|
Ex dictis ergo patet, quod Averroes erravit in libro de substantia
orbis ponendo dimensiones interminatas praeesse in materia, et hoc
necessario ad productionem formarum substantialium: cuius ratio
potissima est de divisione, quia scilicet diversae formae non possunt
recipi in eadem parte materiae, nec materia habet partem et partem nisi
per quantitatem, nec potest quantitas terminata intelligi nisi
praecesserit forma substantialis. Ideo dicit philosophum posuisse
dimensiones interminatas necessarias ad constitutionem rerum
naturalium, et has praeexistere in essentia materiae, quae in adventu
formae substantialis terminantur. Essentiam vero materiae dicit
spoliari non posse his dimensionibus, aliter non fieret de corpore
corpus et de dimensionibus dimensiones, quod ipse pro inconvenienti
habet. Si vero est aliqua forma quae non dividitur per materiae
receptionem, sicut forma caeli, non est necesse ponere tales
dimensiones. Et ideo dicit Avicennam errasse, quia non posuit tales
dimensiones, sed voluit primum quod inest materiae, esse formam
substantialem; et ideo multa inconvenientia sequuntur ex dictis
Avicennae, secundum Commentatorem, quia sic non divideretur forma
per materiam, nec reciperetur in materia nisi forma una tantum, et
illa duraret in ea perpetuo. Haec est opinio Averrois de
dimensionibus interminatis, contra quem rationes ponere necesse est,
ut verus modus generationis rerum inveniatur; posterius vero, quomodo
impossibile et inconveniens est ponere dimensiones interminatas
ostendere: sic enim credimus intentionem nostram posse impleri.
Arguitur itaque sic. Praedictae dimensiones, quae essentialiter
quantitates sunt, etsi non actu ad genus quantitatis pertineant, aut
sunt eductae de potentia materiae ei subiectae, aut non. Si sunt
eductae de potentia materiae: ergo prius non erant in materia nisi in
potentia materiae per modum aliquorum quae de potentia materiae
educuntur. Spoliari ergo potest materia talibus dimensionibus; cuius
contrarium ipse dicit. Et iterum, quod deducitur de potentia materiae
educitur per transmutationem materiae. Non autem est transmutatio in
materia nisi transeundo de potentia materiae in actum formae
substantialis. Oportet igitur tales dimensiones sequi inductionem
alicuius formae substantialis in materia. Sed omnes dimensiones quae
sequuntur formam sunt terminatae, secundum eumdem. Igitur non erunt
dimensiones interminatae eductae de potentia materiae. Si vero non
sunt eductae de potentia materiae, non erunt tantum duo principia in
constitutione rerum naturalium, materia scilicet et forma, sed etiam
tertium, scilicet dimensiones praedictae. Omne enim quod manet, et
non fit ex aliquo, necesse est esse principium, ut dicitur primo
Physic. Et iterum accidentia habent aliqua alia principia a
principiis substantiae, scilicet dimensiones praedictas, quod ipse
Commentator habet pro se, dicens dimensiones terminatas fieri ex
interminatis. Praeterea, illae dimensiones interminatae aut
distinguunt partes materiae ab invicem, aut non. Si distinguunt, cum
omnis distinctio sit ab aliquo actu, materia haberet distinctas partes
actu et non ab aliqua forma substantiali, quod est impossibile, cum
materia non habeat esse nisi a forma substantiali. Si vero non
distinguunt nisi in potentia, ad nihil ponuntur in materia, quia in
materia nuda est potentia ad distinctionem partium quam acquirit
introducta forma, quod est totum componi ex partibus dimensivis.
Praeterea, in substantiis prius est intelligere essentias rerum quam
esse earum, sicut recipiens prius est recepto naturaliter. Sed cum
accidentia non habeant esse in suis essentiis, sed per eorum
receptionem in suis subiectis, in quibus habent esse; naturaliter
prius est esse quod habent in suis subiectis quam essentia in
consideratione sui generis. Impossibile est ergo dimensionum essentias
intelligere in materia sine esse. Esse autem est primum omnium
actuum. Ergo sine actu non est intelligere dimensiones in materia.
Praeterea, aut fit unum ex dimensionibus interminatis et ex materia,
aut non. Si fit unum, aut per se, aut per accidens: non per se,
quia tunc ex subiecto et accidente fieret unum per se, quod est contra
philosophum; si per accidens: cum omne per accidens ad per se habeat
reduci, ergo oportet praeexistere aliqua, ex quibus fiat unum per se.
Hoc autem non est nisi compositum ex materia et forma substantiali.
Necessario ergo praeexistit forma substantialis quibuscumque
dimensionibus. Si non fiat unum ex materia et talibus dimensionibus,
tunc esse accidentis connumerabitur illi in quo est: quod est
impossibile, nisi essent duo distincta ab invicem. Non ergo erunt
dimensiones interminatae in materia ante formam substantialem.
Praeterea, omne quod pertinet ad genus aliquod, aut est contentum in
illo genere, ut est species vel genus vel individuum, vel est
reducibile in illud genus, ut principium reducitur ad genus
principiati, et privatio ad genus sui habitus, et pars ad genus sui
totius. Praedictae autem dimensiones non sunt in genere quantitatis ut
species vel individuum, cum omnis species sit denominata seu
determinata respectu sui generis, et individuum respectu speciei. Nec
sunt in genere quantitatis, ut principium est in genere sui
principiati: principium enim dimensionum non est dimensio: prima enim
dimensio est linea, cuius principium est punctus, qui omni dimensione
caret, cum partem et partem non habeat. Cum ergo quaedam
indivisibilia sint propria omnium dimensionum terminatarum, impossibile
est ponere dimensiones interminatas in materia ut principia dimensionum
terminatarum. Nec sunt reducibiles in genere quantitatis ut
privationes, quia privationes non habent essentias; illae autem
dimensiones essentiae quaedam dicuntur. Non reducuntur etiam sicut
partes ad totum: totum enim in quantitate habet partes determinatas per
certas dimensiones, quantitates autem interminatae, non sunt partes
alicuius quantitatis terminatae. Praeterea, quod habet essentiam
definiri potest etsi esse non habeat, quia definitio indicat essentiam
rei. Sed in accidentibus impossibile est definitionem assignare nisi
per subiectum in quo esse habent, quia esse eorum non sequitur eorum
essentias in proprio genere. Impossibile est ergo ponere essentias
accidentium sine esse sui subiecti. Materia autem non habet esse sine
forma. Impossibile est ergo ponere dimensiones in materia sine forma
substantiali. Praeterea, interminatum aufert certitudinem a
quantitate: sed in qualibet re naturali est certitudo quantitatis
posita, ultra quam et citra quam non extenditur consideratio physica,
secundum philosophum secundo de anima; unde nec de materia loquitur
philosophus, cum accipitur aliquid citra minimam carnem, ut patet
primo Physic., sed est tantum metaphysica, sive intelligibilis:
quia cum de ea loquitur philosophus, accipit eam in ordine ad formam
physicam, quae est semper terminata. De dimensionibus ergo
interminatis nihil ad naturalem spectat. Ipse tamen Commentator dicit
philosophum eas invenisse, non considerans, quod philosophus extendit
considerationem suam usque ad mathematicam tanquam ad terminum non sui
generis: unde dimensio interminata excluditur a consideratione
physica, et non includitur in ea. Praeterea, secundum philosophum
primo Physic., si generatur homo, de necessitate generatur homo
animal ex non hoc-animali, et non ex non-animali simpliciter; sed si
generaretur animal simpliciter, de necessitate generaretur ex non
animali simpliciter. Et haec est sufficiens ratio ad ostendendum res a
Deo esse productas ex nihilo, cum sit causa entis absolute, quod
necessario erit ex non ente simpliciter. Hoc autem est nihil. Cum
ergo dimensiones simpliciter sint dimensiones terminatae et perfectae
necessario erunt ex non dimensionibus simpliciter. Hoc autem est nihil
ante dimensiones, et hoc ipse Commentator pro inconvenienti habet.
Praeterea, principium omnium dimensionum est punctus: unde in
definitione lineae, quae est prima dimensio, punctus ponitur: linea
enim est cuius extrema sunt duo puncta, ut dicit Euclides.
Impossibile est autem ponere rem aliquam, et non rei principium.
Impossibile est igitur lineam sine puncto poni. Punctus autem sicut
est principium lineae, sic est eius terminus, ut patet per
definitionem lineae. Impossibile est ergo dimensionem interminatam
ponere, cum nulla possit esse sine puncto. Punctus autem interminatus
non est, cum ipse sit terminus aliarum dimensionum. Ergo interminatus
non est nec esse potest. Praeterea, cum dimensio interminata fiat
terminata per introductionem formae, ipsa dimensio interminata aut est
in materia sicut in subiecto, aut in composito. Sed in materia non
potest poni, cum nihil sit immediatius materiae quam forma
substantialis: nec iterum foret haec dimensio mensura ipsius
compositi, sed materiae tantum; quantitas enim solum est mensura sui
subiecti; et hoc est falsum. Nec erit in ipso composito, quia, cum
terminatum et interminatum non varient essentiam dimensionum, idem
accidens per essentiam mutaretur de subiecto in subiectum: aliud enim
est ipsum compositum, et aliud materia nuda. Ex dictis ergo
manifestum est quod dimensiones interminatas in materia ponere, et
praecedere omnem formam substantialem, est impossibile, nisi
intellectu tantum, sicut ponunt mathematici. Sed de hoc posterius
erit sermo.
|
|