, sicut antiqui posuerunt
materiam primam esse formatam quadam forma una non elementari, sed
imperfecta, quae sit quasi via ad alias, sicut forma embrionis
imperfecta est respectu formae specificae animalis. Unde Commentator
Sup. nono Metaph. dicit primam habilitatem materiae esse semper
respectu formae elementorum. Unde non reperiuntur mediae formae in
generatione elementi ex elemento, sicut est in generatione animalis,
ubi sunt multae formae mediae sibi succedentes per generationes et
corruptiones multas usque ad ultimam, quam solam in re manere necesse
est, ne dicatur ipsa accidens esse. Ex dictis patet quod res secundi
generis non est una super quam fundatur unitas rationis, sicut nec res
primi generis de quo supra dictum est. Sed antequam de hoc plus
agatur, prius de hac unitate agendum est. De unitate secundum quam
praedicatur ratio generis. Ad huius igitur difficultatis notitiam
considerandum est quod, cum obiectum intellectus sit quoddam intra
intellectum et non extra, quia intelligere non est motus ab anima, sed
ad animam, actus intellectus potest ferri in intelligibile, vel prout
est obiectum in natura obiecti, scilicet in quantum terminat eius
actionem: et sic nihil sibi tribuit, sed solum considerat quid natura
obiecti habeat, unde possit aliquid formari quod naturam illius obiecti
insinuet, ut puta, definitionem aliquam. Alio modo potest actio
intellectus ferri in obiectum, non in natura sua, sed prout est
abstractum per actum animae a conditionibus materialibus: et sic
accipitur ut in anima, et sic anima attribuit sibi aliquid non
considerans quid sibi debetur in natura obiecti, sed quid sibi per
actum animae convenire potest: et illud attributum est ratio
universalitatis. Ut puta, intelligendo animal in quantum naturam
sensitivam habet, format eius definitionem, substantiam scilicet
animatam sensibilem, quam manifestum est unitatem quamdam in animali
significare: animal enim obiectum unum natura sua est. Sed haec
unitas non descendit ab animali ad aliquas species animalis: animal
enim sic acceptum non dicit aliquod ens in natura, cum non sit aliquod
animal in natura animal solum, sed dicit essentiam quae esse non habet
nisi per habentem essentiam, cuius esse est ut actus. Ideo quot
fuerunt habentes essentiam, tot erunt essentiae secundum esse.
Habebit igitur essentiam et unitatem ab habente eam si unum fuerit, et
pluralitatem si plura fuerint: idem enim est de unitate et esse, cum
unum et ens convertantur. Ideo unitas inventa in natura aliqua, ut in
natura animalis, non descendit ad aliquam eius speciem: imo si in uno
recipiatur, iam ab illo unitatem habebit, sicut et esse. Sed alia
unitas quam facit intellectus, descendit ad omnia contenta sub uno
communi. Prima igitur unitate manifestum est quod nihil est unum
genere commune corporibus caelestibus et generabilibus super quod
intellectus fundare possit rationem universalitatis. Licet enim corpus
sit substantia corporea, non tamen propter hoc erit aliquid unum reale
conveniens corporibus caelestibus et inferioribus, super quod
intellectus fundare possit intentionem universalis, sed secundum
intentionem tantum. Quod manifestum est, si fiat resolutio ad primum
subiectum corporis, quod est materia: quae in se considerata, erit
diversa in caelo et elementis, ut dictum est. Quamvis autem non sit
resolvere ad aliquod unum subiectum commune utrique, tamen illae
diversae res super quas fundatur actus intellectus formantis intentionem
universalem compositae sunt ex materia et forma, et ideo ex utraque
parte sequitur corpus. Impossibile est enim materiam et formam
componi, quin sit corpus, ut supra dictum est; materiae enim natura
est esse primum ex quo fit aliquid per se, et ultimum in quo aliquid
transit per corruptionem, ut dicitur in primo Physic. Et ideo ex
nullo fieri potest, sicut nec in aliquod praecedens resolvi. Simplex
ergo materiae essentia necessario erit, cum simplex per se in nihil
resolvi possit. Forma enim cum sit simplex essentia, non resolvitur
per se in aliquid, sed per accidens: resoluto enim composito in
materia, forma resolvitur in eamdem, quia nec forma per se fit, sed
compositum, ut docetur in septimo Metaph. Ex duabus autem essentiis
simplicibus coniunctis resultat semper essentia quae altera est ab
utroque: et hoc necesse est esse corpus si una illarum de altera
educatur, sicut essentia formae educitur de essentia materiae.
Essentia enim formae est in essentia materiae in potentia: de potentia
autem in actum oportet transitum quemdam esse, in quo importatur
transmutatio quaedam. In omni autem transmutatione includitur vel
praesupponitur motus localis, sicut in alteratione a priori est motus
localis, in motu vero augmenti a posteriori. Quod enim augmentatur
mutat locum, non autem ante augmentum: sed quod alteratur mutat locum
antequam sit alteratum. Generatum vero medium importat inter
alterationem et augmentum, cum sit terminus alterationis et principium
augmenti: nihil enim augmentatur nisi quod generatum est. Educi autem
per motum localem non potest nisi corpus vel corpori adiunctum, ut
omnia accidentia corporalia. Igitur de potentia materiae non potest
aliquid substantialiter educi nisi constituatur corpus. Nec refert
utrum materia de qua educitur ipsa forma prius fuerit sub alia forma,
ubi sola alteratio praecedit propter subiectum actu existens, cuius
materia praefuit formae educendae, sive non; sicut materia caeli
nunquam praefuit sub alia forma, et ideo alteratio vel motus localis
non praecessit eius esse: unde caelum non est genitum, sed per
simplicem emanationem tantum ad esse processit a Deo. Motus igitur
localis accidentaliter tantum se habet ad eductionem formae de potentia
materiae: inquantum scilicet accidit materiae praefuisse sub alia forma
per quam fiebat subiectum actu existens, quod oportuit corrumpi per
actionem qualitatum alterantium ad hoc quod alia forma induceretur.
Esse vero corpus in productione formae de potentia materiae non accidit
propter ipsum motum localem, cum corpus caeleste consecutum sit per
eductionem suae formae de potentia materiae suae propriae, nullo motu
locali vel alteratione praecedente. Essentialiter ergo natura corporis
sequitur eductionem formae de potentia materiae. Nec hoc adhuc est
quia educitur, sed quia fit unum ex materia et forma educta: quia
posito per impossibile quod forma educeretur de potentia materiae et
tamen non fieret unum compositum ex illa cum forma, corpus non
sequeretur eductionem formae de potentia materiae; cum constet corpus
semper compositum esse ex materia et forma. In hoc igitur praecisa
ratio corporis consistit, quod ex materia et forma fiat unum: quod
infallibiliter contingit, quando forma educitur de potentia materiae.
Quandoque etiam hoc fit etsi forma non educatur de potentia materiae,
ut patet de anima humana, quae etsi non sit educta de potentia
materiae, cum a materia non traducatur, quia tamen ex ipsa et materia
fit unum, efficitur corpus. Hoc igitur corpus, sive forma educatur
de potentia materiae sine motu, ut caelum, sive cum motu, ut in
generabilibus et corruptibilibus, sive non educatur de potentia
materiae, ut patet in homine, est res physica prima, supra quam
intellectus format intentionem generis, et illud est proprium subiectum
philosophiae naturalis; logice tamen: quia si fiat resolutio omnium
istorum, non erit devenire ad aliquod commune caelo et inferioribus,
ut supra dictum est, cum nec in materia conveniant. Si vero fiat
resolutio omnium generabilium et corruptibilium, erit devenire ad unum
commune principium indifferens ad omnia haec; et ideo corruptibilia
omnia conveniunt in uno subiecto physico unitate reali, sed caelum
convenit cum corruptibilibus in uno subiecto physico non unitate reali
aliqua, sed logica tantum. Huic igitur naturae intellectus attribuit
rationem generis, cui in rebus corruptibilibus respondet quoddam habens
quamdam unitatem quae sub eo non descendit, ut supra dictum est, sed
multiplicatur in suppositis suis in quibus recipitur. Unde cum de
illis praedicetur, oportet iam naturam constitui in qualibet re per
formam quae est totius. Cum illa natura per intentionem sibi additam
de toto praedicetur, non potest illa praedicatio sumi a parte rei, et
attribui toti rei. Ut puta, homo constituitur ex anima et corpore
tanquam ex duabus partibus; praedicatum autem quod sumitur a corpore,
quod est altera pars conveniens homini, non est corpus, sed
corporeum: idem enim non praedicatur de aliquo denominative et
absolute, sive abstracte. Non erit igitur aliqua forma faciens corpus
partem rei, alia a forma totius rei, cum corpus secundum intentionem
praedicetur de tota re. Nec potest intellectus parti intentionem
aliquam per quam de toto absolute praedicetur tribuere: quia pars de
toto non praedicatur nisi denominative tantum. Ex quo satis manifestum
est lapidem vel ignem vel hominem non per aliam formam esse corpus quam
per illam per quam sunt illud quod sunt in sua specie, sicut nec per
aliam materiam: non enim est alia materia in homine per quam homo est
corpus quam illa per quam est homo. Consideratio ex modo generationis
naturae. Et hoc est facile considerare in modo generationis naturae,
quia materia prima primam habitudinem habet ad formam elementi. Si
enim debet generari ignis, non transmutatur ad formam corporis et
postmodum devenit ad formam ignis, sed statim in eodem instanti quo
corrumpitur forma aeris vel aquae inducitur forma ignis: qualitas enim
activa ignis nihil intendit nisi inductionem formae ignis, cuius ipsa
est passio, et in cuius virtute agit. Et certum est quod non agit in
virtute formae corporis, cum non sit eius accidens proprium. Sed
certe non sic se habet materia nuda ad formam mixti: unde non habet
habilitatem aliquam immediate ad eam, sed oportet eam primo indui
formas elementorum, cum mixtum non possit fieri nisi ex miscibilibus
praesuppositis. Has tamen formas, licet materiam ordinent ad formam
mixti, necesse est materiam deponere in adeptione formae mixti, quia
formae elementorum esse desinunt adveniente forma mixti, et iterum esse
incipiunt mixto dissoluto, quia in mixto ipso est aliquid quod natum
est agere ad dissolutionem ipsius mixti. Forma tamen mixti immediate
inest ipsi materiae loco formarum simplicium, faciens subiectum effici
virtutibus formarum elementorum. Unde ex diversis proportionibus
miscibilium sunt diversae formae substantiales in diversis mixtis: alia
enim est forma mixtionis in auro, alia in lapide, alia in argento.
In mixto namque propter naturam mixtionis nulla reperitur diversitas
partium: aliter in omni mixto esset diversitas partium, quod falsum
est, cum mixta multa sint homogenea sicut et simplicia. Sicut patet
de osse, carne et lapide: quorum quaelibet pars suscipit
praedicationem secundum completam rationem ipsius naturae in toto;
quaelibet enim pars ossis est os: quod ideo est quia natura formae
secundum totum id quod est essentialiter est in qualibet parte. Cum
igitur pars et pars in aliquo sit per quantitatem, quae est accidens
proprium corporis substantiae, cum mensura eius sit; alia autem forma
non potest esse secundum totam naturam suam in aliqua re quam in illa
quae est altera pars compositi; impossibile est aliam formam esse in
igne vel lapide, per quam aliquod istorum sit corpus, quam illam per
quam praedicatio rei verificatur de parte uniformiter cum toto: et hanc
constat esse formam specificam. Sic igitur oportet materiam prius
formari formis simplicium corporum, quas oportet deponere in adventu
formae mixti, licet virtute in mixto maneant, non autem in essentia.
Mixtum autem ex diversis miscibilibus fit. Itaque cum animatum
aliquod habens magnam diversitatem in partibus ex diversa mixtione
causatam constituitur, necessario erit una forma ipsius animati. Et
hanc certum est esse formam mixtionis totius: quam tamen manifestum est
non inesse cuilibet parti secundum totam naturam suam, cum non
contingat rem praedicari de parte et toto uniformiter. Praedictae
autem partes animati per se non fuerunt, cum ex eis constitueretur
totum, sicut simplicia corpora habuerunt esse per se ante mixti
constitutionem: sed simul agit natura ad earum eductionem in toto et
totius constitutionem ex eis: sicut patet in animali, ubi vis activa
patris quae in semine agit ad constitutionem corporis diversa membra
formando. Inter alia tamen primo format cor, et deinde semper
operando ad extrema: quae, quia est virtus assimilans sibi passum,
non corrumpitur formato corde, sed durat quousque menstruum fuerit
transformatum in illa quae sunt in eo in potentia; et omnibus membris
formatis et destructo menstruo et semine, virtus haec necessario
destruitur, et non post formationem unius vel duorum membrorum, ut
dicitur in decimosexto de Anim. Agens enim instrumentale non cessat
nisi effectus intentus a principali agente prius inducatur, et
posterius non est necesse eum applicari effectui. Semen autem continet
vim generativam quae est delativa potentiae paternae sicut instrumentum
defert vim principalis agentis. Et ideo virtus quae est in semine,
peracto officio suo, corrumpitur. Sciendum est autem quod in menstruo
est diversa potentia ad diversas partes, in quibus est diversa
proportio miscibilium, ex qua consurgit materialiter multiplex
diversitas in partibus, in quarum tamen qualibet est reperire
uniformitatem mixtionis. Sicut, licet alia sit proportio miscibilium
in osse, alia in carne, tamen in carne uniformitas est, quia
quaelibet pars carnis est caro, et ossis os similiter: natura enim
mixtionis est habere uniformitatem in mixto. In qualibet igitur parte
rei habentis diversas partes erit aliqua qualitas media quae fit ex
qualitatibus simplicibus alteratis ad invicem, et haec qualitas erit
propria dispositio ad formam mixti, sicut calor intensus disponit ad
formam ignis. Nec refert utrum dicatur esse una qualitas in re, vel
plures: quia si dicatur una, necessario in diversis partibus habebit
difformitatem, ita quod in una parte sui praevaleat humidum ut in
cerebro, in alia calidum ut in corde. Si vero plures dicantur, adhuc
manifestum est sensui eas ad constitutionem unius rei ordinari. Illi
igitur qualitati, sive sit una sive plures, necessario respondebit una
forma mixti difformis in virtute: quae licet per essentiam sit tota in
qualibet parte rei, non tamen tota virtus eius erit in qualibet parte
rei; sicut patet quod vis auditiva non est in oculo nec visiva in
aure. Et quia essentia formae rei indivisibilis est, tota enim est in
qualibet parte rei, virtutes autem illae ab ipsa forma separari non
possunt, quia quaelibet illarum virtutum sequitur totam essentiam, in
alia tamen et alia parte, in quibus simul tota essentia est, ut dictum
est; ideo diviso aliquo membro a toto, non manet essentia formae
indivisibilis in parte divisa, nec virtus, cum virtus ab essentia
formae separari non possit. Ideo necessario in parte divisa, cum et
in ipsa aliqua certa proportio miscibilium sit, erit alia forma in
essentia a priori forma quae totius rei erat. Quae qualiter eveniat
sciri potest ex aliquo mixto uniformi, ut puta in ligno vel lapide, in
quibus est una forma actu quae est multiplex in potentia; et ideo facta
divisione, ex illa forma priore quae in toto erat secundum totam suam
rationem una in actu sed multiplex in potentia, fiunt multae actu,
nulla nova forma introducta. Non enim cum ramus dividitur ab arbore
nova forma inducitur, sed prior forma quae erat in potentia fit actu,
et ideo eadem accidentia manent in ramo abscisso quae prius fuerunt
secundum essentiam, sed non secundum esse idem actu: quia primo
habebant esse actu a toto, nunc autem non. Patet igitur quod hoc esse
quod actu ramus iam habet, est aliud ab esse actu quod habuit in
arbore; non tamen habet aliam formam in essentia a priori: nam hoc
esse actu respondet ei quod dictum est continuum habere unam formam
simplicem, multiplicem in potentia, non autem illi quod dictum est
illam esse actu unam. Si igitur una continuitas reperitur in aliqua
parte membri vivi, sicut in osse vel carne, cum una sit forma totius
actu, anima scilicet quae in animalibus perfectis non est multiplex in
potentia ita quod per divisionem fiat actu sicut est in imperfectis, ut
patet in animalibus anulosis ratione continuitatis; oportet
praeexistere in carne vel osse formam sine esse actu quae in toto
animato perfecto se habeat ad esse actu sicut in aliis continuis, ut in
plantis et lapidibus se habet multiplicitas potentiae eiusdem formae.
Potentia autem diversa eiusdem formae nullum esse faciebat in
continuo, in quo non erat nisi unum esse tantum, quamvis essentia
illius formae respondeat potentiae sicut et actus quem in toto facit.
Et ideo, cum talis forma ponatur in re praecipue ratione
continuitatis, ubi sola divisio facit esse actu in partibus, facile
est videre quomodo essentia formae possit esse ibi, et non dare esse
ipsi parti. Sicut igitur non alia transmutatione ducitur materia rei
continuae ad formam secundum quod est una in actu, et alia secundum
quod est multiplex in potentia, sed eadem; ita eadem transmutatione
qua inducitur forma totius multiplex in virtute, inducitur et forma
illius sine esse, quia non est nisi quidam respectus. Quia sicut dum
manet res in uno actu, illa potentia quae est in eadem forma quae actu
esse confert nihil acquirit illi rei nisi respectum quemdam
uniformitatis in natura inter totam rem et illud quod ex ea divisum
est; ita illa essentia formae in re diversae naturae nihil rei ipsi
acquirit nisi respectum quemdam qui est cuiusdam similitudinis ipsius
esse actu partis cuiusdam et seorsum, cum tamen constet non esse idem
esse actu vivum et mortuum. Quomodo corpus mortuum actu prius
vivebat. Ex his facile est videre quomodo corpus mortuum actu prius
vivebat. Certum est enim potentiam non dividi ab actu ad quem ordinata
est, nisi per aliquem actum incompossibilem illi ad quem illa potentia
ordinatur: sicut patet in potentia ignis respectu formae aeris, quia
materia quae est potentia ad formam aeris, remota est ab aere, cum
forma ignis materiae inest. Non autem forma ignis perficit potentiam
materiae ad aerem, sed manet illa potentia in igne non perfecta,
occupata tamen a forma ignis. Cum enim forma ignis sit in materia,
certum est nihil reale esse in materia quod non sit occupatum ab igne;
aliter si aliquid esset liberum a forma ignis, statim aliam formam
indui posset. Sicut igitur potentia ad aerem occupata est per formam
ignis, sed non perfecta, ita accipit actum per formam ignis, qui
tamen non erit perfectio potentiae ad aerem. Et ideo potentia ad
aerem, propter concomitantiam materiae perfectae per formam ignis, non
per se esse actu habet, quia nihil relinquitur in materia non occupatum
ab actu ignis, ut dictum est. Per quem modum forma alicuius partis
organicae, quae est in potentia ad esse seorsum, non perficitur per
actum formae totius, cum ad illum non ordinetur; occupatur tamen
essentia talis formae, mediante essentia materiae quam concomitatur ad
esse actu, quod est a forma totius. Hoc autem esse non est esse
participatum quod inest a toto ipsis partibus, quia esse partium
participatum pertinet per se ad esse totius ex partibus constituti; sed
est esse non conferens ad ipsum totum nisi per accidens, in quantum
videlicet impedit esse actu debitum parti a forma propria, quod
acquirit pars per dissolutionem a toto. Et sicut habet esse actu a
toto per concomitantiam, ut dictum est, ita vivere. Unum igitur esse
penitus est, et ipsius totius absolute, et partium participative, et
talis formae per concomitantiam; et idem est vivere. Et ideo corpus
mortuum vere vivum fuit: non quod vitae principium fuerit forma totius
compositi ex materia et forma quam iam habet, sed materiae eius tantum
per se cui esse actu conferebat, quod et ipsa forma materiae iuncta
concomitanter accepit.
|
|