|
Postquam de principiis sermo habitus est, remansit plenius naturam
materiae considerare. Sciendum est ergo quod ad materiam causalitas
creaturae non se extendit, quia actio creaturae super aliud fundatur.
Materia autem non habet subiectum aliquod de quo per actionem educi
possit, quia materiae non est materia. Unde materia non est
generabilis nec corruptibilis, quia omne quod generatur, ex materia
generatur; et quod corrumpitur, in materiam corrumpitur: quia materia
est principium primum ex quo aliquid fit, et ultimum in quod abit quod
corrumpitur, secundum philosophum in primo Physic. Unde ipsa non
nisi ex nihilo producitur, et nonnisi in nihilum desinere potest.
Sicut autem ex nihilo creatura non potest aliud producere, ita ex
subtractione virtutis creatae corrumpitur aliquid in nihilum. Creatura
ergo materiam causare non potest. Et quia omne agens physicum mediante
instrumento corporeo agit, actio autem quae per corpus exercetur motus
est, ideo actio omnis agentis physici in motu est. Motus autem in
mobili est ut in subiecto, sicut dicitur tertio Physic. Materia
autem mobilis non est, quia in omni eo quod movetur, necesse est
materiam imaginari, ut dicitur secundo Metaph. Omne enim mobile
habet partem et partem, materia autem non habet partem nisi sub
quantitate. Subiectum ergo actionis physicae erit mobile inquantum
actu existens. Unumquodque vero mobile movetur motu proprio per
qualitatem sibi inhaerentem, quae est sibi principium passivum sui
motus, cuiusmodi sunt gravitas et levitas in motu locali: his enim
qualitatibus inest virtus generantis ad motum localem in istis
inferioribus. Inde est quod quandoque hae qualitates dicuntur
principia activa motus inquantum sunt instrumenta generantis, quod est
movens principale gravium et levium; quandoque vero passiva, inquantum
sunt effectus generantis: effectus enim rationem passivi habet, quia
per passionem subiecti efficitur de quo educitur. Quaedam enim agentia
non solum proprios effectus causant, sed etiam simul sua instrumenta;
ut generans ignem non solum causat motum eius, sed ad motum eius facit
leve in igne, unde leve quandoque activum, quandoque passivum
principium motus dicitur. Hae autem qualitates mobilium non possunt
esse qualitates primae, quia solum ordinantur ad ea quae sunt extranea
rei, ad motum scilicet localem, per quem non acquiritur rei aliqua
forma substantialis. Et ideo necesse est aliquas qualitates praecedere
in re, quae sunt instrumenta generantis in acquisitione formae
substantialis. Hanc enim necesse est praecedere omnem motum localem
ipsius, quia motus localis requirit quantitatem in mobili, et partem
et partem. Forma autem substantialis omnem quantitatem praecedit;
actio autem generantis in productione formae substantialis est
alteratio, cuius terminus est spoliatio materiae a forma prioris et
inductio novae formae: et sic corruptio unius est generatio alterius.
Quoniam ergo alteratio est actio physica, actio autem physica per
instrumentum corporeum perficitur, ut dictum est, et omnis talis actio
per motum exercetur, ideo alteratio cuius terminus est generatio,
requirit subiectum actu existens et mobile grave vel leve; alteratio
namque motus est, ut dicitur quinto Physic. Quia ergo in termino
cuiuslibet motus quaedam quies invenitur secundum naturam ipsius motus,
ut in motu locali est quies secundum locum terminans ipsum motum, in
motu autem dealbationis, quies est ipsa albedo terminans ipsam
dealbationem; ideo in fine alterationis quies est inductio formae
substantialis. Alteratio ergo per quam spoliatur materia priori
forma, in se requirit subiectum actu existens, quia ipsa motus est,
ut dictum est; in suo autem termino non requirit subiectum actu
existens. Terminus autem eius est generatio. Unde generatio non
requirit subiectum nisi in potentia tantum. Hoc autem solum manet in
generatione, quia subiectum necessario manet cum eo cuius est
subiectum. Quoniam ergo generatio non est motus, sed mutatio, ut
dicitur quinto Physic., cum generatio sit terminus actionis
physicae, scilicet alterationis, quae propter naturam motus requirit
semper subiectum actu existens; materia quae est subiectum
generationis, nunquam est sine forma. Ideo agens in cuius actione non
oportet praecedere aliquem terminum actionis, potest ex materia aliquid
educere sine alteratione aliqua, sive ex nihilo, sive aliquo motu
praesupposito. Actio namque sua, cum non sit motus neque terminus
motus, ens in potentia tantum transmutare potest subito sine ulla
alteratione praecedente: quia tempus non requiritur, quod mensuret
actionem rei naturalis, nisi propter motum adiunctum: unde non foret
necessarium materiam uniri formae per actionem divinam, cui
subiiceretur forma unita, sed per actionem physicam, quae non attingit
ens in potentia in se tantum, sed in suo termino ubi cessat motus. Ex
termino ergo actionis physicae sumi potest via ad naturam materiae
inquirendam, sicut facit philosophus in primo physicorum.
|
|