|
Considerandum est ergo quod terminus actionis physicae est duplex:
scilicet primus et secundus. Primus est generatio, quae est terminus
alterationis physicae. Secundus vero est forma, quae est finis
generationis, licet non semper vi generationis inducatur forma quae est
finis generationis, sicut patet de anima humana quae non introducitur
per agens physicum; unde primus terminus actionis physicae in
generatione humana est dispositio sufficiens ad introductionem animae,
quae a philosopho dicitur generatio in secundo Physic., quia homo
generat hominem et sol. Proprie vero generatio est quando forma ex
natura generantis generato adiungitur; quod fit quando principium
actionis non excedit modum agendi in nulla sua virtute, sicut patet de
omnibus formis materiae immersis. Tales enim formae non secundum
aliquid sui sunt principium agendi, quasi aliquid sui sit non immersum
materiae, aliquid vero immersum; sed omnino sunt principium actionis
rerum quarum sunt formae: ideo ex vi actionis fit aliquid simile in
specie in genere talium rerum. Sed anima hominis excedit modum
actionis suae et generationis, quia anima hominis non est forma
materiae penitus immersa; generativa enim potentia hominis non est tota
virtus animae humanae, sed una pars eius quae conditiones materiae non
excedit. Et ideo in generatione hominis non attingitur ad idem specie
ex vi generationis sicut in aliis: quantumcumque enim materia secundum
naturam disponatur ad animam humanam, Deus tamen potest eam non
creare. Ex generatione ergo, quae est primus terminus actionis
physicae, accipi potest quae sit natura materiae. Cum enim non
requiratur aliquod subiectum actu in actione physica nisi propter
motum, sicut de alteratione dictum est, et subiectum necesse sit
manere in toto motu, sequitur necessario, quamdiu est aliquid de
natura alterationis et motus, subiectum esse in actu. Cum vero motus
alterationis deficit, deficit subiecti actualitas. Haec autem est in
eius termino qui est generatio. Unde in generatione necessario tota
actualitas subiecti alterati peribit. Solum ergo ens in potentia manet
in generatione. Ens autem in potentia est materia solum. Et ideo
materia nuda est subiectum generationis. Cum ergo materia impediat
cognitionem, et unumquodque non cognoscatur nisi secundum quod est
actu, ut dicitur nono Metaph.; ideo materia non est scibilis nisi in
ordine ad formam, ut dicit philosophus primo Physic. Ideo formam per
prius oportet cognoscere et per eam requirere naturam materiae: forma
enim est terminus actionis physicae, ut dictum est. Sciendum est ergo
quod in termino cuiuslibet motus nihil est in isto quod per motum
derelinquitur, sicut in termino motus localis nihil est de loco a quo
incipit motus localis, et in termino dealbationis nihil est de nigro,
a quo incipit dealbatio. Cum ergo alteratio ab actu formae
substantialis incipiat, et ipsum compositum alteretur alteratione
materiae ad denudandam ipsam ab omni actu quem prius habebat, ut dictum
est; in termino eius necessario denudabitur ab actu primo quem
habebat: primum enim in constitutione est ultimum in resolutione. Hoc
autem est actus formae substantialis. Quod ergo manet derelictum a
forma substantiali, hoc est materia, quia per actionem creaturae non
devenimus in nihil, ut dictum est. Sic ergo per formam cognoscibilis
est materia.
|
|