|
Nunc vero restat modum constitutionis rei considerare. Ubi primo
attendendum est quod nihil est commune penitus formae et privationi nisi
materia nuda, quia terminus actionis physicae, scilicet generatio,
attingit nudam essentiam materiae, quia generatio non est motus, ut
dictum est; alteratio autem non attingit nudam essentiam materiae, cum
nullum accidens sit praeter suum subiectum. Subiectum autem
alterationis est ens actu habens diversas partes, quia alteratio motus
est, qui requirit diversitatem partium. Nos enim loquimur de ea quae
semper est abiiciens aliquid a re alterata; talis enim alterationis
terminus est generatio. Materiam autem habere diversas partes secundum
se est impossibile, quia diversitas partium proprie est ipsius
compositi constituti ex partibus diversis, unde materia sicut est in
potentia ad formam, cuius acquisitio est generatio compositi ex
partibus constituti, ita est in potentia ad diversitatem partium ipsius
compositi ex ea generati. Ex materia enim non generatur forma per se,
secundum philosophum, quia illud ex quo generatur aliquid per se, est
pars eius. Materia autem non est pars formae, sed ipsius compositi:
ideo compositum per se generatur, ut dicitur septimo Metaph.
Compositum autem dicitur quod habet diversas partes. Unde diversitas
partium non est materiae, nec formae, sed compositi. Compositum
autem esse nihil aliud est quam materiam transmutari ad formam ad quam
erat in potentia. Ex quo manifestum est quod non aliunde materia est
in potentia ad partes terminatas et distinctas, quam per id quod est in
potentia ad formam, cuius inductio est generatio compositi ex
partibus, ut dictum est. Et ex hoc ulterius manifestum est quod nulla
potentia ponenda est a parte materiae, nisi illa quae perficitur per
formam substantialem, cum ad idem genus spectent materia et sua forma.
Potentia autem in qua praedictae dimensiones ponuntur, non informatur
forma substantiali, cum ad idem genus substantiae non pertineat.
Impossibile est ergo ponere aliquam aliam potentiam ex parte materiae
respectu formae substantialis, et respectu diversarum partium ipsius
compositi generati per inductionem formae in materiam. Et ideo
manifestus est error Averrois, qui posuit dimensiones interminatas in
materia potentiam quamdam ad dimensiones terminatas, aliam potentiam
materiae respectu formae substantialis: et de hoc satis dictum est
supra. Quando ergo aliqua forma substantialis perficit materiam,
sicut potentia materiae est reducta per formam ad actum, ita per illud
idem esse permutatur ad distinctionem et terminationem partium totius
compositi: in forma enim substantiali non solum est vis perfectiva
materiae, sed etiam distinctiva totius per partes. Et huic necesse
est respondere a parte materiae potentiam quae respiciat et ipsam
perfectionem suam per formam, et etiam partium sequentium
diversitatem. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, si tota
materia activorum et passivorum attenditur, invenitur eius potentia in
quadam latitudine esse, quae nihil aliud est quam amplitudo
proportionis suae ad omnes formas quae in ea simul esse possunt. Si
enim possibile esset ipsam totam spoliari et denudari ab omni forma quam
modo habet, certum est quod nihil diversitatis in ea reperiretur in
aliqua partium distantia, cum quantitas sine forma substantiali in
materia esse non possit, ut dictum est; sed non propter hoc aliquid
deperiret de potentia receptibilitatis formarum, quae de ea educi
possunt, unde simul de ea omnes formae quae modo in speciali
inveniuntur, per agens sufficiens educerentur. Si vero aliqua
particularis materia, puta ignis vel aeris, a sua forma spoliaretur,
manifestum est in ipsa non relinqui tam amplam potentiam ad formas de ea
educibiles, sicut invenitur in materia in sua universalitate; unde nec
tot formae sensibiles, nec tanta quantitas de ea educerentur per
quodcumque agens sola sua potentia transmutata ad actum. Patet ergo
quod diversae formae simul in materia recipi possunt, ut sunt quatuor
formae elementares et diversae formae mixtorum, ex amplitudine
proportionis materiae ad suas formas, et non ex aliqua diversitate
praeexistente in materia per aliquam quantitatem. Unde ad susceptionem
diversarum formarum non est necesse in materia praeexistere aliquam
diversitatem partium, sed subsequi necesse est; et hoc ideo quia
inductio diversarum formarum est generatio diversorum compositorum
habentium partes et formas diversas, ut dictum est. Praecedit tamen
in materia necessario proportio capacitatis, quam scire non possumus,
nisi secundum quod videmus in ea simul plures formas, sicut in tota
materia, vel unam tantum, sicut in materia alicuius particularis.
Unde ponere qualemcumque partitionem a parte materiae, quasi
necessariam ad inductionem diversarum formarum simul, et hanc
praeexistere, sequitur imaginationem quae ponit formas dari ab extra;
quae cum in se diversitatem habeant per suam naturam, sequi videtur
materiam diversitatem partium habere per naturam quantitatis ad
suscipiendas diversas formas, cum in una parte recipi non possint.
Sed cum formae non educantur ab extra, sed educantur de potentia
materiae per eius transmutationem, secundum philosophum; materia autem
est illud quod est in potentia ad formas substantiales quae sunt actus
eius; impossibile est quamcumque partitionem ante formam substantialem
in ea ponere, cum inductio formae sit generatio compositi, cuius solum
est habere partes per se; materia autem et forma non habent partes per
se, sed tantum per accidens: unde non dividitur nisi per accidens, ad
divisionem scilicet totius. Ex quo manifestum est, quod priusquam
compositum constitueretur, nulla partibilitas fuit ex parte materiae,
cum hoc non competat sibi nisi per accidens. Ex dictis ergo manifestum
est, quod ratio Commentatoris non cogit ponere dimensiones
interminatas necessario praeesse in materia ad inductionem formarum
substantialium diversarum, cum aliud possit esse ratio sufficiens, ut
dictum est. Deceptus autem fuit ex consideratione materiae
particularis, ad cuius similitudinem locutus est de tota materia.
Videmus enim quod in materia in re particulari habet reperiri duplex
totum, scilicet totum essentiae, et totum quantitatis, et istud totum
non debetur materiae nisi per accidens: et similiter est de forma rei
particularis. Materia autem secundum totalitatem suae essentiae est in
qualibet parte rei, non autem secundum totalitatem quantitatis: et
similiter est de forma rei particularis: tota enim forma ignis secundum
totalitatem suae essentiae est in qualibet parte suae materiae, cum
tota definitio ignis cuilibet parti eius conveniat, non autem
respiciendo totum quantitatis suae. Inter formas tamen particulares
sciendum est quod anima humana non est quanta secundum se nec secundum
accidens. Per hunc ergo modum opinatus est Averroes ipsam materiam in
sua universalitate secundum totum essentiae suae in qualibet re
particulari esse, quae est pars totius ex materia generati. Et ideo
posuit in ea quantitatem secundum se totam, ut per quantitatem
diversificetur per accidens, et non esset tota totalitate quantitatis
in qualibet re particulari, in qua tamen esset tota totalitate
essentiae. Sed cum de materia non sit loquendum nisi in ordine ad
formam suam, secundum philosophum, manifestum est non esse simile de
forma in universali et in particulari; forma enim in universali est
quidquid in materia vel de materiae potentia potest educi. Manifesta
est ergo differentia, quia forma particularis tota secundum suam
essentiam est in qualibet parte materiae, et materia similiter sub
qualibet parte formae, ut dictum est; tota autem forma in universali
etiam secundum totalitatem essentiae non est in qualibet parte
materiae, alioquin in materia quae est sub forma aeris esset essentia
formae ignis, et omnium aliorum quae de materia generantur; unde
necessario propter proportionem materiae ad formam tota materia in
communi secundum totum essentiae suae non erit sub forma unius eorum
quae generantur de materia. Haec ergo totalitas materiae est ipsa
proportio capacitatis suae essentiae ad formam, et non aliqua
diversitas introducta per ullam quantitatem. Sicut enim forma in
quadam amplitudine essentiae consistit, in qua comprehenditur quidquid
de materia educi potest; ita secundum propriam rationem materiae
corruptibilium invenitur amplitudo capacitati eius correspondens, ut
dictum est: aliter enim ex materia in qualibet re particulari totum
posset generari quod generatur ex tota materia: quod manifeste est
falsum esse, cum ex minimo quod potest esse in igne, nulla alia forma
educi possit.
|
|