|
Sciendum autem quod tria sunt genera formarum. Quaedam enim est forma
quae est ipsum suum esse, et non recipitur ab aliquo priori, nec
communicatur alicui posteriori: et talis forma est Deus. Et ideo
ipse solus est infinitus absolute. Aliae vero sunt formae, quae licet
non sint receptae in materia, tamen non sunt ipsum suum esse, cum in
eis cadat compositio essentiae et esse: et ideo ex una parte sunt
finitae, et ex alia infinitae: finiuntur enim secundum suum esse
sursum terminatum ab alio, sed non deorsum, cum non recipiantur in
aliquo inferiori. Et haec est doctrina Commentatoris in Lib. de
causis. Aliae autem sunt formae, quae undique sunt finitae, quae et
esse aliunde habent, quod est commune omni creaturae, et nihilominus
recipiuntur in aliqua materia. Inter quas tamen est magna
differentia: quia quanto minus in materia immerguntur, tanto minus
finiuntur: et ideo anima humana quodammodo est omnia, ut dicitur
tertio de anima. Eo enim quod non immergitur materiae sicut aliae
formae, remanet in ea quaedam infinitas. Unde intellectus ad plura se
extendit, sensus vero ad pauciora: nec propter hanc maiorem eius
extensionem spargitur ad multa, sed magis unitus remanet in acceptione
plurium intelligibilium quam sensus in paucis sensibilibus; et hoc est
propter unitatem maiorem medii per quod ipsa cognoscit, quod est magis
unum quam medium quo perficitur sensus cognitio. Ex his ergo constat
et manifestum est quod formae in se acceptae unitae sunt et non
dispersae. Cum vero in materia recipiuntur, et ei immerguntur,
patiuntur divisionem in sui natura. Et ideo, cum species formam
sequatur, in formis separatis a materia non est differentia
suppositorum vel multitudo in eadem specie seu ratione formali, sed
quodlibet suppositum unite colligit in se totam suam speciem. In
formis vero in materia receptis, una species reperitur in multis
suppositis, sed hoc non est a natura materiae qualitercumque acceptae,
cum materia sit de natura specierum in rebus materialibus, sed hoc est
per receptionem formae in materia secundum quod est subiectum primum.
Cum enim subiectum in aliqua specie seu aliqua pars subiectiva sit
prima substantia, quae individuum dicitur, illud quod tenet rationem
primi subiecti est causa individuationis et divisionis speciei in
suppositis. Primum autem subiectum est quod in alio recipi non
potest. Et ideo formae separatae, eo ipso quod in alio recipi non
possunt, habent rationem primi subiecti. Et ideo seipsis
individuantur. Et cum in ipsis non sit nisi forma, est in eis forma
secundum rationem formae. Et ideo cum in eis sit idem suppositum et
forma, ex qua seipsis individuantur inquantum habent rationem primi
subiecti; ad multiplicationem suppositorum, multiplicatur in eis forma
secundum rationem formae secundum se, et non per aliud, quia non
recipiuntur in alio. Omnis autem talis multiplicatio multiplicat
speciem, et ideo in eis tot sunt species quot sunt individua. In
aliis vero formis ubi est multitudo formae per receptionem in alio quod
habet rationem primi subiecti, et non secundum rationem formae, manet
eadem species in diversis suppositis. Hoc autem recipiens est
materia, non qualitercumque accepta, ut dictum est, cum ipsa sit de
intellectu philosophicae speciei, sed secundum quod habet rationem
primi subiecti; et signatio eius est esse sub certis dimensionibus,
quae faciunt esse hic et nunc ad sensum demonstrabile. Ad hanc igitur
divisionem formae non requiritur in materia dimensio aliqua
interminata: materia enim est principium individuationis ut est primum
subiectum, ut dictum est, et solum sic. Quamdiu enim manet aliquid
ulterius receptibile, non invenitur ultimum quod in nullo natum est
recipi; si autem sint dimensiones interminatae, necessario erunt in
materia ut in subiecto. Materia autem cum tribus dimensionibus non est
primum subiectum, sed secundum se et in natura sua: per quem modum non
pertinet ad naturam speciei, sed prout est in acceptione intellectus,
cuius est determinationem seu intentionem speciei percipere. Cum ergo
forma recipitur in materia circumscriptis omnibus per intellectum
dimensionibus, fit aliquid existens in genere substantiae et ultimum
completam habens rationem individui in substantia. Sed non fit hic et
nunc demonstrabile sine dimensionibus determinatis et certis, quas
habere necesse est, eo quod forma recipitur in materia: cum
impossibile sit eam recipi in materia, quin constituatur corpus
substantiae, sub cuius propria figura sunt dimensiones ipsae. Et ideo
dicitur quod materia sub certis dimensionibus est causa
individuationis: non quod dimensiones causent individuum, cum accidens
non causet suum subiectum; sed quia per dimensiones certas demonstratur
individuum hic et nunc, sicut per signum proprium individui et
inseparabile.
|
|