|
Ad sciendum naturam loci, considerari
oportet, quod non quaereretur locus, nisi esset aliquis motus secundum
locum. Sicut enim ex transmutatione diversarum formarum circa materiam
scimus materiam esse aliud ab omnibus formis, sic ex transmutatione
diversorum corporum circa eumdem locum scimus locum aliquid esse tamquam
receptaculum corporum, aliud ab omnibus corporibus. Locus autem
naturalis non nominat solum aliquid continens, sed continens et
conservans et formans locata, propter quod unumquodque corpus
naturaliter movetur ad locum suum tamquam ad conservativum esse sui.
Locus vero secundum id quod est, nec materia est nec forma locati,
quia materia et forma non separatur a re, locus autem separabilis est a
locato: nec etiam spatium dimensionatum infra terminos corporis
continentis existens; quia nihil est infra terminos corporis
continentis circumscripta magnitudine corporis contenti. Cujus ratio
est, quia si circumscripta magnitudine corporis contenti esset aliquod
spatium infra terminos corporis continentis, tale esset dimensionatum
longitudine, latitudine et profunditate. Dimensiones autem sunt
accidentia, cum sint quantitates. Ergo non possunt esse in subjecto,
nisi in corpore. Si ergo esset aliquod spatium infra terminos corporis
continentis praeter magnitudinem corporis contenti, sequitur quod esset
aliquod accidens sine subjecto: quod est impossibile. Locus ergo
neque est materia, neque forma, neque spatium infra terminos corporis
continentis contentum. Quod non sit spatium probatur aliter sic: quia
si locus esset spatium infra terminos corporis continentis, sequitur
quod infinita loca essent simul, sicut deducit philosophus; quia cum
aer et aqua, et quodlibet corpus, et quaelibet partes corporis habeant
proprias dimensiones et proprias distantias, idem faciunt omnes partes
in toto quod tota aqua in vase; quia secundum positionem eorum qui
tenent sententiam de spatio quod sit locus, cum aqua est in vase,
praeter dimensiones aquae sunt ibi aliae dimensiones spatii penetrantes
dimensiones aquae. Constat autem quod eodem modo pars continetur in
toto sicut aqua in vase; nisi quod locatum est divisum a loco. Pars
autem non est actu divisa a toto. Si ergo dividatur pars a toto,
praeter dimensiones partis essent ibi aliae dimensiones totius
penetrantes dimensiones partium. Manifestum est autem quod divisio non
facit de novo esse ibi dimensiones, sed praeexistentes dividit. Sicut
autem post divisionem sunt ibi aliae dimensiones totius penetrantes
dimensiones partium, sic erunt ante divisionem. Quot ergo partes
convenit accipere in aliquo toto, quarum una continet aliam, tot erunt
dimensiones se invicem penetrantes. Sed in aliquo toto continuo est
accipere infinitas partes, quarum una continet aliam, eo quod
quodlibet totum continuum divisibile est in infinitum. Ergo in aliquo
toto continuo erunt infinitae dimensiones se invicem penetrantes. Si
ergo dimensiones sunt locus, sequitur quod infinita loca sunt simul,
quod est impossibile. Ex quo ergo locus non est materia, nec forma,
nec spatium; sequitur quod sit quartum, scilicet terminus corporis
continentis. Locus autem non solum est terminus corporis continentis,
sed etiam est immobilis. Et hanc immobilitatem quidam intelligunt esse
respectu locati: locus enim licet moveatur motu continentis, quia ejus
ultimum est, non tamen movetur motu locati. Istud est insufficienter
dictum; nec est secundum mentem philosophi; qui vult, quod sicut vas
est locus mobilis, ita locus est vas immobile. Majorem ergo
immobilitatem oportet dare loco naturali, quam vasi. Cum ergo vas sit
immobile motu ejus quod est in vase, et locus sit magis immobilis quam
vas, sequitur, quod locus non sit immobilis motu contenti, sed etiam
continentis. Et confirmatur, quod circa aliquod contentum manens
immobile, puta circa domum vel arborem, contingit mutationem fieri
continentis, puta aeris. Si ergo locus moveretur motu continentis,
sequitur quod idem manens immobile fieret in diversis locis, quod est
impossibile. Locus ergo non solum est immobilis motu locati, sed
etiam motu continentis. Propter quod dicit philosophus, quod si navis
sit in aqua fluvii quae movetur, magis utitur ea tamquam vase, quam
sicut loco continente: de natura enim loci est, quod sit immobilis.
Unde totus fluvius, qui secundum se totum est immobilis, magis debet
dici locus navis, quam haec aqua quae fluit et movetur: totus enim
fluvius non est locus proprius navis sed communis; et ideo locum
proprium navis in fluvio oportet accipere per comparationem ad totum
fluvium, qui est immobilis. Est ergo accipere locum proprium in
fluvio non secundum hanc aquam quae fluit et movetur, sed secundum
ordinem et situm quem habet ad totum fluvium; qui quidem ordo et situs
manet in aqua succedente, qui erat in aqua recedente respectu totius
fluvii. Quamvis enim aqua materialiter fluat, tamen quia manet idem
ordo et situs respectu totius fluvii, manet etiam idem locus: et
secundum hunc modum debemus intelligere quod extremitates corporum
naturalium sint locus, scilicet per comparationem et ordinem et situm
quem habent ad totum corpus ipsius caeli, quod est primum continens et
conservans et locans. Quamvis enim moveatur superficies aeris vel
aquae secundum quod est ultimum hujus corporis vel illius, succedit
tamen aliud corpus, quod eumdem situm et ordinem secundum naturam habet
ad primum ordinans sive locans, quod est caelum; propter quod manet
idem locus numero. Unde cessat objectio quam faciunt aliqui sic.
Locus est ultimum continentis. Sed continens movetur, ergo locus
movetur. Haec enim ratio bene procederet, si ultimum continentis,
secundum quod hoc continens est, esset locus. Hoc autem non est
verum; quia nihil habet rationem loci vel locantis, nisi per
comparationem ad primum locans. Quod autem diversitas superficierum
non impediat unitatem loci, patet: quia uni locato secundum numerum
correspondet unus locus secundum numerum simul et semel. Sed baculus
unus dimidius existens in aqua et dimidius in aere, est aliquod unum
locatum secundum numerum. Ergo est in aliquo uno loco secundum
numerum. Sed est in diversis superficiebus aeris et aquae. Ergo
diversitas superficierum non impedit unitatem loci. Unitas ergo loci
accipienda est secundum ordinem et situm ad primum locans. Et causa
omnium istorum est: quia, sicut dictum est prius, locus non solum est
continens, sed est continens et conservans. Nihil autem habet
rationem conservantis alium nisi per virtutem et influentiam corporis
caelestis, quam recipit secundum quod est in determinato situ et in
determinata distantia. Et haec est causa quare aliquid habet rationem
loci, scilicet per comparationem ad primum locans. Quia vero locus
immobilis est; propter hoc medium caeli, quod est centrum, et ultima
superficies corporis circularis, quae est caelum, sic se habent, quod
hoc dicitur sursum, illud vero deorsum, quae sunt duae loci
differentiae: haec enim maxime manent immobilia. Centrum semper est
immobile. Caelum autem licet semper moveatur, tamen semper est in
eadem distantia ad nos. Hoc autem quod dictum est de loco,
intelligimus de loco naturali, qui est conservativus corporum
naturalium. Et iste locus naturalis primo debetur elementis
elementatis per elementa: locus enim naturalis ignis est superficies
concava orbis lunae, quae manet semper in eadem distantia ad ignem, et
ideo dicitur esse immobilis; locus autem aeris est superficies concava
ignis, et sic de aliis suo modo; locus autem omnium elementatorum est
locus deorsum, quia in omni elementato dominatur terra secundum
quantitatem. Contra ea quae dicta sunt, potest objici, quod scilicet
locus terrae non sit ultimum aquae, nec locus aquae sit ultimum aeris,
quia unumquodque corpus naturale movetur ad locum suum. Terra autem
non movetur ad superficiem aquae, sed movetur ad centrum. Ergo
superficies aquae non est locus terrae, sed potius centrum.
Praeterea, si terra moveatur a loco suo, aqua descenderet, ut vult
philosophus 4 caeli et mundi; et similiter aer in locum aquae si
amoveretur aqua. Ergo locus aquae non est superficies concava aeris,
nec locus aeris est superficies concava ignis: quod est contra prius
determinata. Pro solutione horum intelligendum est quod in loco non
est tantum continentia locati, sed est ibi virtus conservans et formans
locatum. Et propter hoc dicit Alpharabius, quod causa quare ex hac
parte materiae generatur terra, et ex alia aqua vel aer vel ignis, non
est nisi locus cum virtute caelesti. Quia enim frigiditas tanta quanta
causatur ex distantia quae est ex orbe usque ad centrum, invenit hanc
partem materiae in loco terrae, propter hoc inspissat eam inspissatione
vehementi; ita quod exprimit ex ea humidum, et facit elementum siccum
et frigidum, quod est terra. Frigiditas vero inspissans materiam,
sic tamen quod non est ex ea exprimens humidum, sed faciens ad se
fluere, generat aquam: et haec frigiditas est solum in tanta
distantia, quanta est locus aquae ab orbe. Caliditas enim non
consumens humidum, sed secum compatiens, generat aerem; quae quidem
caliditas causatur ab orbe in tanta distantia quae est ejus ad locum
aeris. Ignis enim cum sit summe calidus, generatur in loco immediato
sphaerae lunae ex motu disgregante et calefaciente materiam. Hoc
supposito intelligendum est, quod motus locati non est ad ipsam
superficiem locantis propter superficiem, sed propter virtutem
conservativam et formativam locati. Et ideo cum virtus formativa
terrae sit frigiditas, quae causatur ex tanta distantia ad primum
calefaciens, quod est caelum, et inchoatio hujus virtutis est in
concavo aquae; perfectio autem ejus est in centro; ideo terra movetur
ad centrum, et non ad superficiem aquae: et inde est, quod terra est
simpliciter gravis. Virtus autem formativa ignis est caliditas
perfecta, quae est completa in concavo orbis lunae: propter quod ignis
est simpliciter levis. Virtus autem formativa aeris, incipit in
concavo ignis, et deficit in convexo aquae: perfecta autem est in
medio: et sic est de aqua suo modo. Et ideo motus aquae est a terra
et ab aere ad medium ejus; et motus aeris secundum naturam est ab aqua
et igne ad medium locum. Propter quod aqua et aer non sunt simpliciter
leves neque graves, sed in respectu. Sic igitur patet causa, quare
terra movetur deorsum simpliciter, et non ad concavum aquae, licet sit
locus ejus; quia hoc facit virtus formativa quae est in loco, propter
quam unumquodque locatum movetur ad locum suum. Ad aliam rationem
respondet Alpharabius, quod motus aeris ad locum terrae non est motus
naturalis aeris vel aquae, sed est violentus; quod patet, quia est
corruptivus utriusque. Nam cum aqua movetur ad locum terrae,
inspissatur a frigiditate ipsius loci majori inspissatione quam
requiratur ad formam aquae, unde convertitur in terram. Similiter cum
aer descendit ad locum aquae, infrigidatur a frigidatione loci illius,
et convertitur in aquam. Qualiter autem hoc non obstante aqua dicatur
frigida primo, et terra non, quamvis causetur ex majori frigiditate,
patet ex 2 de generatione. Ex his quae dicta sunt de loco, quod
locus est ultimum continentis, concludere possumus, quod corpus cui
inest aliquid extra ipsum continens, tale est in loco. Cui autem non
est corpus extra continens, ipsum tale in loco non est unum solum,
scilicet ultima sphaera: propter quod ultima sphaera non videtur esse
in loco. Sed hic est dubitatio, cum nihil videatur moveri in loco
nisi sit in loco, si ultima sphaera non est in loco, motus ejus non
erit localis: quod est inconveniens. Propter hanc rationem et quasdam
alias, Joannes grammaticus dixit locum non esse terminum continentis,
sed spatium quod est infra terminos corporis continentis. Unde dixit
caelum per se esse in loco, et per se moveri in loco, quia per se
dixit ipsum esse in tali spatio. Istud non potest habere veritatem
secundum ea quae determinata sunt de loco; cum ostensum sit, quod
locus non est spatium, sed terminus continentis. Est etiam contra
intentionem philosophi, qui dicit caelum non esse in loco per se, sed
per accidens. Propter quod dixit Alexander caelum non esse in loco
nec per se nec per accidens, nec moveri in loco, quia non est de
ratione corporis ut sit in loco, cum locus non ponatur in definitione
corporis. Quia tamen oportet omnem motum contineri sub aliqua specie
motus, ideo Avicenna secutus eum, dixit motum caeli non esse in
loco, sed in situ vel ad situm. Haec est contra intentionem
philosophi 5 Phys., ubi dicit motum tantum esse in tribus
generibus, scilicet quantitate, qualitate et ubi. Sed quod illud sit
falsum patet: quia ad nullum genus est motus, cujus specierum ratio
consistit in indivisibili: propter quod dicimus, quod ad substantiam
non est motus, quia ratio substantiae in indivisibili consistit. Non
sic autem ratio albedinis, quia potest participare secundum magis et
minus a subjecto; nunc autem ita est, quod ratio situs in indivisibili
consistit. Ergo ad situm non est motus. Praeterea situs nominat
ordinem partium in loco. Locus ergo ponitur in definitione situs.
Motus ergo qui non potest esse ad locum, non potest esse ad situm.
Sed motus caeli secundum eos non est ad locum. Ergo non est ad
situm. Ideo aliter dixit Avempace. Dixit enim quod linea recta et
corpus rectum utrumque indeterminata sunt de se: et ideo indigent
aliquo finiente et terminante et continente. Linea autem circularis
per se ipsam finitur, et similiter corpus circulare: et ideo non
indigent aliquo finiente et continente. Propter quod dixit non esse de
necessitate corporis circularis ut sit in loco: ideo dixit, quod
caelum non est in loco, nec habet motum localem. Hujus enim opinionis
fuit Alpharabius, quem adducit Avempace pro testimonio sui dicti.
Sed hoc dictum videtur inconveniens: quia, sicut vult philosophus 8
physicorum, motus localis est primus motuum. Sed sicut dicit ibid.,
motus caeli est primus motus. Ergo est localis. Praeterea
philosophus, 4 physicorum, vult, quod caelum sit in loco saltem per
accidens. Propter hoc dixit aliter Themistius, quod caelum est in
loco per partes. Ad cujus intellectum considerandum est, quod non
esset locus, nisi esset aliquis motus secundum locum. Licet enim de
ratione corporis non sit locus, est tamen de ratione corporis moti
localiter. Unde secundum quod diversa corpora succedunt sibi in eodem
loco, secundum hoc debetur locus alicui moto localiter. Aliqua enim
inveniuntur moveri motu recto, sicut sunt levia et gravia: et haec
secundum se tota mutant locum; et ideo secundum se tota sunt in loco.
Quaedam autem sunt quae moventur motu circulari; et haec secundum se
tota non mutant locum nisi secundum rationem: sed secundum partes
mutant locum, et fiunt in alio loco secundum subjectum. Propter quod
illud quod movetur circulariter, non de necessitate est in loco
secundum se totum, sed solum secundum partes. Et propter hoc, ultima
sphaera cum moveatur circulariter, non est in loco per se, sed per
partes suas. Sed hoc videtur esse falsum; quia toti convenit moveri
et esse in actu, et non partibus. Ergo et toti convenit esse in loco
et non partibus, quia sicut convenit alicui motus, sic et locus.
Propter hoc dicendum est, quod partibus sphaerae ultimae, licet non
competat esse in loco actu, sunt tamen in loco in potentia; quia pars
si dividatur a toto, erit in toto, sicut in loco. Sic igitur
convenit caelo vel sphaerae, quod sit in loco per partes, quibus
convenit solum in potentia esse in loco. Et ideo si volumus accipere
illud veritatis quod continet haec opinio, possumus dicere, quod
caelum simpliciter in loco non est nisi per accidens, quia est circa
locum. Ad cujus intellectum sciendum est, quod sicut vult Averrois,
omne naturaliter quiescens de necessitate est in loco; non tamen omne
motum de necessitate est in loco. Cujus ratio est, quia omne quod
quiescit, propter connaturalitatem ad suum continens quiescit; et ideo
omne quod quiescit naturaliter, est in continenti sibi connaturali,
propter quod de necessitate est in loco. Illud autem quod movetur,
non de necessitate est in loco: quia eorum quae moventur quaedam
indigent motu ad suum esse et ad suam perfectionem: et talia sunt quae
sunt in continente non connaturali: propter quod moventur ad continens
sibi connaturale: et omnia talia de necessitate sunt in loco. Alia
sunt quae non indigent motu ad suum esse nec ad sui conservationem,
sicut est corpus caeleste; et tale non movetur ad continens sibi
connaturale nec in continente sibi connaturali, sed movetur ab
intelligentia propter explicationem causalitatis causae primae; et tale
non de necessitate est in loco: esse enim in loco non est solum
contineri a loco, sed contineri et conservari. Et ideo quod non
indiget conservante, cujusmodi est corpus caeleste et quodcumque
incorruptibile, non de necessitate est in loco. Sed secundum
praedeterminata oritur duplex dubitatio. Prima est, quare orbes
inferiores sunt in loco, cum non sit de necessitate corporis caelestis
esse in loco. Secunda est, propter quid motus caeli dicatur localis,
cum corpus caeleste, saltem prima sphaera, non sit in loco. Ad
primum dicendum, quod accidit orbibus inferioribus quod sint in loco,
nec est de necessitate eorum, cum non indigeant conservante, ut dixit
Avempace. Propter quod dicuntur aequivoce orbes inferiores esse in
loco et elementa; quia orbes inferiores solum dicuntur esse in loco,
quia sunt in aliquo exteriori continente: elementa autem et elementata
sunt in loco tamquam in continente et conservante. Ad secundum patet
solutio: quia motus non dicitur localis eo solum quod sit in loco, sed
etiam dicitur motus localis eo quod est circa locum. Propter quod
dicit philosophus, 1 caeli et mundi, quod motus localis est triplex:
scilicet a medio, ad medium et circa medium. Motus a medio est
levium; motus ad medium est gravium; motus circa medium est corporis
caelestis. Et haec est intentio Commentatoris 4 Phys. Sed juxta
haec quae dicta sunt, remanet unum dubium: cum superficies corporis
continentis dicatur locus, quomodo locus et superficies dicantur esse
diversae species quantitatis? Respondeo: omissis omnibus aliis
opinionibus quae sunt circa hoc, dicendum est, quod propria ratio
quantitatis, quae competit quantitati ut quantitas est, ratio est
mensurae; propter quod dicit Averrois, quod quantitates sunt
differentiae mensurarum. Alia est enim ratio mensurandi aliquid
extrinsece et intrinsece. Et ideo ultimum continentis, ut mensura est
continentis intrinseca, dicitur superficies: ut autem mensura contenti
et locati extrinseca, est locus. Et ideo superficies et locus, licet
sint unum materialiter, quantum ad id quod quodlibet est ultimum
continentis, tamen diversae sunt species constitutae per diversas
formales rationes. Et haec de loco dicta sufficiant.
|
|