|
Ex dictis facile est videre quomodo scientiae diversae oriuntur et
dividuntur, sicut et res subiectae. Ens enim mobile est subiectum
philosophiae naturalis, ut dictum est, et hoc idem corpus substantia
est, cuius prima passio est quantitas, quae, in quantum est terminus
corporis et propria eius mensura, ad eamdem scientiam pertinet. Sed
in quantum in eo potest proportio attendi, quia considerari potest sine
consideratione alicuius qualitatis sensibilis quae consideratione
posterior est, et ideo in proportione sua non est accipere finem, et
hoc idem est subiectum mathematicae, cuius subiectum non est realiter
accipere distinctum a subiecto philosophiae naturalis, sed
consideratione tantum. De ipso vero ente mobili in communi est liber
physicorum. Cuius prima species est mobile secundum locum, de quo est
liber de caelo. Corpus autem vel est simplex, vel est mixtum, et in
utrisque est generatio et corruptio: ideo de generatione simplicium
agit in libro de generatione. Mixta autem quaedam sunt animata et
quaedam inanimata. De generatione vero inanimatorum agit in Lib.
Meteorol., ut de mineris et etiam de generatione impressionum.
Animata autem sunt tripliciter: quia de generatione animatorum anima
vegetabili in Lib. de plantis. De generatione vero animalium in
Lib. de anima. De homine in Lib. de anima, et de his quae sibi
subiiciuntur. In omnibus autem et circa praedicta laborat metaphysicus
et logicus. De processu autem metaphysico dictum est sufficienter in
physicis operibus nostris.
|
|