|
Nunc restat ostendere quomodo possibile sit essentiam alicuius formae
ponere in homine, sic quod ad eam non sequatur esse substantiale: hoc
enim supposuimus superius. Ad huius ergo evidentiam considerandum est
quod proprium est substantiae esse simpliciter, unde generatio quae
terminatur ad formam, sive esse substantiae, est generatio
simpliciter; proprium vero per accidens est esse secundum quid, sicut
generatio rei sub forma accidentali, est generatio secundum quid.
Esse autem simpliciter est esse absolutum non dependens ab esse
alterius sicut ei inhaerens, licet omnia dependeant a Deo sicut a
causa prima. Sic autem aliquid continet perfectam rationem essendi
secundum quod perfecta ratio essendi reperitur in eo, ut in
substantia, ut dicitur sexto Metaph. Ad istud ergo esse absolutum
participandum accedunt partes substantiae, per quod trahuntur ad genus
sui totius. Esse vero accidentis dependens est per modum inhaerentis:
unde accidentia non trahuntur in genus illius cui inhaerent. Ex quo
patet differentia inter esse partis alicuius totius et esse accidentis.
Esse autem alicuius totius absolutum aliquando est proprius effectus
Dei, scilicet quando tota res secundum omnia principia sua deducitur
ex nihilo ad esse perfectum: sicut fuit in prima productione rerum, in
qua causalitas Dei extendebatur usque ad ipsam materiam; quandoque
vero esse est effectus creaturae, scilicet quando agens physicum agit
ex suppositione subiecti, non producens totum illud quod pertinet ad
esse rei, sed formam tantum, transmutando materiam ad talem vel talem
formam: ad materiam enim actio creaturae non se extendit, ut supra
dictum est. In hoc enim convenit agens divinum cum agente physico,
quia utrumque ad esse absolutum terminat actionem suam, quod est
ultimum transmutationis sive simplicis emanationis; licet in simplici
emanatione non sit prius et posterius, nisi secundum intellectum
tantum. Cum ergo tale esse absolutum sit terminus utriusque actionis,
ut dictum est: materiae autem non est esse ut subiecti, quod est esse
absolutum, nec etiam formae materialis, cum ipsa non sit habens esse,
licet sit quo aliquid est; et neutra actio terminatur ad materiam, vel
formam materialem, sed ad esse compositi, cuius est per se et absolute
subsistere: de intellectu enim eius est habere esse, quod non est de
ratione et intellectu essentiae. In tali enim composito necessario est
compositio duplex, suppositi scilicet et essentiae, quae in re
materiali differunt necessario, cum individuum in materialibus multa
addat supra naturam speciei, quae essentiam tantum complectitur; et
ideo alia est compositio totius rei et sui esse. In rebus vero
immaterialibus creatis tantum altera compositio invenitur, rei scilicet
et esse. In ipsis ergo non est essentia habens esse per aliquid quod
realiter a se differat, cum idem sit essentia et res quae significatur
ut habens esse; ideo essentia in eis est non tanquam principium tantum
quo aliquid dicitur esse, sed sicut habens esse absolutum non
inhaerens. In substantiis vero compositis et materialibus, in quibus
essentia realiter differt a supposito, essentia non habet esse nisi per
suppositum, cuius est esse simpliciter et absolutum: unde essentia in
eis non est ut habens esse, sed ut reductum ad esse per suppositum
aliquod individuum, cuius est habere esse absolutum, ad quod
terminatur actio producentis. Cum ergo forma materialis sit ad quam
non sequitur aliquod suppositum vel individuum, cuius est habere esse
absolutum ad quod terminetur actio producentis, ut dictum est;
possibile erit ponere formam aliquam substantialem sine esse, sicut
possibile est ponere id quod est principium sine relatione principii et
sine principiato. In immaterialibus vero non est hoc invenire, cum in
eis non sit essentia quae non sit suppositum: unde posita essentia in
eis necessario ponitur esse, quod est suppositum. Ad constitutionem
autem suppositi materialis sive individui, quantitas terminata
requiritur, quae ubicumque fuerit, tale individuum necessario erit,
cum ipsa sit proprium et inseparabile signum individui, ut supra dictum
est. Omnes autem formae elementares terminatas quantitates requirunt
et diversas ab invicem: unde ubicumque fuerit forma elementaris,
necessario erit suppositum, cuius est habere esse completum et
terminatam quantitatem: unde formae elementares non possunt in
essentiis suis simul esse in una re: ut patet in Lib. de Generat.
et Corrupt. In mixtis autem rebus in quibus forma non educitur de
materia quantitatis, non sequitur materiam in ordine ad talem formam,
licet esse actu per eam in re habeat, ut dictum est: cum quantitas
semper respondeat illi principio, vel redeat in principium a quo
originem sumpsit. Anima autem hominis non est quanta per se nec per
accidens, ut dictum est. Unde non repugnat in tali re ponere
essentiam formae a qua dependeat quantitas secundum originem, sive cum
esse quod se habeat ad illam formam ut principium ad principiatum.
Unde tali essentiae formae ratio actus non convenit, sicut nec
materiae, cum esse sit actus communis et primus non solum materiarum,
sed etiam formarum; unde sine esse forma non dicitur actus. Solum
enim natura substantialis esse in substantiis impedit duas formas
substantiales simul esse in eadem materia, quia esse substantiae est
esse simpliciter: unde quod advenit tali esse est accidens necessario.
Esse etiam substantiae habet se sicut unitas rei, quia unum et ens
convertuntur: unde una res non potest habere duo esse substantialia,
nisi amittat unitatem suam; unde in re composita ex substantia et
accidente non est unitas nisi secundum quid. Nihil ergo
contradictionis sustinebimus, si posuerimus in re aliquas formas, ad
quas tamen non sequatur esse simpliciter. Solum enim per naturam
ipsius esse simpliciter, quod in substantia reperitur, simpliciter
impeditur pluralitas formarum substantialium eiusdem rei. Unde certum
est, et a philosopho ostensum, quod impossibile est plura esse
substantialia in una re ponere, sed solum forma ad quam esse sequitur,
in re ipsa ponitur; aliae vero ei non connumerantur. Quomodo autem
hoc intelligi possit, diligenter considerandum est in rerum progressu.
Sciendum est igitur quod materia est in potentia ad omnes formas quae
de ea educi possunt, unde quanto ad plures earum simul accedit, tanto
plus perficitur eius potentia. Et ideo in elementis materia est minime
perfecta, quia solum unica forma unius elementi perficitur simul: et
si quandoque virtus formae alterius elementi sibi adsit, hoc non est
per modum manentis, sed per modum alterantis, sicut patet quando calor
ignis agit in aere ad inductionem formae ignis. In corporibus vero
mixtis magis perfecta est materia: ibi enim cum una forma mixti quae
dat esse, sunt omnes formae elementorum, virtute tamen et non in
essentia, quia quaelibet illarum requirit debitam quantitatem et
terminatam, ut dictum est: unde cum unum sit suppositum mixti et esse
unum, una est forma eius. Supposita autem mixta quaedam sunt
animata, et praecipue homo cuius forma non producitur ex materia
disposita per qualitatem mixti; unde conveniens est ut in animatis sint
essentiae aliquarum formarum sine esse: hoc enim est propinquissimum in
quo animata possunt transcendere simpliciter mixta, scilicet
perficiendo suam materiam in acquisitione plurium formarum simul.
Sicut videmus quod alio modo fit simplex ex mixtis et alio modo ex
materia prima, in qua nihil est de actu formae educendae antequam
fiat, sicut in aere non est aliquid de forma phialae, antequam phiala
fiat, et in ligno similiter nihil est de lecto, antequam fiat. Sic
enim se habet materia prima ad ea quae ex ea fiunt, sicut se habet
argentum ad statuam et lignum ad lectum, ut dicitur primo Physic. In
mixto vero manent formae miscibilium secundum virtutem, secundum
philosophum. Virtus autem ad actum pertinet. Et ideo in mixto est
unde agatur ad generationem alterius miscibilium, secundum quod virtus
unius miscibilium vincit proportionem, in qua salvatur forma mixti;
unde corrupto mixto generatur corpus simplex: in hac namque
transmutatione fit spoliatio omnium quae erant ipsius mixti, nec
aliquid manet nisi materia prima tantum. Sed in generatione ipsius
mixti non fit spoliatio simplicium usque ad materiam primam: aliter
virtutes simplicium non manerent in mixto. Nunc autem manent. Unde
non est corruptio simpliciter, per quam fit generatio compositi, cum
elementa non corrumpantur penitus, sicut dicitur primo Meteor., quia
eorum est mixtio quorum est separatio; non enim miscentur nisi ea quae
apta sunt per se existere. Idem enim est de materia disposita per
aliquam alterationem factam circa ipsam et de mixto: tunc enim virtus
formae inducenda est in ea potentia. Unde potentia sua non est iam
adeo remota ab actu formae, sicut ante alterationem. Ante namque
alterationem ipsa materia erat in potentia remota ab actu; inchoata
vero alteratione, incipit potentia appropinquare actui, sicut vincente
altero miscibilium appropinquatur ad actum simplicis elementi. Cum
vero alteratio magis ac magis intenditur, plus et plus ad actum
acceditur: unde completa alteratione, materia est in actu constituta.
Alia igitur est potentia materiae nudae et nondum alteratae a potentia
mixti, in qua est virtus alterativa: unde haec est propinquior actui
quam illa et perfectior, quia magis procedit ad suum actum. Si igitur
foret in mixto forma elementi simplicis, quod est impossibile, sicut
supra ostensum est, statim unico virtutis suae actu foret per se
existens: esse enim est propinquissimum essentiae formae, licet ab
invicem differant in materialibus. Ideo licet propinquior sit potentia
materiae in qua sunt miscibilia in mixto actui suo quam potentia
materiae nudae, in qua nihil de actu est; alteratione tamen indiget ad
hoc quod haec potentia actui suo coniungatur: unde miscibilia in mixto
non sunt in potentia maxime appropinquata actui, quando mixtum est in
optima sui proportione, sed tunc maxime elongata sunt ab actu suo in
tali genere; non tamen tantum distant, sicut potentia materiae nudae.
Potentia autem in qua sunt partes organicae ad esse per se, est in
maiori propinquitate ad esse seorsum, quam sit potentia ipsius mixti:
quia, sicut dicitur septimo Metaph., partes animatorum sunt in
potentia propinqua actui eorum proprio per separationem a toto; quod
verum est de toto etiam in imperfectissimo gradu suo manente. Unde
quandoque virtus alterativa quae in rebus invenitur animatis inquantum
mixtae sunt ex quatuor primis corporibus, minime agit, scilicet quando
elementa maxime ducta sunt ad medium, ut est in homine, in quo inter
omnia mixta maxima est elongatio a contrarietate; adhuc tamen partes
animatorum sunt in potentia maxime propinqua actui, alteratione tamen
maxime distante a suo termino. Ex quo concluditur quod haec
propinquitas non est per dispositionem materiae per alterationem aliquam
cuius terminus sit inductio novae formae per essentiam. Essentia tamen
formae noviter induci non potest nisi praecedente alteratione, cuius
terminus est productio formae de novo. Constat tamen, quod in parte a
toto separata sit forma substantialis. Unde, cum impossibile sit duo
esse substantialia in eadem re ponere, ut supra dictum est, nec per
aliquam alterationem praecedentem pars est in potentia in suo toto
maxime propinqua actui, nec forma de novo inducitur nisi per
alterationem; unde nec caelum, quod est agens universale respectu
istorum inferiorum, nec aliquod particularium agentium aget nisi
alteret: et ideo caelum est primum alterans secundum philosophum.
Necessario ergo sequi videtur aliquam formam in parte rei sine esse
ponere, et ideo partem esse in potentia maxime propinqua actui. Esse
enim est maxime propinquum formae, ut dictum est, quia non requiritur
ad hoc quod esse substantiae proprium sequatur formam, nisi quod res
per se ponatur, quod unica actione fieri potest.
|
|