|
Nunc ergo restat ostendere quomodo possibile sit dimensiones ponere,
et quomodo possunt dici interminatae. Ad cuius evidentiam sciendum est
quod quidam alio modo et rationabilius eas posuerunt quam Averrois.
Dixerunt enim quod forma secundi generis, scilicet corporis,
adveniens materiae, dat materiae quoddam esse incompletum ordinabile ad
esse actu completum, quod advenit materiae per unam aliam formam
perfectiorem. Per istam ergo formam incompletam dicunt in re esse tres
dimensiones interminatas, quae postea terminantur ad adventum alterius
formae perfectioris. Et pro tanto rationabilius dixerunt isti quam
Averrois, quia non posuerunt materiam nudam subiectum aliquarum
dimensionum, sed compositum ex materia et forma substantiali. Sed
isti iterum erraverunt, quia impossibile est ponere plures formas
substantiales ordinabiles ad invicem in materia, quia materia est in
potentia ad formas quae de ea educuntur. Si ergo essent plures formae
substantiales ordinabiles ad invicem in materia, forma completior aut
educeretur de potentia nuda materiae, aut de potentia totius compositi
ex materia et tali forma incompleta. Sed non educitur de potentia
totius compositi ex materia et tali forma: quia, sicut dictum est,
terminus actionis physicae, scilicet generatio, attingit nudam
essentiam materiae. Cum ergo forma, quae est terminus actionis, sit
tantum illius subiecti quod attingitur per generationem simpliciter,
impossibile est quod talis forma completa educatur de potentia talis
compositi ex materia et forma incompleta: unde necesse est ponentes
plures formas ordinatas ad invicem destruere generationem simpliciter,
et consequenter necesse est ponere omnes formas praeter unam, scilicet
primam, esse accidentia. Si autem forma posterior educitur de
potentia nuda materiae, omnis autem forma substantialis solum illam
potentiam informat de qua educitur, ergo forma quam dicunt posteriorem
non erit perfectio talis compositi, sed materiae nudae tantummodo; et
sic non erit ordo in formis substantialibus in eadem materia
commanentibus, et hoc idem dicitur septimo Metaph. Sciendum est ergo
quod omnes dimensiones sunt accidentia quae sequuntur materiam in ordine
ad formam quam primo materia nata est induere; haec autem est forma
corporis, quia totam materiam necesse est sub forma corporis
contineri. Quod non est intelligendum quod sit una creata vel increata
forma corporis, qua prima materia primo informetur: quia secundum
Commentatorem materia prima primum habilitatem habet ad formas
elementares, et postea ad formas mixtorum. Ex quo manifestum est quod
eadem est forma corporis simplicis cum forma elementi et mixti
corporis: sed oportet primo quod per has formas constituatur genus
corporis, deinde specierum perfectarum. Materia namque in quidditate
sua indivisibilis est penitus: ablata enim quantitate substantia manet
indivisibilis, ut dicitur primo Physic. Sed ex corporeitate quam
sequuntur dimensiones quantitatis in actu, sequitur divisio materiae,
per quam materia ponitur sub diversis sitibus; et secundum hoc
acquiruntur in ea diversae formae. Ordo enim in situ corporum ostendit
nobilitatem eorum; sicut ignis est supra aerem. Haec autem acquisitio
formarum non ostendit ordinem temporis, sed naturae. Patet ergo quod
dimensiones interminatae non trahunt originem a quocumque gradu quem
facit forma ignis in igne, sed solum a primo. Nihilominus ignis
secundum totum est subiectum dimensionum, secundum totum etiam
mensuratur, et idem necessario invenitur in formis corporum mixtorum.
Sed considerandum est quod in mixtis corporibus quaedam formae
trahuntur de potentia materiae, quaedam non, ut hominum animae quae
divisionem nullo modo patiuntur, cum non sint dimensionatae nec per
se, nec per accidens. Formae enim quae nullo modo sunt eductae de
potentia materiae, nullo modo divisionem recipiunt etiam in materia
existentes. Unde animae humanae aliter terminant ordinem materiae ad
dimensiones, quam formae quae de materia educuntur. Cum enim
accidentia inseparabilia oriuntur a principiis rei, in ipsa re
constituta in actu erunt accidentia ut in subiecto. Si autem forma rei
sit educta de materia ipsa, quam sequuntur dimensiones, ipsa forma
erit, non tamen semper sed ut in pluribus, dimensionata et divisibilis
per accidens; sicut est in lapide et in ligno, in quibus dimensiones
redeunt semper super formam ipsarum rerum. Si vero forma non sit
educta de materia, non redeunt dimensiones super formam; et ideo anima
hominis omnino indivisibilis est. Patet ergo, quod anima hominis non
terminat ordinem materiae ad formam in acquirendo dimensiones actu nisi
altero modo tantum, scilicet constituendo eas in actu; et hoc est in
hoc homine, in quo sunt ut accidentia in subiecto. Ordo vero materiae
in acquirendo dimensiones non redeuntes super formam, solum terminatur
per formam quae de ea educitur. Nec propter hoc minus potest anima
humana quam alia forma: quia hoc accidit illi formae inquantum educta
est de materia; quod non est de ratione formae ut forma est: aliter
omnis forma educeretur de materia, quod est falsum. Quidquid enim
potest forma imperfectior ut forma est, potest anima humana, et
amplius. Quia ergo dimensionalitas formae potentiam sonat et non
actum, possibile est ponere ordinem materiae ad talem formam terminari
in potentia, et dimensiones in potentia sequi ordinem materiae ad ipsam
formam. Et quia dimensio dicit formam propinquam actui, sive ipsi
esse, quod per dimensionem acquiritur, ideo dimensiones sequuntur
materiam in ordine ad formam, quae est in maxima propinquitate ad
actum, qui est esse. Nec propter hoc erunt diversae essentiae
dimensionum in eadem re, quia unum et idem potest simul esse in actu in
uno ordine, et in potentia in alio ordine.
|
|