|
His visis, sciendum est quod prima divisio corporis, quod est genus,
est per simplex et mixtum ex simplicibus. In simplicibus autem non
praecedit in natura aliqua forma ipsam formam elementi simplicis, ut
supra ostensum est; et hoc facile est demonstrare. Si enim accipiatur
minimus ignis in quantitate (quod possibile est, quia res naturae
habet terminum augmenti et diminutionis), si dividatur, non manet
ignis, nec ex illo aliquod elementum generari potest. Forma autem
ignis non destruitur sola, sed et corpus et substantia destruitur.
Aliter, cum corpus quantum sequatur corpus substantiam, si corpus
remaneret destructo igne, cum corpus substantia non dicat quid
sensibile, mathematica forent separata a sensibilibus: quod est
impossibile. Cum enim aliquid tale contingit, fit mutatio
incontinens, quia non potest de potentia materiae alia forma educi.
Cum igitur corpus mixtum ex simplicibus generetur, quae sunt media
inter primam materiam et ipsum mixtum, in mixto autem non manent formae
elementorum, ut dictum est, non erit invenire in mixto aliquam formam
mediam inter materiam primam et ipsam formam specificam quae est forma
mixti, cum nulla fuerit media inter materiam et formam elementi. Unde
grossi homines aliam viam generationis ponentes, diverterunt a
philosopho, dicentes materiam primo informari forma substantiae et
postea corporis, et sic descendendo ad ultimam formam quae est forma
specifica, cum tamen philosophus supradictum modum generationis
posuerit, dicens formam elementi immediate materiae inesse, qua
deposita introducitur forma mixti. Si enim primo induceretur in
materia forma substantiae, et postea forma corporis, et postea forma
elementi; cum ex quatuor elementis fiat mixtum depositis formis
elementaribus, quibus depositis, si in materia mixti quae ex elementis
fit necessario fuerit consimilis ordo, cum totum id materiale quod fuit
sub quatuor elementis sit iam sub mixto; sequitur quod sub una forma
mixti maneant quatuor formae substantiales, quarum quaelibet faciet
corpus, et quatuor aliae formae, quarum quaelibet faciet substantiam.
Ex illis enim non potest fieri unum corpus, cum maneant illae formae
in essentia sua, nec substantia una similiter; quodlibet ergo mixtum
est quatuor corpora (propter naturam enim illius corporis dicunt
praedicari corpus de re ipsa), et similiter erunt quatuor substantiae
eadem ratione. Et ideo impossibile est in mixto esse aliquam formam
praeter formam mixti. Corpus autem mixtum multiplex est, quia multae
sunt proportiones miscibilium in mixto, unde necesse est diversas
species mixtorum constitui. Quaedam enim sunt mixta uniformia, sicut
lapides et metalla, in quibus est magna multitudo specierum, et talia
sunt omnia inanimata. Alia sunt mixta difformia, ut plantae et
animalia, et haec sunt animata, et quanto sunt perfectiora tanto
maiorem difformitatem requirunt. Quae enim nata sunt plures et
diversas operationes exercere, necessario in eis erit maior diversitas
organorum. Et ideo inter animata minima diversitas est in plantis,
cum non sint principia multarum operationum, in quibus tamen reperitur
magna diversitas specierum. Sed horum omnium genus proximum et
subalternum est corpus animatum. Nec oportet addere eius principium
esse animam vegetabilem: sic enim nihil esset realiter diversum, cum
constet ipsam esse primum principium vitae in omnibus quae apud nos
vivunt. Super corpus autem animatum simplex aliquid reale addit altera
eius species, animal scilicet; quod manifestum est ex operationibus
utriusque: quia super operationes vegetabiles, quae sunt generare,
nutrire, et augmentare, in animali reperitur actio quaedam realis
superaddita, scilicet sentire. Cum igitur in animali cum
operationibus quae apparent in plantis inveniatur actio superaddita quae
est sentire, necessario oportet dicere sensitivam animalis in sua
essentia utrumque obtinere: ne si dixerimus in animali esse vegetabilem
distinctam in essentia a sensibili, cogamur in quolibet animali duas
animas ponere; quia sequeretur tandem in homine tres animas esse, cum
super alia animalia nobilissimam actionem habeat realiter ab aliis
actionibus diversam, intelligere scilicet, super quam non invenitur
aliquid quod addat actionem nobiliorem. Et ideo propter additionem
talis differentiae, super quam nihil invenitur, animal est ultimum
genus. Non solum autem post sensibilem animam, unde accipitur
animalis ratio, diversitas realis reperitur in homine, sed in aliis in
quibus differentiae a se realiter diversae secundum rationem formarum et
non solum secundum rationem materiae reperiuntur, ut patet de equo et
asino et aliis huiusmodi. Cum autem certum sit quamlibet istarum
formarum alicuius mixti esse, et propter diversitatem quae est in
natura formae unius ad alteram diversitatem materialem esse in
mixtione, quae respondet diversitati formarum, sic in eadem specie
diversitas formarum est propter diversitatem mixtionis, quae materialis
est. Solum autem simplicia corpora ordinantur ad generationem mixti,
ut dictum est. Impossibile igitur erit in aliqua re sive animata sive
inanimata nisi unam formam ponere, cum formae elementares manere non
possint.
|
|